라틴어 텍스트

Seneca, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum,
Cavete Proditorem.

세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum,
Cavete Proditorem.

Pater et filius imperium petebant;? praelatus est filius. commisso bello captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus occurrit pater, dixit sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium crucifixum esse. illi peruenerunt, quibus imperator ex cruce dixit: cauete proditorem. reus fit pater proditionis. Imperator supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum uidimus, cum filius imperator renuntiatus est, quam cum captus. Quemadmodum redisti tutus, senex, solus, cum auro, cum etiam imperatores capiantur? Plus accepit auri, quam quod posset abscondi. nolite mirari: et imperatorem et filium uendiderat. "Cauete proditorem." iam comitiis cauimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. "Cauete proditorem." indicium fuit morientis breue, filii uerecundum. Cur dimissus es? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse uoluisti. Candidatus processit contra patrem: iam tunc nobis uerecunde indicauit. filius tuus tibi credere rempublicam noluit. Legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. Non immobilis deriguisti, non illic quasi et ipso affixus haesisti. quid tam cito recedis? adhuc et uiuit et loquitur. Voce proditionem indicauit, silentio proditorem. Optimus imperator curare rempublicam ne in cruce quidem desiit. Tibi non dixit: caue proditionem. Nec imperator potuit tacere proditionem, nec loqui filius proditorem. Expecta dum mittantur legati. dicis: affectus non sustinet moram. ergo si redimere non potes uiuum, saltim mortuum redime. numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur. "Cauete proditionem;" id est, ne quis insciis custodibus exeat, ne quis ignorante republica ad hostem perueniat, ne quis ex hostium castris grauis auro reuertatur. Indicio nihil deest: de proditione uobis dicit imperator, de proditore legati. Sublata quaestio est. quaeritis quem dixit? uidete cui nihil dixerit. Pars altera. In comitiis filio meo cessi. Decretum non expectaui, sed amens et attonitus protinus cucurri. ad summam, festinaui nec occurri. Sciebam hostes patrum lacrimis saepe flecti. Extra. Latro non curauit dicere nullam factam esse proditionem, set se proditorem non esse. Suspectus est, inquid, iudici qui plus quam se defendit. CESTIVS posita suasoria: "deliberat Alexander an Oceanum nauiget, cum exaudita uox esset:" "quousque, inuicte?" describenti discipulo late Alexandri uictorias gentesque perdomitas addentique: "quousque post ista?" exclamauit: "et tu quousque?"?

SEARCH

MENU NAVIGATION