라틴어 문장 검색

Qui post multa gloriose et fortiter gesta, superato Nicatore Seleuco, eiusdem Alexandri successore, cui victoriarum crebritas hoc indiderat cognomentum, praesidiisque Macedonum pulsis, ipse tranquillius agens temperator oboedientium fuit et arbiter lenis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 3:1)
Babylon cuius moenia bitumine Samiramis struxit - arcem enim antiquissimus rex condidit Belus - et Ctesiphon, quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus, incolarum viribus amplificatam et moenibus, Graeco indito nomine, Persidis effecit specimen summum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 23:4)
igitur adgnomenta ei duo indita:
(아풀레이우스, 변명 54:10)
est apud illos genus, qui nihil amplius quam bubulcitare nouere, ideoque adgnomen illis bubulcis inditum.
(아풀레이우스, 플로리다 6:4)
Alexandro illi, longe omnium excellentissimo regi, cui ex rebus actis et auctis cognomentum magno inditum est, ne uir unicam gloriam adeptus sine laude unquam nominaretur - nam solus a condito aeuo, quantum hominum memoria extat, inexuperabili imperio orbis auctus fortuna sua maior fuit successusque eius amplissimos et prouocauit ut strenuus et aequiperauit ut meritus et superauit ut melior, solusque sine aemulo clarus, adeo ut nemo eius audeat uirtutem uel sperare, fortunam uel optare - , eius igitur Alexandri multa sublimia facinora et praeclara edita fatigaberis admirando uel belli ausa uel domi prouisa, quae omnia adgressus est meus Clemens, eruditissimus et suauissimus poetarum, pulcherrimo carmine inlustrare;
(아풀레이우스, 플로리다 7:1)
"sive prope ripas Inachi, qui te iam nuptam Tonantis et reginam dearum memorat, inditis Argivorum praesides moenibus;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:24)
"at tamen modestiae meae memor quodque inter istas meas manus creveris, cuncta perficiam, dum tamen scias aemulos tuos cavere ac, si qua nunc in terris puella praepollet pulchritudine, praesentis beneficii vicem per eam mihi repensare te debere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:166)
Intuere, obsecro te, et cerne quantis ibi laudibus frugalitas et continentia praedicetur et erga coniugale vinculum fides castique honesti ac probi mores, quibus cum praepollet civitas, vere florere dicenda est.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 3:2)
Frater noster Gennadius, notissimus fere omnibus nobisque carissimus medicus, qui nunc apud Carthaginem degit et Romae suae artis exercitatione praepolluit, ut hominem religiosum nosti atque erga pauperum curam inpigra misericordia facillimoque animo benignissimum, dubitabat tamen aliquando, ut modo nobis rettulit, cum adhuc esset adulescens et in his elemosynis ferventissimus, utrum esset ulla vita post mortem.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 3:2)
Nam quia variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 5:1)
Ea Catonis verba huic prorsus commentario indidissem, si libri copia fuisset id temporis, cum haec dictavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 3:1)
Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus Papirius, atque puero postea cognomentum honoris gratia inditum Praetextatus ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 14:1)
Maiores autem mei Athenienses nomina iuvenum fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam servis indere liceret decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae devota servili contagio pollui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 11:1)
Simili autem, inquit, exemplo ex contraria specie antiquos Romanorum audio praenomina patriciorum quorundam male de republica meritorum et ob causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio inderentur, ut vocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis viderentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 12:2)
Is Mausolus, ubi fato perfunctus inter lamenta et manus uxoris funere magnifico sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans uxor, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque in faciem pulveris aquae indidit ebibitque multaque alia violenti amoris indicia fecisse dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION