고전 발음: []교회 발음: []
기본형: plērumque
aliquandō rūsticīs occurrēbat, quī plērumque eum cōmiter accipiēbant cibumque dedērunt. (Oxford Latin Course III, Quīntus Athēnās fugit 38:26)
(옥스포드 라틴 코스 3권, 38:26)
Denique hos esse eosdem Germanos quibuscum saepe numero Helvetii congressi non solum in suis sed etiam in illorum finibus plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro exercitui non potuerint. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, PRIMVS, XL 40:7)
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장 40:7)
quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae (nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum quorum brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in muro sese posse conlocare confiderent? (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SECVNDVS, XXX 30:4)
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 30장 30:4)
Tum vero clamore ab ea parte audito nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, TERTIVS, XXVI 26:4)
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 26장 26:4)
His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student, nihil his committendum existimavit. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, QVARTVS, V 5:1)
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 5장 5:1)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용