장음표시 사용
1 David Benedic, anima mea, Domino et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.?
2 Benedic, anima mea, Domin et noli oblivisci omnes retributiones eius.
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas;
4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus;
5 qui replet in bonis aetatem tuam renovabitur ut aquilae iuventus tua.
6 Faciens iustitias Dominu et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
7 Notas fecit vias suas Moysi filiis Israel adinventiones suas. -
8 Miserator et misericors Dominus longanimis et multae misericordiae.
9 Non in perpetuum contende neque in aeternum irascetur.
10 Non secundum peccata nostra fecit nobi neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11 Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra praevaluit misericordia eius super timentes eum;
12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13 Quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se.
14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus.
15 Homo: sicut fenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsistet et non cognoscet eum amplius locus eius.
17 Misericordia autem Domini ab aetern et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum,
18 in eos, qui servant testamentum eiu et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20 Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illiu in audiendo vocem sermonum eius.
21 Benedicite Domino, omnes virtutes eius ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
22 Benedicite Domino, omnia opera eius in omni loco dominationis eius Benedic, anima mea, Domino.?
장음표시 사용