라틴어 문장 검색

"pluris est oculatus testis unus quam auriti decem."
(아풀레이우스, 플로리다 2:8)
pluris est auritus testis unus quam oculati decem.
(아풀레이우스, 플로리다 2:10)
prorsus igitur ante Hyagnin nihil aliud plerique callebant quam Vergilianus upilio seu busequa,
(아풀레이우스, 플로리다 3:4)
Alexandro illi, longe omnium excellentissimo regi, cui ex rebus actis et auctis cognomentum magno inditum est, ne uir unicam gloriam adeptus sine laude unquam nominaretur - nam solus a condito aeuo, quantum hominum memoria extat, inexuperabili imperio orbis auctus fortuna sua maior fuit successusque eius amplissimos et prouocauit ut strenuus et aequiperauit ut meritus et superauit ut melior, solusque sine aemulo clarus, adeo ut nemo eius audeat uirtutem uel sperare, fortunam uel optare - , eius igitur Alexandri multa sublimia facinora et praeclara edita fatigaberis admirando uel belli ausa uel domi prouisa, quae omnia adgressus est meus Clemens, eruditissimus et suauissimus poetarum, pulcherrimo carmine inlustrare;
(아풀레이우스, 플로리다 7:1)
sed cum primis Alexandri illud praeclarum, quod imaginem suam, quo certior posteris proderetur, noluit a multis artificibus uulgo contaminari, sed edixit uniuerso orbi suo, ne quis effigiem regis temere adsimularet aere, colore, caelamine, quin saepe scripsit, solus eam Polycletus aere duceret, solus Apelles coloribus deliniaret, solus Pyrgoteles caelamine excuderet;
(아풀레이우스, 플로리다 7:2)
praeter hos tris multo nobilissimos in suis artificiis si quis uspiam repperiretur alius sanctissimae imagini regis manus admolitus, haud secus in eum quam in sacrilegum uindicaturum.
(아풀레이우스, 플로리다 7:3)
* * * Hic enim plus sibi debet quam dignitati, quanquam nec haec illi sit cum aliis promiscua;
(아풀레이우스, 플로리다 8:1)
plura enim mea extant in Camenis quam Hippiae in opificiis opera.
(아풀레이우스, 플로리다 9:14)
genus ignoratur, gloria uero magna, fortuna modica, sed ingenium nobile, memoria excellens, studia uaria, aemuli multi.
(아풀레이우스, 플로리다 9:18)
igitur bonitatis tuae diligunt plerique fructum, ego studium.
(아풀레이우스, 플로리다 9:40)
nam et beneficio multis commodasti et exemplo omnibus profuisti.
(아풀레이우스, 플로리다 9:42)
nullo nisi tuo anno ad coercenda peccata plus pudor quam timor ualuit.
(아풀레이우스, 플로리다 9:46)
Samos Icario in mari modica insula est - exaduersum Miletos - ad occidentem eius sita nec ab ea multo pelagi dispescitur:
(아풀레이우스, 플로리다 15:1)
ceterum multum abest Pythagorae philosophi statuam esse;
(아풀레이우스, 플로리다 15:20)
et natu Samius et pulchritudine adprime insignis et psallendi musicaeque omnis multo doctissimus ac ferme id aeui, quo Polycrates Samum potiebatur, sed haudquaquam philosophus tyranno dilectus est.
(아풀레이우스, 플로리다 15:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION