라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Letters to Atticus, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM,
letter 4

마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM,
letter 4

Scr.? in Tusculano K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.

habeo munus a te elaboratum decem legatorum: et quidem de Tuditano idem puto. nam filius anno post quaestor fuit quam consul Mummius. sed quoniam saepius de nominibus quaeris quid placeat, ego quoque tibi saepius respondeo placere. si quid poteris, cum Pisone conficies; Avius enim videtur in officio futurus. velim ante possis, si minus, utique simul simus quom Brutus veniet in Tusculanum. magni interest mea una nos esse. scies autem qui dies is futurus sit, si puero negotium dederis ut quaerat.?

SEARCH

MENU NAVIGATION