라틴어 텍스트

Cornelius Tacitus, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium,
chapter 1

코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium,
1장

Chabrias Atheniensis.? hic quoque in summis habitus est ducibus resque multas memoria dignas gessit. sed ex iis elucet maxime inventum eius in proelio, quod apud Thebas fecit, cum Boeotis subsidio venisset.

namque in eo victoria fidentem summum ducem Agesilaum, fugatis iam ab eo conducticiis catervis, eo frustratus est, quod reliquam phalangem loco vetuit cedere obnixoque genu scuto, proiecta hasta impetum excipere hostium docuit. id novum Agesilaus contuens progredi non est ausus suosque iam incurrentes tuba revocavit.

hoc usque eo tota Graecia fama celebratum est, ut illo statu Chabrias sibi statuam fieri voluerit, quae publice ei ab Atheniensibus in foro constituta est. ex quo factum est ut postea athletae ceterique artifices iis statibus in statuis ponendis uterentur, quibus victoriam essent adepti.?

상위

Vitae

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION