라틴어 텍스트

Sanctus Ambrosius, De Bono Mortis,
Caput X

성 암브로시우스, 죽음의 복됨,
10장

Scriptura quoque animarum immortalitas probatur;? nec non eisdem superiora habitacula assignantur: ubi et exploditur philosophorum metempsychosis; ac deinde querela de justorum dilata mercede diluitur.

Habemus ergo rationem, sed haec humana: illud divinum, quod ait Dominus: Potestatem habeo ponendi animam meam; et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Vides igitur quia non moritur cum corpore, quae et ponitur et resumitur, et in manus Dei Patris commendatur. Sed forte dicas speciale esse quod Christi est, et quamvis ille quae sunt hominis susceperit, tamen quia alterius est causae et istud astruere, ne tempus teramus, audi dicentem: Quid scis an nocte hac a te tua anima reposcatur (Luc. XII, 20)? Numquid dixit: Moriatur in te anima tua? Non; sed, reposcatur a te. Quae data est, reposcitur, vel repetunt a te. Repetitur enim anima, non interimitur. Quae repetitur, manet: quae interimitur, non manet. Quomodo enim interimitur, de qua dixit Sapientia Dei, non timendum quemquam qui potest corpus occidere, animam autem non potest (Matth. X, 28)? De qua dicit propheta: Anima mea in manibus tuis semper (Psal. CXVIII, 109). Semper, inquit, non in tempore.

Et tu commenda animam tuam in manus Domini: non solum cum recedit e corpore, sed etiam cum est in corpore, est in manibus Domini; quia non vides eam unde veniat, aut quo vadat. Est enim in te, et est cum Deo. Denique cor regis in manu Domini, et ab eo regitur et gubernatur. Cor repletur mente, quia mens animae principale est, et virtus animae. Non eam virtutem dico quae in lacertis, sed quae in consiliis, temperantia, pietate, atque justitia est. Si cor hominis in manu Domini, multo magis anima. Si anima in manu Dei est, non utique anima nostra sepulcro simul cum corpore includitur, nec busto tenetur: sed quiete pia fungitur. Et ideo homines frustra pretiosa struunt sepulcra, quasi eae animae, et non solius corporis receptacula sint.

Animarum autem superiora esse habitacula Scripturae testimoniis valde probatur. Siquidem et in Esdrae libris legimus: Quia cum venerit judicii dies, reddet terra defunctorum corpora, et pulvis reddet eas quae in tumulis requiescunt, reliquias mortuorum. Et habitacula, inquit, reddent animas quae his commendatae sunt, et revelabitur Altissimus super sedem judicii (IV Esdrae, VII, 32). Hae sunt habitationes de quibus dicit Dominus, multas mansiones esse apud Patrem suum, quas suis, pergens ad Patrem, discipulis praepararet (Joan. XIV, 2). Sed Esdrae usus sum scriptis, ut cognoscant gentiles, ea quae in Philosophiae libris mirantur, translata de nostris. Atque utinam non superflua his et inutilia miscuissent; ut dicerent animas hominum pariter ac bestiarum esse communes, earumque summum praemium, si magnorum philosophorum animae in apes aut luscinias demigrarent; ut qui ante hominum genus sermone pavissent, postea mellis dulcedine, aut cantus suavitate mulcerent. Satis fuerat dixisse illis quod liberatae animae de corporibus --- peterent, id est, locum qui non videretur, quem locum latine infernum dicimus. 46. Denique et Scriptura habitacula illa animarum promptuaria nuncupavit (IV Esdr. VII, 32): quae occurrens querelae humanae, eo quod justi qui praecesserunt, videantur usque ad judicii diem, per plurimum scilicet temporis, debita sibi remuneratione fraudari, mirabiliter ait coronae esse similem illum judicii diem (IV Esdr. V, 42), in quo sicut non novissimorum tarditas, sic non priorum velocitas. Coronae enim dies exspectatur ab omnibus; ut intra eum diem et victi erubescant, et victores palmam adipiscantur victoriae. Illud quoque non reliquit occultum eo quod superiores videantur qui ante generati sunt, infirmiores qui postea. Comparavit enim utero mulieris partus hujus saeculi (IV Esdr. V, 53); quoniam fortiores sunt qui in juventute virtutis nati sunt, infirmiores qui tempore senectutis. Defecit enim multitudine generationis hoc saeculum tamquam vulva generantis, et tamquam senescens creatura robur juventutis suae, velut marcenti jam virium suarum vigore, deponit.

Ergo dum exspectatur plenitudo temporis, exspectant animae remunerationem debitam. Alias manet poena, alias gloria; et tamen nec illae interim sine injuria, nec istae sine fructu sunt. Nam et illae videntes servantibus legem Dei repositam esse mercedem gloriae, conservari earum ab Angelis habitacula, sibi autem dissimulationis et contumaciae supplicia futura, et pudorem et confusionem; ut intuentes gloriam Altissimi, erubescant in ejus conspectum venire, cujus mandata temeraverint. Sicut enim praevaricatio Adae, ita et confusio; quoniam sicut ille per incuriam mandatorum coelestium lapsus est, et pudore se prolapsionis abscondit, fulgorem divinae praesentiae verecundia peccatricis conscientiae subire non ausus: ita et animae peccatorum vibrantis luminis ejus splendorem non sustinebunt, quo teste se reminiscentur errasse.?

상위

Sanctus Ambrosius (성 암브로시우스)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION