라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Letters to Atticus, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM,
letter 51

마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM,
letter 51

Scr.? in Tusculano ix K. Sept a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.

ad Caesarem quam misi epistulam eius exemplum fugit me tum tibi mittere. nec id fuit quod suspicaris, ut me puderet tui ne ridicule micillus, nec me hercule scripsi aliter ac si que scriberem. bene enim existimo de illis libris, ut tibi coram. itaque scripsi et et tamen sic ut nihil eum existimem lecturum libentius.

de Attica nunc demum mihi est exploratum; itaque ei de integro gratulare. Tigellium totum mihi et quidem quam primum; nam pendeo animi. narro tibi, Quintus cras; sed ad me an ad te nescio. mi scripsit Romam viii Kal. sed misi qui invitaret. etsi hercle iam Romam veniendum est ne ille ante advolet.?

SEARCH

MENU NAVIGATION