라틴어 문장 검색

Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)
Quis scit, si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem, oblationem et libationem Domino Deo vestro?
(불가타 성경, 요엘서, 2장14)
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel ", dicit Dominus Deus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장5)
Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.
(불가타 성경, 아모스서, 5장22)
Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?
(불가타 성경, 아모스서, 5장25)
Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 1장11)
Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장5)
Ita pridie duorum centurionum interitio hac adversariorum poena est litata.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:11)
consule lustrandi fasces ipsoque litandum prodigio;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:12)
saepius horrendos manes sacrisque litavi nocturnis Hecaten et condita funera traxi carminibus victura meis, multosque canendo, quamvis Parcarum restarent fila, peremi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:68)
Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus humanis quoque hostiis litare fas habent.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 9장 1:1)
dein pluribus hostiis caesis, cum litare non posset, introiit curiam spreta religione Spurinnamque irridens et ut falsum arguens, quod sine ulla sua noxa Idus Martiae adessent:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 4:2)
Circa Perusiam sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset ac subita eruptione hostes omnem rei diuinae apparatum abstulissent, constitit inter haruspices, quae periculosa et aduersa sacrificanti denuntiata essent, cuncta in ipsos recasura qui exta haberent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 2:1)
ante paucos quam periret menses attendit et extispicio nec umquam litauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 56장 1:2)
nam et uictima Diti patri caesa litauit, cum tali sacrificio contraria exta potiora sint, et primo egressu inundationibus Tiberis retardatus ad uicensimum etiam lapidem ruina aedificiorum praeclusam uiam offendit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION