라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Letters to Atticus, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM,
letter 31

마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM,
letter 31

Scr.? Asturae iv. K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.

Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. equidem magis miror quod, cum in filium causam conferret quae mihi non iniusta videtur (habet enim qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud a quo refugiat, cum ab ipso id fuerit destinatum, venditurum.

quaeris a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos Drusi. accessi numquam; Coponianam villam et veterem et non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. sed mihi utrivis istorum tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. possim autem adsequi necne tu velim cogites. si enim Faberianum venderem, explicare vel repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur ut venderet. si venalis non haberet, transirem ad Drusum vel tanti quanti Egnatius illum velle tibi dixit. magno etiam adiumento nobis Hermogenes potest esse in repraesentando. at tu concede mihi, quaeso, ut eo animo sim quo is debeat esse qui emere cupiat, et tamen ita servio cupiditati et dolori meo ut a te regi velim.?

SEARCH

MENU NAVIGATION