라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
letter 46

마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
letter 46

Scr.? Romae eod. fere anno quo ep. xlv. CICERO APPVLEIO S. L. Nostius Zoilus est coheres meus, heres autem patroni sui. ea re utrumque scripsi, ut et mihi cum illo causam amicitiae scires esse et hominem probum existimares, qui patroni iudicio ornatus esset. Eum tibi igitur sic commendo ut unum ex nostra domo. valde mihi gratum erit, si curaris ut intellegat hanc commendationem sibi apud te magno adiumento fuisse.?

SEARCH

MENU NAVIGATION