고전 발음: []교회 발음: []
기본형: aliās
Illi alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem vineasque actis (cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quod multis locis apud eos aerariae secturaeque sunt), ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt seque in deditionem ut recipiat petunt. Qua re impetrata arma tradere iussi faciunt. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, TERTIVS, XXI 21:3)
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 21장 21:3)
'qui species alias veris scelerisque tumultupermixtas capiet, commotus habebitur atquestultitiane erret nihilum distabit an ira. (SERMONVM Q. HORATI FLACCI, SECVNDVS, 03 3:147)
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장 3:147)
Illi perterriti virtute equitum minus libere, minus audacter vagabantur, alias non longo a castris progressi spatio, ut celerem receptum haberent, angustius pabulabantur, alias longiore circuitu custodias stationesque equitum vitabant, aut aliquo accepto detrimento aut procul equitatu viso ex medio itinere proiectis sarcinis fugiebant. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, PRIMVS 59:3)
(카이사르, 내란기, 1권 59:3)
Inibi vir principalis et alias religiosus et eximie deam reverens, tinnitu cymbalorum et sonu tympanorum cantusque Phrygii mulcentibus modulis excitus, procurrit obviam, deamque votivo suscipiens hospitio nos omnes intra consaeptum domus amplissimae constituit, numenque summa veneratione atque hostiis opimis placare contendit. (Apuleius, Metamorphoses, book 8 18:6)
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:6)
tunc mulier callida et ad huius- modi flagitia perastutula tenacissimis amplexibus expeditum hominem dolio, quod erat in angulo semiobrutum sed alias vacuum, dissimulanter abscondit, et patefactis aedibus adhuc introeuntem maritum aspero sermone accipit: (Apuleius, Metamorphoses, book 9 5:6)
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:6)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용