라틴어 문장 검색

et non solum ibi, sed etiam per omnes imperatori subiectas provincias illius generis animalium mortalitas inmanissime grassata est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 202:6)
igitur adgnomenta ei duo indita:
(아풀레이우스, 변명 54:10)
est apud illos genus, qui nihil amplius quam bubulcitare nouere, ideoque adgnomen illis bubulcis inditum.
(아풀레이우스, 플로리다 6:4)
Alexandro illi, longe omnium excellentissimo regi, cui ex rebus actis et auctis cognomentum magno inditum est, ne uir unicam gloriam adeptus sine laude unquam nominaretur - nam solus a condito aeuo, quantum hominum memoria extat, inexuperabili imperio orbis auctus fortuna sua maior fuit successusque eius amplissimos et prouocauit ut strenuus et aequiperauit ut meritus et superauit ut melior, solusque sine aemulo clarus, adeo ut nemo eius audeat uirtutem uel sperare, fortunam uel optare - , eius igitur Alexandri multa sublimia facinora et praeclara edita fatigaberis admirando uel belli ausa uel domi prouisa, quae omnia adgressus est meus Clemens, eruditissimus et suauissimus poetarum, pulcherrimo carmine inlustrare;
(아풀레이우스, 플로리다 7:1)
Ad haec ego risum subicio:
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:21)
Ad haec ego subiciens,
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:1)
Ad haec ego subiciens:
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:1)
"sive prope ripas Inachi, qui te iam nuptam Tonantis et reginam dearum memorat, inditis Argivorum praesides moenibus;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:24)
"Quem ad finem cantherium istum venui frustra subiciemus, et vetulum et extritis ungulis debilem et dolore deformem et in hebeti pigritia ferocem nec quicquam amplius quam ruderarium cribrum?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:8)
Haec et alias similes afannas frustra blaterantes eos retrorsus abducunt pagani statimque vinctos in Tullianum compingunt cantharoque et ipso simulacro, quod gerebant, apud fani donarium redditis ac consecratis, altera die productum me rursum voce praeconis venui subiciunt septemque nummis carius, quam prius me comparaverat Philebus, quidam pistor de proximo castello praestinavit, protinusque frumento etiam coemto affatim onustum per iter arduum, scrupis et cuiuscemodi stirpibus infestum ad pistrinum, quod exercebat, perducit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:7)
Ad haec ultima pistoris illa uxor subiciens,
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:1)
ergo igitur Graece subiciens miles
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:8)
Subicit alius:
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:7)
qui se totum subicit tuae voluntati;
(ARCHIPOETA, IV22)
non eam subicere possent annis mille.
(ARCHIPOETA, IX96)

SEARCH

MENU NAVIGATION