라틴어 문장 검색

sed vetustissima religione, quod Servius Tullius Lunae et magna ara fanumque quae praesenti Herculi Arcas Evander sacraverat, aedesque Statoris Iovis vota Romulo Numaeque regia et delubrum Vestae cum Penatibus populi Romani exusta;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 41장2)
inque eam praedam etiam dii cessere, spoliatis in urbe templis egestoque auro quod triumphis, quod votis omnis populi Romani aetas prospere aut in metu sacraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장2)
ipse eum pugionem apud Capitolium sacravit inscripsitque Iovi Vindici:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장4)
Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus humanis quoque hostiis litare fas habent.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 9장 1:1)
fama recentior tradit a Cinyra sacratum templum deamque ipsam conceptam mari huc adpulsam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장2)
facem Augustales subdidere, quod sacerdotium, ut Romulus Tatio regi, ita Caesar Tiberius Iuliae genti sacravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장4)
mox imperium adeptus Iovi Custodi templum ingens seque in sinu dei sacravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장3)
fuerat illic sacellum Serapidi atque Isidi antiquitus sacratum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장13)
effigiem animalis, quo monstrante errorem sitimque depulerant, penetrali sacravere, caeso ariete velut in contumeliam Hammonis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장3)
Cerialis alibi noctem egerat, ut plerique credidere, ob stuprum Claudiae Sacratae mulieris Vbiae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장11)
dein pluribus hostiis caesis, cum litare non posset, introiit curiam spreta religione Spurinnamque irridens et ut falsum arguens, quod sine ulla sua noxa Idus Martiae adessent:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 4:2)
Circa Perusiam sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset ac subita eruptione hostes omnem rei diuinae apparatum abstulissent, constitit inter haruspices, quae periculosa et aduersa sacrificanti denuntiata essent, cuncta in ipsos recasura qui exta haberent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 2:1)
et ingresso primam expeditionem ac per Macedoniam ducente exercitum in Syriam, accidit ut apud Philippos sacratae olim uictricium legionum arae sponte subitis conlucerent ignibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 3:1)
proque tali clementia interponi decretum passus est, quo sibi gratiae agerentur et Capitolino Ioui donum ex auro sacraretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 2:4)
ante paucos quam periret menses attendit et extispicio nec umquam litauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 56장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION