장음표시 사용
Scr.? Romae circ. med. m. Sept. a. 708 (46). CICERO REGI S. A. Licinius Aristoteles Melitensis antiquissimus est hospes meus et praeterea coniunctus magno usu familiaritatis. haec cum ita sint, non dubito quin tibi satis commendatus sit ; etenim ex multis cognosco meam commendationem plurimum apud te valere. hunc ego a Caesare liberavi ; frequens enim fuerat nobiscum atque etiam diutius in causa est quam nos commoratus ; quo melius te de eo existimaturum arbitror. fac igitur, mi Rex, ut intellegat has sibi litteras plurimum profuisse.?
장음표시 사용