라틴어 텍스트

Cornelius Tacitus, Annales, LIBER XV,
chapter 26

코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV,
26장

At Corbulo quarta et duodecima legionibus quae fortissimo quoque amisso et ceteris exterritis parum habiles proelio videbantur in Syriam translatis, sextam inde ac tertiam legiones, integrum militem et crebris ac prosperis laboribus exercitum, in Armeniam ducit;? addiditque legionem quintam, quae per Pontum agens expers cladis fuerat, simul quintadecimanos recens adductos et vexilla delectorum ex Illyrico et Aegypto, quodque alarum cohortiumque, et auxilia regum in unum conducta apud Melitenen, qua tramittere Euphraten parabat. tum lustratum rite exercitum ad contionem vocat orditurque magnifica de auspiciis imperatoris rebusque a se gestis, adversa in inscitiam Paeti declinans, multa auctoritate, quae viro militari pro facundia erat.?

상위

Annales (연대기)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION