장음표시 사용
ISTA senes licet accusent convivia duri:? nos modo propositum, vita, teramus iter illorum antiquis onerantur legibus aures: hic locus est in quo, tibia docta, sones, quae non iure vado Maeandri iacta natasti, turpia cum faceret Palladis ora tumor. non tamen immerito! Phrygias nunc ire per undas et petere Hyrcani litora nota maris, spargere et alterna communis caede Penatis et ferre ad patrios praemia dira Lares! una contentum pudeat me vivere amica? hoc si crimen erit, crimen Amoris erit: mi nemo obiciat. libeat tibi, Cynthia, mecum rorida muscosis antra tenere iugis. illic aspicies scopulis haerere Sorores et canere antiqui dulcia furta Iovis, ut Semela est combustus, ut est deperditus Io, denique ut ad Troiae tecta volarit avis. quod si nemo exstat qui vicerit Alitis arma, communis culpae cur reus unus agor? nec tu Virginibus reverentia moveris ora: hic quoque non nescit quid sit amare chorus; si tamen Oeagri quaedam compressa figura Bistoniis olim rupibus accubuit. hic ubi me prima statuent in parte choreae, et medius docta cuspide Bacchus erit, tum capiti sacros patiar pendere corymbos: nam sine te nostrum non valet ingenium.?
장음표시 사용