라틴어 텍스트

Cornelius Tacitus, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium,
chapter 10

코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium,
10장

Sic Eumenes callidum imperatorem vicit consilio celeritatemque impedivit eius, neque tamen multum profecit.?

nam invidia ducum, cum quibus erat, perfidiaque Macedonum veteranorum, cum superior proelio discessisset, Antigono est deditus, cum exercitus ei ter ante separatis temporibus iurasset se eum defensurum neque umquam deserturum. sed tanta fuit nonnullorum virtutis obtrectatio, ut fidem amittere mallent quam eum non perdere.

atque hunc Antigonus, cum ei fuisset infestissimus, conservasset, si per suos esset licitum, quod ab nullo se plus adiuvari posse intellegebat in eis rebus, quas impendere iam apparebat omnibus. imminebant enim Seleucus, Lysimachus, Ptolemaeus, opibus iam valentes, cum quibus ei de summis rebus erat dimicandum.

sed non passi sunt ii qui circa erant, quod videbant Eumene recepto omnes prae illo parvi futuros. ipse autem Antigonus adeo. erat incensus, ut nisi magna spe maximarum rerum leniri non posset.?

상위

Vitae

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION