장음표시 사용
1 cotidie Quintus, mane excitatus, surrexit et festinavit ad Academiam.?
2 diligenter studebat et multis scholis aderat Theomnesti aliorumque doctorum.
3 mox plurimos amicos habebat inter iuvenes qui in Academia studebant.
4 quondam in taberna cum amico quodam sedebat cum tabellarius epistolam ei tradidit a patre scriptam.
5 ille epistolam summo gaudio acceptam continuo legit:
6 Flaccus Scintillaque filio carissimo salutem plurimam dant.
7 tuam epistolam accepimus et gaudemus quod incolumis Athenas advenisti et in Academia studes.
8 omnes Venusiae valemus.
9 nuntium magni momenti tibi mittimus.
10 pater Decimi, veteris amici tui, nuper venit ad me et ‘filius meus’ inquit ‘filiam tuam adamavit et amore eius perit, ut dicit.
11 itaque visne tu eam Decimo spondere, si illa eum accipiet?’ hoc nobis maxime placuit.
12 nam vir dives est probatusque ab omnibus.
13 itaque de dote disserebamus;
14 ille rem aeque gessit, et mox pactum confeceramus.
15 Horatiam igitur arcessitam rogavi quid sentiret de hoc matrimonio;
16 illa Decimum bene cognovit et ei nubere cupiebat.
17 paucis post diebus sponsalia confecimus.
18 multi cognati amicique ad epulas vocati testes erant pacti.
19 Decimus Horatiae anulum dedit quem illa in tertium digitum imposuit.
20 heri nuptias perfecimus.
21 prima luce Horatia, a matre excitata, se parabat.
22 pupas et cetera puerilia matri tradita valere iussit.
23 deinde vestimenta nuptialia induit, tunicam candidam et pallam luteam;
24 postremo flammeum in capite induit coronamque florum.
25 numquam virginem pulchriorem vidi quam eam.
26 iam aderat Decimus ipse novam togam indutus plurimis cum amicis.
27 mox auspices advenerunt et auspicia bona pronuntiaverunt.
28 Horatia Decimusque dextras manus rite conseruerunt.
29 omnes Iunoni supplicaverunt et conclamaverunt ‘bene verruncet!’ deinde cenam sumptuosam a matre tua paratam edimus.
30 tandem Hesperus aderat.
31 tempus erat Horatiae domum suam relinquere.
32 matrem valere iussit non sine plurimis lacrimis.
33 deinde Decimus eam ad novam domum duxit.
34 tibicines pompam duxerunt iuvenesque faces in manibus tenentes.
35 chorus puerorum puellarumque carmen solitum canebant:
36 ‘Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!’ ubi ad Decimi aedes pervenerunt, Decimus Horatiam super limen sustulit donaque ei obtulit, ignem et aquam, quod iam Horatia domina facta erat familiae.
37 sic omnia secundum morem maiorem confeceramus.
38 hic nuntius sine dubio te summo gaudio afficiet.
39 scribe igitur ad Horatiam gratulationemque ei mitte optimi matrimonii.
40 cura ut valeas.?
장음표시 사용