라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Partitiones Oratoriae,
chapter 33

마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae,
33장

C. Teneo et quaero qui sint illi eventus quos ex causis effici dixisti.? P. Consequentia quaedam signa praeteriti et quasi impressa facti vestigia; quae quidem vel maxime suspicionem movent et sunt quasi tacita criminum testimonia atque hoc quidem graviora, quod causae communiter videntur insimulare et arguere omnis posse, quorum modo interfuerit aliquid, haec proprie attingunt eos ipsos qui arguuntur, ut telum, ut vestigium, ut cruor, ut deprehensum aliquid quod ablatum ereptumve videatur, ut responsum inconstanter, ut haesitatum, ut titubatum, ut cum aliquo visus ex quo suspicio oriatur, ut eo ipso in loco visus in quo facinus, ut pallor, ut tremor, ut scriptum aut. obsignatum aut depositum quippiam. Haec enim talia sunt, quae aut in re ipsa aut etiam ante quam factum est aut postea suspi- ciosum crimen efficiant.

quae si non erunt, tamen causis ipsis et efficiendi facultatibus niti oportebit, adiuncta illa disputatione communi, non fuisse ilium tam amentem, ut indicia facti aut effugere aut occultare non posset, ut ita apertus esset, ut locum crimini relinqueret. Communis ille contra locus, audaciam temeritati, non prudentiae esse coniunctam.

sequitur ille autem locus ad augendum, non esse exspectandum, dum fateatur; argumentis peccata con- vinci; et hic etiam exempla ponentur.?

상위

M. Tullius Cicero (마르쿠스 툴리우스 키케로)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION