라틴어 문장 검색

Villaticus, qui hominum maleficiis opponitur, sive luce clara fur advenit,terribilior niger conspicitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 4:1)
quaedam planae carinis, ut sine noxa siderent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장4)
quod neque convictum noxae reo si recentia purgaret, neque defensum absolutioni erat si teneretur maioribus flagitiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장3)
sin flagitia et facinora sine modo sunt, suppliciis ac remediis principis moderatio maiorumque et vestra exempla temperant et vana a scelestis, dicta a maleficiis differunt, est locus sententiae per quam neque huic delictum impune sit et nos clementiae simul ac severitatis non paeniteat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장3)
non enim debere eripi patribus vim statuendi neque tantum maleficium impune habendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장3)
dat negotium Blaeso ceteros quidem ad spem proliceret arma sine noxa ponendi, ipsius autem ducis quoquo modo poteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장5)
neque tamen id Sereno noxae fuit, quem odium publicum tutiorem faciebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장6)
metum prorsus et noxae conscientiam pro foedere haberi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장4)
nam egresso qui adfuerat populo vacuum et sine ullius noxa theatrum conlapsum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장2)
quidam militum iuxta rogum interfecere se, non noxa neque ob metum, sed aemulatione decoris et caritate principis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장13)
namque Vitelliani tormenta in aggerem viae contulerant ut tela vacuo atque aperto excuterentur, dispersa primo et arbustis sine hostium noxa inlisa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장3)
noctem adeo quietam egit ut digredi sine noxa potuerit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장13)
te, Iuppiter optime maxime, quem per octingentos viginti annos tot triumphis coluimus, te, Quirine Romanae parens urbis, precor venerorque ut, si vobis non fuit cordi me duce haec castra incorrupta et intemerata servari, at certe pollui foedarique a Tutore et Classico ne sinatis, militibus Romanis aut innocentiam detis aut maturam et sine noxa paenitentiam.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장21)
dein pluribus hostiis caesis, cum litare non posset, introiit curiam spreta religione Spurinnamque irridens et ut falsum arguens, quod sine ulla sua noxa Idus Martiae adessent:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 4:2)
ne quod autem maleficium negotiumue inpunitate uel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris ludis occupabantur, actui rerum accommodauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION