라틴어 텍스트

Seneca, Excerpta Controversiae, book 4,
Tyrannicida adulter tyranni.

세네카, Excerpta Controversiae, book 4,
Tyrannicida adulter tyranni.

Tyrannicidae praemium.? In adulterio deprehensus a tyranno gladium extorsit tyranno et occidit eum. petit praemium. contradicitur. Non fecisset tyrannicidium, nisi illum tyrannus armasset. Cuius adulter non fuit qui etiam tyranni fuit? Inputat nobis quod deprehensus in adulterio mori noluit. Tyrannicida uester iure occidi potuit a tyranno. Certamen in pari condicione contractum publica fortuna distraxit. non innocentior uicit, sed fortior. Tulit secum tyrannus gladium; sic enim occisuri ueniunt. Cur solus ad praemium uenis ? tyrannum certe occidisti cum adultera. Non loricam clipeumue sumsit, sed tenuem ac perlucidam uestem; perfusus unguento intrauit cubiculum, in quo tyrannum non esse diligenter agnouerat. Tyrannicida noster ne tyrannum inueniret optauit. Ducat tyrannicidam in arcem tyrannus, non uxor, odium, non amor; ascensurus ferat animum, ferat ferrum; eat illo ubi inueniat tyrannum. Omnia honesta opera uoluntas inchoat, occasio perficit. Saepe honorata uirtus est et ubi eam fefellit exitus; scelera quoque quamuis citra exitum subsederint puniuntur; nec infelix uirtus amittit gloriae titulum, nec gloriam uirtutis intercipit fortuita felicitas. Numquam maiorum nostrorum prudentia tantis muneribus tyrannicidium emeret, si illud etiam libido promitteret. Nouo inauditoque more pugnabant, tyrannicida pro adulterio, tyrannus pro pudicitia. Occidisti tu maritum, fortuna tyranuum. Tyrannum cadere reipublicae uolo; occidat illum ciuis iratus, misceat maledicta uulneribus qualia in adulterum maritus adtulerat. Ab adulterae osculis ad praemium curris. Nolo tyrannicida imitetur antequam occidat tyrannum. Populus Romanus ueneno uinci hostem noluit, proditione noluit. Honorabo subitum tyrannicidium, non honorabo fortuitum, non coactum. Pars altera. Non habebas, inquit, ferrum. Quid enim tyranno profuit quod habuit ? In eo qui inermis ad tyrannum uenit non uirtus minor est, sed periculum maius. Non quaeras quid in arcem tulerim; tyrannicidium retuli. Non est gladius meus; sed manus mea est, sed animus meus est, sed consilium, sed periculum, sed tyrannicidium meum est. Adulterium uocas quo effectum est ne quis timeat adulterium? Diligenter arce munita occasionem requirens temptaui seruos, temptaui amicos; per uxorem solam refulsit occasio. Non putaui adulterium uxorem tyranni polluere, sicut nec homicidium tyrannum occidere. Ferrum in arcem ferre periculosum erat, inuenire facile. Si tyrannum, inquam, inuenero, obuia quaelibet res telum erit. certe semper secum solet habere ferrum tyrannus. gladius inter duos fortioris est. Quam sollicitus adulter fui ne non deprehenderer!?

SEARCH

MENU NAVIGATION