라틴어 문장 검색

Itaque, imperator, in primo volumine tibi de arte et quas habeat ea virtutes quibusque disciplinis oporteat esse auctum architectum, exposui et subieci causas, quid ita earum oporteat eum esse peritum, rationesque summae architecturae partitione distribui finitionibusque terminavi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말13)
Ita hac ratiocinatione vox a scaena uti ab centro profusa se circumagens tactuque feriens singulorum vasorum cava excitaverit auctam claritatem et concentu convenientem sibi consonantiam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장6)
cum ergo et parentium cura et praeceptorum doctrinis auctas haberem copias disciplinarum, philologis et philotechinis rebus commentariorumque scripturis me delectans eas possessiones animo paravi, e quibus haec est fructuum summa:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말18)
ita aucto vestibulo laxamentum initiantibus operique summam adiecit auctoritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말59)
nimirum Hiero enim Syracusis auctus regia potestate, rebus bene gestis cum auream coronam votivam diis inmortalibus in quodam fano constituisset ponendam, manupretio locavit faciendam et aurum ad sacomam adpendit redemptori.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말29)
Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos, Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LII1)
Ergo ex resistentia solidi aucti in Medio non subtiliato, dabitur per proportionem superiorem resistentia solidi non aucti in Medio subtiliato. Q. E. I.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 71:10)
Rei nummariae discrimen annis MMVII-MMVIII occasionem praebuit ut nova oeconomia susciperetur, quae studiosior esset moralium principiorum, atque mercatorium rei nummariae opus nec non virtuales divitiae denuo componerentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:4)
Alexandro illi, longe omnium excellentissimo regi, cui ex rebus actis et auctis cognomentum magno inditum est, ne uir unicam gloriam adeptus sine laude unquam nominaretur - nam solus a condito aeuo, quantum hominum memoria extat, inexuperabili imperio orbis auctus fortuna sua maior fuit successusque eius amplissimos et prouocauit ut strenuus et aequiperauit ut meritus et superauit ut melior, solusque sine aemulo clarus, adeo ut nemo eius audeat uirtutem uel sperare, fortunam uel optare - , eius igitur Alexandri multa sublimia facinora et praeclara edita fatigaberis admirando uel belli ausa uel domi prouisa, quae omnia adgressus est meus Clemens, eruditissimus et suauissimus poetarum, pulcherrimo carmine inlustrare;
(아풀레이우스, 플로리다 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION