라틴어 텍스트

Cornelius Tacitus, Annales, LIBER XV,
chapter 10

코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV,
10장

Accitur legio duodecima et unde famam aucti exercitus speraverat, prodita infrequentia:? qua tamen retineri castra et eludi Parthus tractu belli poterat, si Paeto aut in suis aut in alienis consiliis constantia fuisset: verum ubi a viris militaribus adversus urgentis casus firmatus erat, rursus ne alienae sententiae indigens videretur in diversa ac deteriora transibat. et tunc relictis hibernis non fossam neque vallum sibi sed corpora et arma in hostem data clamitans, duxit legiones quasi proelio certaturus. deinde amisso centurione et paucis militibus quos visendis hostium copiis praemiserat trepidus remeavit. et quia minus acriter Vologeses institerat, vana rursus fiducia tria milia delecti peditis proximo Tauri iugo imposuit quo transitum regis arcerent; alaris quoque Pannonios, robur equitatus, in parte campi locat. coniunx ac filius castello, cui Arsamosata nomen est, abditi, data in praesidium cohorte ac disperso milite qui in uno habitus vagum hostem promptius sustentavisset. aegre compulsum ferunt ut instantem Corbuloni fateretur. nec a Corbulone properatum quo gliscentibus periculis etiam subsidii laus augeretur. expediri tamen itineri singula milia ex tribus legionibus et alarios octingentos, parem numerum e cohortibus iussit.?

상위

Annales (연대기)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION