장음표시 사용
Ut Furseus apud Orientales Anglos monasterium fecerit;?
et iterum: Uidebitur Deus deorum in Sion. Qui reductus in corpore, et die tertia rursum eductus, uidit non solum maiora beatorum gaudia, sed et maxima malignorum spirituum certamina, qui crebris accusationibus inprobi iter illi caeleste intercludere contendebant; nec tamen, protegentibus eum angelis, quicquam proficiebant. De quibus omnibus siqui plenius scire uult (id est, quanta fraudis solertia daemones et actus eius, et uerba superflua, et ipsas etiam cogitationes quasi in libro descriptas replicauerint; quae ab angelis sanctis, quae a uiris iustis sibi inter angelos apparentibus laeta uel tristia cognouerit), legat ipsum, de quo dixi, libellum uitae eius, et multum ex illo, ut reor, profectus spiritalis accipiet. In quibus tamen unum est, quod et nos in hac historia ponere multis commodum duximus. Cum ergo in altum esset elatus, iussus est ab angelis, qui eum ducebant, respicere, in mundum. At ille oculos in inferiora deflectens, uidit quasi uallem tenebrosam subtus se in imo positam. Uidit et quattuor ignes in aere non multo ab inuicem spatio distantes. Et interrogans angelos, qui essent hi ignes, audiuit hos esse ignes, qui mundum succendentes essent consumturi. Unum mendacii, cum hoc, quod in baptismo abrenuntiare nos Satanae et omnibus operibus eius promisimus, minime inplemus; alterum cupiditatis, cum mundi diuitias amori caelestium praeponimus; tertium dissensionis, cum animos proximorum etiam in superuacuis rebus offendere non formidamus; quartum impietatis, cum infirmiores spoliare et eis fraudem facere pro nihilo ducimus. Crescentes uero paulatim ignes usque ad inuicem sese extenderunt, atque in inmensam adunati sunt flammam. Cumque adpropinquassent, pertimescens ille dicit angelo: Domine, ecce ignis mihi adpropinquat. At ille: Quod non incendisti, inquit, non ardebit in te; nam etsi terribilis iste ac grandis esse rogus uidetur, tamen iuxta merita operum singulos examinat; quia uniuscuiusque cupiditas in hoc igni ardebit. Sicut enim quis ardet in corpore per inlicitam uoluptatem, ita solutus corpore ardebit per debitam poenam. Tunc uidit unum de tribus angelis, qui sibi in tota utraque uisione ductores adfuerunt, praecedentem ignes flammae diuidere, et duos ab utroque latere circumuolantes ab ignium se periculo defendere.
et de uisionibus uel sanctitate eius, cui etiam caro post mortem incorrupta testimonium perhibuerit.
Uidit autem et daemones per ignem uolantes incendia bellorum contra iustos struere. Sequuntur aduersus ipsum accusationes malignorum, defensiones spirituum bonorum, copiosior caelestium agminum uisio; sed et uirorum de sua natione sanctorum, quos olim sacerdotii gradu non ignobiliter potitos, fama iam uulgante, conpererat; a quibus non pauca, quae uel ipsi, uel omnibus, qui audire uellent, multum salubria essent, audiuit. Qui cum uerba finissent, et cum angelicis spiritibus ipsi quoque ad caelos redirent, remanserunt cum beato Furseo tres angeli, de quibus diximus, qui eum ad corpus referrent. Cumque praefato igni maximo adpropiarent, diuisit quidem angelus, sicut prius, ignem flammae. Sed uir Dei ubi ad patefactam usque inter flammas ianuam peruenit, arripientes inmundi spiritus unum de eis, quos in ignibus torrebant, iactauerunt in eum, et contingentes humerum maxillamque eius incenderunt; cognouitque hominem, et, quia uestimentum eius morientis acceperit, ad memoriam reduxit. Quem angelus sanctus statim adprehendens in ignem reiecit. Dicebatque hostis malignus: Nolite repellere, quem ante suscepistis; nam sicut bona eius peccatoris suscepistis, ita et de poenis eius participes esse debetis. Contradicens angelus: Non,inquit, propter auaritiam, sed propter saluandam eius animam suscepit; cessauitque ignis. Et conuersus ad eum angelus: Quod incendisti, inquit, hoc arsit in te. Si enim huius uiri in peccatis suis mortui pecuniam non accepisses, nec poena eius in te arderet. Et plura locutus, quid erga salutem eorum, qui ad mortem poeniterent, esset agendum, salubri sermone docuit. Qui postmodum in corpore restitutus, omni uitae suae tempore signum incendii, quod in anima pertulit, uisibile cunctis in humero maxillaque portauit; mirumque in modum, quid anima in occulto passa sit, caro palam praemonstrabat. Curabat autem semper, sicut et antea facere consuerat, omnibus opus uirtutum et exemplis ostendere, et praedicare sermonibus. Ordinem autem uisionum suarum illis solummodo, qui propter desiderium conpunctionis interrogabant, exponere uolebat. Superest adhuc frater quidam senior monasterii nostri, qui narrare solet dixisse sibi quendam multum ueracem ac religiosum hominem, quod ipsum Furseum uiderit in prouincia Orientalium Anglorum, illasque uisiones ex ipsius ore audierit;
UERUM dum adhuc Sigberct regni infulas teneret, superuenit de Hibernia uir sanctus nomine Furseus, uerbo et actibus clarus, sed et egregiis insignis uirtutibus, cupiens pro Domino, ubicumque sibi oportunum inueniret, peregrinam ducere uitam.
adiciens, quia tempus hiemis fuerit acerrimum et glacie constrictum, cum sedens in tenui ueste uir ita inter dicendum, propter magnitudinem memorati timoris uel suauitatis, quasi in mediae aestatis caumate sudauerit. Cum ergo, ut ad superiora redeamus, multis annis in Scottia uerbum Dei omnibus adnuntians, tumultus inruentium turbarum non facile ferret, relictis omnibus, quae habere uidebatur, ab ipsa quoque insula patria discessit; et paucis cum fratribus per Brettones in prouinciam Anglorum deuenit, ibique praedicans uerbum, ut diximus, monasterium nobile construxit. Quibus rite gestis, cupiens se ab omnibus saeculi huius. et ipsius quoque monasterii negotiis alienare, reliquit monasterii et animarum curam fratri suo Fullano, et presbyteris Gobbano et Dicullo, et ipse ab omnibus mundi rebus liber in anchoretica conuersatione uitam finire disposuit. Habuit alterum fratrem uocabulo Ultanum, qui de monasterii probatione diuturna ad heremiticam peruenerat uitam. Hunc ergo solus petens, annum totum cum eo in continentia et orationibus, in cotidianis manuum uixit laboribus. Dein turbatam incursione gentilium prouinciam uidens, et monasteriis quoque periculum inminere praeuidens, dimissis ordinate omnibus nauigauit Galliam, ibique a rege Francorum Hloduio uel patricio Ercunualdo honorifice susceptus, monasterium construxit in loco Latineaco nominato, ac non multo post infirmitate correptus diem clausit ultimum. Cuius corpus idem Ercunualdus patricius accipiens, seruauit in porticu quodam ecclesiae, quam in uilla sua, cui nomen est Perrona, faciebat, donec ipsa ecclesia dedicaretur. Quod dum post dies XXVII esset factum, et corpus ipsum de porticu ablatum prope altare esset recondendum, inuentum est ita inlesum, ac si eadem hora de hac luce fuisset egressus. Sed et post annos IIII, constructa domuncula cultiore receptui corporis eiusdem, ad orientem altaris, adhuc sine macula corruptionis inuentum, ibidem digno cum honore translatum est; ubi merita illius multis saepe constat Deo operante claruisse uirtutibus. Haec et de corporis eius incorruptione breuiter attigimus, ut, quanta esset uiri sublimitas, legentibus notius existeret.
Qui cum ad prouinciam Orientalium peruenisset Anglorum, susceptus est honorifice a rege praefato, et solitum sibi opus euangelizandi exsequens, multos et exemplo uirtutis, et incitamento sermonis, uel incredulos ad Christum conuertit, uel iam credentes amplius in fide atque amore Christi confirmauit.
Quae cuncta in libello eius sufficientius, sed et de aliis conmilitonibus ipsius, quisque legerit, inueniet.
Ubi quadam infirmitate corporis arreptus, angelica meruit uisione perfrui, in qua admonitus est coepto uerbi ministerio sedulus insistere, uigiliisque consuetis et orationibus indefessus incumbere; eo quod certus sibi exitus, sed incerta eiusdem exitus esset hora futura, dicente Domino: Uigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Qua uisione confirmatus, curauit locum monasterii, quem a praefato rege Sigbercto acceperat, uelocissime construere, ac regularibus instituere disciplinis. Erat autum monasterium siluarum et maris uicinitate amoenum, constructum in castro quodam, quod lingua Anglorum Cnobheresburg, id est urbs Cnobheri, uocatur; quod deinde rex prouinciae illius Anna ac nobiles quique augustioribus aedificiis ac donariis adornarunt. Erat autem uir iste de nobilissimo genere Scottorum, sed longe animo quam carne nobilior. Ab ipso tempore pueritiae suae curam non modicam lectionibus sacris simul et monasticis exhibebat disciplinis, et, quod maxime sanctos decet, cuncta, quae agenda didicerat, sollicitus agere curabat. Quid multa? Procedente tempore et ipse sibi monasterium, in quo liberius caelestibus studiis uacaret, construxit; ubi correptus infirmitate, sicut libellus de uita eius conscriptus sufficienter edocet, raptus est e corpore; et a uespera usque ad galli cantum corpore exutus, angelicorum agminum et aspectus intueri, et laudes beatas meruit audire. Referre autem erat solitus, quod aperte eos inter alia resonare audiret: Ibunt sancti de uirtute in uirtutem;?
장음표시 사용