라틴어 문장 검색

Ita pridie duorum centurionum interitio hac adversariorum poena est litata.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:11)
consule lustrandi fasces ipsoque litandum prodigio;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:12)
saepius horrendos manes sacrisque litavi nocturnis Hecaten et condita funera traxi carminibus victura meis, multosque canendo, quamvis Parcarum restarent fila, peremi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:68)
Pallantis iugulum Turno moriente piavit Aeneas, tractusque rotis ultricibus Hector irato vindicta fuit vel quaesitus Achilli.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:54)
coniugem et liberos meos, quos pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores vos faciant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장2)
Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus humanis quoque hostiis litare fas habent.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 9장 1:1)
Evenerant prodigia, quae neque hostiis neque votis piare fas habet gens superstitioni obnoxia, religionibus adversa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장1)
dein pluribus hostiis caesis, cum litare non posset, introiit curiam spreta religione Spurinnamque irridens et ut falsum arguens, quod sine ulla sua noxa Idus Martiae adessent:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 4:2)
Circa Perusiam sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset ac subita eruptione hostes omnem rei diuinae apparatum abstulissent, constitit inter haruspices, quae periculosa et aduersa sacrificanti denuntiata essent, cuncta in ipsos recasura qui exta haberent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 2:1)
ante paucos quam periret menses attendit et extispicio nec umquam litauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 56장 1:2)
nam et uictima Diti patri caesa litauit, cum tali sacrificio contraria exta potiora sint, et primo egressu inundationibus Tiberis retardatus ad uicensimum etiam lapidem ruina aedificiorum praeclusam uiam offendit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 3:2)
tum sollicitudinis causas adparuisse, nunc prorsus egregie litatum esse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 22:2)
i, meus es, iam te in lucos pia turba silentum secretisque ciet volitans pater Aeolus arvis.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 790:1)
Haec postulatio, Magnae Chartae tam contraria, quaeque discrimina tam invidiosa inter eidem regi subditos, diversa maris Atlantici litor habitantes, induxit, ut turbae graves inter colonos excierentur, effecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.17)
Agricolae prisci, fortes paruoque beati,condita post frumenta leuantes tempore festo corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,cum sociis operum pueris et coniuge fidaTellurem porco, Siluanum lacte piabant,floribus et uino Genium memorem breuis aeui.
(호라티우스의 두번째 편지, 162)

SEARCH

MENU NAVIGATION