라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Letters to Atticus, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM,
letter 35

마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM,
letter 35

Scr.? fort. in suburbano Siccae K. vesp. aut mane vi Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.

ante quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo dandum esse. quod non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani appellari. quod si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco. hoc quale sit, quaeso, considera. nam etsi minus urgeor meque ipse prope modum conlegi, tamen indigeo tui consili. itaque te vehementer etiam atque etiam rogo magis quam a me vis aut pateris te rogari ut hanc cogitationem toto pectore amplectare.?

SEARCH

MENU NAVIGATION