고전 발음: []교회 발음: []
기본형: perpaucī, perpaucōrum
reliqua plena adhuc et laudis et gratiae, digna iis libris quos dilaudas, conservatae civitates, cumulate publicanis satis factum, offensus contumelia nemo, decreto iusto et severo perpauci nec tamen quisquam ut queri audeat, res gestae dignae triumpho; (M. Tullius Cicero, Letters to Atticus, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 7:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, , 7:1)
occisi perpauci sunt, plures vulnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis, sed confertim et pugnant et cedunt. (Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, Liber XXXI 493:1)
(티투스 리비우스, 로마 건국사, 493:1)
Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, PRIMVS, VI 6:1)
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 6장 6:1)
Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, PRIMVS, LIII 53:2)
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장 53:2)
Utinam igitur, ut illa anus optat ne in nemore Pelio securibus caesae accidissent abiegnae ad terram trabes sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male utentibus opprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut donum hoc divinum rationis et consilii ad fraudem hominibus non ad bonitatem impertitum esse videatur. (M. Tullius Cicero, De Natura Deorum, LIBER TERTIUS 76:5)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, 76:5)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용