Francisci Xaverii Alegrii ... Institutionum theologicarum libri 18. In quibus omnia catholicae Ecclesiae dogmata, praecepta, mysteria, sacramenta, ritus adversus paganos, haereticos, et recentiores philosophos asseruntur, et explicantur. Tomus primus

발행: 1789년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

PROLEG. III. SEC. XVI. XIII. N XVIII. S. LIV. 36s

it edit. Scripsit in . libros Sententiarum, in Sapient ram, Cantica, tk prima septem capita Ecclesiastici . Apud medi, aevi Theologos magno habetur in pretio . Obiit ann. I 349. 7. Thomas de Argcntina natione Germanus , Ordinis Emmitarum Sancti Augustini, & totius gentis Prior Genera Iis Commentarios Scripsit in Summam Sententiarum , qui & claritate, & ubertate , ac soliditate doctrinae , magnum ipsi inter Scholasticos nomen pepererunt. Obiit Viennae in Austria anno I 3 7. 8. IIuic in Prioratu Generali ejusdem ordinis successor datus est Gregorius de Arimino urbe Italiae . unde vulgo Ariminensis dicitur.

Scripsit in Epistolas I . Pauli, & Iacobi , tractatum de Usuris . &Commentarios in Summam Petri Lombardi nominatissimos. Vir sane doctus, ac priscae sapientiae ad morem formatus, rerum , non VerhOrum enucleator , liber , & nullo partium studio abreptus, in disserendo methodicus. in docendo clarus . in argumento nervosus .

Hinc apud insigniores Theologos decimi quarti , S decimi quinti

saeculi saepe laudatus, & inter decimi quarti aut maximus , aut nulli secundus est habitus. Obiit ann. I 3 8- , non I4 8. , ut scri bit Natalis . 9. Hugolinus Malabranchius Centumcellis in Italia natus, Augustinianus item, dc Gregorii de Arimino in universi ordinis Regimine successor fuit. Sicut autem dignitate , ita ei doctrina suppar commentaria scripsit in Petri Lombardi Summam ordine, claritate, atque ubertate praestantia. Obiit Episcopus Ariminensis , & Patriarchatus Constantinopolitani titulo insignitus . Io. Alphonsus vargas Tolcti in Hispania natus, professione item Augustinianus non minori laude in Magistrum Sententiarum scripsit. Obiit Archiepiscopus Hispalensis anno I 366. II. Marsilius de Inghen Germanus Academiae Heildelbergensis institutor , & primus Theologiae professor Commentaria reliquit in libros Sententiarum , atque insignis habetur inter Theologos decimi quarti saeculi , quo exeunte obiit ann. 1 94.

S. LV. Seholastici Saculi Decimiquinti

I. Computandi inter hos sunt Petrus de Alliaco, Ioannes Gers nius , Alsonsus Tostatiis, Petrus de Tarantasia, qui fuit postea I nocent. V. . Ioannes de Turrecremata , & alii, de quibus supra in

ter Ecclesiasticos Scriptores meminimus, nam de argumentis nonnullis Scholastica methodo disseruerunt, ut supra adnotatum est.

a. His

402쪽

366 PROLEG. III. S EC. XVI. XVII. & XVIII. s. LV.

2. His accensendus Ioannes Capreolus Gallus in oppido quodam Diaeces is Tolosanae natus, ex ordine Ι'raedicatorum . Is primus fuit qui D. I homae doctrinam in omnibus sequi apertissime proseSSus est. in suis super libros Sententiarum Commentariis, ubi Sancti Doctoris sententias explicat dilucidε . ac defendit adversus impugnationes Ioannis Diensii . 8t Petri Aureoli , tum Durandi, Sc Nominalium Scribebat saeculo decimo quinto ineunte , cujus anno decimo decessit, uti scribit Bellarminus, dictus jure merito Princeps Thomistarum. 3. Antoninus ex Ord. Praedicat. Florentiae. natus atque urbis ejusdem Archiepiscopus , ab Consilii dexteritate , & rerum agendarum prudentia Antoninus Consiliorum appellatus . scripsit Summam Historialem , seu Chronicon, & Summam Doctrinalem utriusque Theologiae Speculativae nimirum, & Practicae seu Moralis . Obiit Deo, & hominibus charus postrid. Kalend. Maii, ann. I 4 9. 4. Nicolaus ab oppido Cusa in Dioecesi Trevirensi Cusanus dictus Basileensi Concilio interfuit . ejusque adversus Eugenium schismati aliquando savit. Mutata deinde sententia , Eugenii ipsius authoritatem mδgno robore propugnavit . Ab Nicolao V. Eugenii successore Camdinalis creatus multis Legationibus obitis utilem se Ecclesiae praebuit. Vir suit omni disciplinarum genere excultus. Nam & Mathematicas 'disciplinas, & Historiam, Zc Iuris utriusque prudentiam , & The logiam coluit. Scripsit occasione Basileensis Synodi de Concordantia Catholica libros III., de docta Ignorantia lib. III. . Idiotae sive de sapientia libros IV. , Cribrationis Athorani lib. III. . Excitationum libros X., Complementum Τheologicum , Sc tractatum de Visione

Dei . In his scriptis omnibus multas habet opinationes speciosas magis , quam solidas, ut illam de habitatoribus Lunae de motus Telluris, & similibus. Obiit Cusanus Cardinalis annoe 1464. l. Stephanus Bruleserius ex Ordinα Μinorum quatuor S. Bonave

tuIae libros iii Summam Magistri Sententiarum notis illustravit Sub hoc titulo : Reportata in quatuor libros Sententiarum S. Bonaventurae. Habet etiam Tractatum de Trinitate . Obiit ann. I 483.., & tamen Scoti discipuIus a nonnullo dicitur, qui objerat anno I 3o8.6. Gabriel Bielius , antonomastich Gabriel ab Scholasticis dictus , Clericis Regularibus , quos vitae communis dicunt , nomen dedit . Commentaria scripsit in libros Sententiarum & alia nonnulla , nec ultimi est inter Scholasticos nominis . Obiit saeculo decimo quinto

exeunte.

403쪽

S. LVI.

Meuli Decimi sexti Scholastici celebriores.' I. Gregorius Cortesius Mutinensis, Cassinensis Abhas, Sc S. Eccl.

Cardin. Commentaria scripsit in libros Sententiarum, & de Τheol gica institutione, de Peccato Originis, de Potestate Ecclesiastica si gulares tractatus. Obiit Romae ann. I 48. a. Paulus Cortesius 'Protonotarius, ut dicunt, Apostolicus, praeter eximium Tractatum de Cardinalium Dignitate scripsit Commentaria in lib. Sententiarum, quorum duos priores duntaxat videre potui . Hoc opus scriptum est cum singulari authoris studio circa Latini Sermonis puritatem, & concinnitatem, cujus rei in praefatione reddit Iulio II. Pontifici, cui lucubrationes suas nuncupavit. Non equidem improbo hujus , Sc similium Scriptorum consilium , qui hoc pacto fastidium evitare studuerunt , quod esseminatulis Grammaticis, &Philologis ingenerare solet incomptum illud . ac neglectum dicendi

genus, quo utuntur Scholasticio probo potius 8c laudo . Non tamen ut istis delicatulis mos geratur , vocabula illa , 8c loquendi modi abjiciendi sunt, quae jam sacrorum argumentorum, ac rerum propriae facta sunt, atque ad Dialecticam illam brevitatem , & acutam so mam, qua in Scholasticis ratiociniis utimur, necessaria. Non proh ho, nequidem in D. Thoma tantum Grammaticae neglectum ut pro faciendum, dicatur siendum, Sc alia his similia, quae propriE, & Latinissime dici possent; ac vero ut omittantur voces quidditas, Ens ,

entitas, ratio sermalis, essentia, existentia , subsistentia, Substantia,

qualitas , atque hujus generis sexcenta id inquam ciuit . N puerilis ingenii proprium semper existimabo. Quis enim Marco Tullio puris . atque ornate dicendi studiosior λ Et tamen is de Epicuro loquens , quem nonnulli reprehendebant quod Platonis, Aristotelis , & Τhe Phrasti orationis ornamenta neglexerat, Oratio me inquit, istius Phi-Iosophi non offendit. Nam dc complectitur verbis quod vult, & d cit plane quod intelligam. Et tamen a Philosopho , si asserat et

quentiam non adsperner; si non afferat , non admodum flagitem .

Cur ergo ab Theologo exigatur, quod non exigitur a Philosopho λNathematicae Disciplinae , Jurisprudentia , Mercatura, & omnis gen ris Nechanicae disciplinae nonne hahent vocabula sua propria, m dosque loquendi singulares, atque extra eas inusitatos λ Recte Cicero quum in libris Philosophicis qualitates dixisset, ita appellavi, inquit , quas Graeci MOGτητος vocant . quod ipsum apud Graecos non vulgi verbum est, sed Philosophorum, atque id quidem in multis .

Diam

404쪽

,68 PROLEG. III. STC. XVI. XVII. & XVIII. s. LVI.

Dialecticorum quoque Verba nulla Sunt publicae suis utuntur, S id quoque commune est Omnium sere artium . Licebit ergo Philosopho Propter egestatem linguae , & rerum novitatem . . . Tvcr. Signatum praesente nota Producere nomen . . . mrat. Ac id ipsum non licebat. Atqui Zeno, inquit Tullius, novis voca bulis usus est , nova enim loquebatur . Laudatur opulentia , atquembertas linguae Graecae. Fiat a nobis, quod sit a Graecis, atque eandem habebimus. Α πριος qualis deduxerunt ποιοτης , quod Tullius vertit qualitatem, ab τα υπους , 8c Graeci Theologi ab re dixe

ci non poterit ex filio sitietas, aut filiatio, ex Patre paternitas, ex esse, essentia, δέ essentialitas , 8e essentialis λ ah idem identitas non eadem ratione dici potest, qua ab qualis dictum est qualitas , 8c ab

quantus quantitas λ Aut enim nova sunt rerum novarum facienda noemina , aut ex aliis transferenda, ut ibidem Tullius scripsit . Nimirum , inquit Edmund. Campianus , apud Ciceronem perpessio invenitur, non passio. Propterea Christiani non audebimus Christi passionem totidem Syllabis, ac litteris enuntiare 3 Per me quidem p tius in Tiberim omnia Ciceronis opera projiciantur, quam hujus unius dictiunculae jactura fiat. Velisne ut Ludi magistri, ut Scholarum L Elores, ut Parochi, ut Episcopi in erudiendis sacra doctrina pueris , adolescentibus, rudi plebe , ac mulierculis non nisi Ciceronianis v cibus , atque Stylo utantur . Eccur id ipsum ab Geometris, ab Medicis, ab Causidicis non exigis y Quid ad nos a jebat Augustinus . quid Grammatici velint Θ Melius in barbarismo nostro vos intelligetis, quam in nostra disertitudine diserti eritis. Ita igitur loquendum

eSt, ut 8c animi nostri sensa promamus , Se ab audientibus capiamur , nec timeamus quod est apud eumdem Aug. ferulas Gramma. ticorum , dum tamen ad Veritatem Solidam , & certiorem perveniamus . . . Ingratus erit qui intelligit , si nos reprehenderit , quia in

tellexit , idque aliunde in sacris nostris studiis vitabimus , quod est apud Ennodium in parum. Didasc. ne sentiat virilitas operis essae- minati, & enervati damna sermonis. Quod in hoc ipso Paulo , de quo loquimur, Cortesio facile est cernere. Nam dum vocibus , &phrasi Plautinae , ac Tullianae nimis studet, inutile opus suum , ac fastidiosum secit , in disserendo curtus , atque exilis , in confirmando elumbis, atque enervis. Scilicet, quod ab Quintiliano verissimhdictum est: jacet sensus, ubi verba laudantur. in 3. Inst. Rer. 3. Joann. Major Scotus, Doctor Parisiensis scripsit Commentarios

in A.

405쪽

PROLEG. III. SE XVI. XVII. M XVIII. g. LVI. 369

n 4. libros Sententiarum , mi Saepe ab Scholasticis cum laude allegamur. Item in quatuor Evangeliat de Historia magnae Britaniae libros i sex parum exactos illos. εc vulgaribus fabulis, atque erroribus

malentes .i Ad calaem operum Gersonii exstant tractatus de Μona

chia Ecclesiae, de authoritate Episcoporum, Parochorum, & Concitii, qui ex Majoris in Mathaeum Commentariis desumpti esse vide tur . Obiit an. I 29. . Adrianus Belga . Doctor Lovaniensis , Caroli V. Imperatoris Germaniae Magister, cujus opera Cardinalis creatus est, ac deinde et Etus Pontifex proprium nomen servavit et Adrianus Sextus dictus , seripsit Quodlibera IM , & Commentaria in Summam Sententiarum non exigui apud posteriores Scholasticos nominis. Opera ipsius post

Pontificatum collegit, atque edidit Milicius Calvus. Obiit posuid. Id.

Septemb. m. I a Silvester Prieras Pedemontanus totius ordinis Praedicat. Generi Nag., Magistrum Sententiarum praeclaris Commentariis illustravit . Scripsit quoque Additiones ad Ioann. Capreoli Commentarium de potestate Ecclesiae , 8c tractatum , cui titulust Malleus Scotinarum. Flo. rebat circa ann. I ao. Hujus insignis Dominicam non meminit Nati Alex. inter Theologos saeculi Io. E. Franciscus de Silvestris ex nomine patriae suae Ferrariis . urbis Italiae dictus vulgo Ferrari sis , Ordinis etiam Praedicatorum Generi Magister luminosissimum scripsit Commentarium super quatuor D. Thomae libros contra Gentiles. Natalis Alexander illum anno Isa . decessisse tradit, sed egregie fallitur , nam tu Epistola Dedicatoria eorum Commentariorum ad Clem. VII. subscribit Bononiae Kalend.

Aug. ann. I 24. Generius anno I 28. obiisse commemorat.

7. Thomas de Vio ab Cajeta patria communiter dictus Cajetanus

saeculi sui Τheologorum maximus, aut inter maximos fuit missus propterea in Germaniam ab Leone X., ut Lutherum ab errore si Posset, revocaret, quae legatio praeclaro conatui haud quaquam habuit eventum Parem. Commentaria scripsit in Pentateuchum, in Historiales, Sc Sapientiales libros, in tria prima Isaiae capita, & totum novum Testamentum , Apocalypsis libro dempto . ritum item Vet Testamentum ex Hebraeo fonte in Latinum sermonem transtulit, de qua versione cum cineris suo loco dicetur. Magnum habet inter Scholasticos nomen ob Commentaria in Summam Tripartitam D. Thomae. quam primus illustravit , nam de Roberto Riluvarbio nihil scribunt Echardus, & oculatiores Critici. Multa alia scripsit non contemne da , quae habentur ad calcem Commentariorum in primam Secundae. In iis, quae super Scripturam edidit multa sunt, quae sapientum com- Muni judicio exploduntur , nec desunt in Commentariis super D.

406쪽

Thoma, duriuscula quaedandi , ninlia obseura , '& mepta nonnulla et Istud breviter dici potest. emus cum Cario. Cajeraruitn: Summis L Hesiae aediscatori istipare esse potuisse, nisi quibusdam i errori a doctrinam si ams quasi leprae admixtione Κωaaseli, &2 vel curiositatis Iibi diiis affectus, vel certe ingenii dexteritate conssus litteras dem ιεacrau suo amitratu exposuisMi. Ita quum plurima scripsisset, egre gie, vertit ad extremum omnia ... & aliorum quae gravissimῆ. d xerat, elevavit, aut minuit certe authoritatem. Naevi tamen Cajetani non satis sunt ut haereticus dici posset , ut Alphonsus Castrins ἰὸdi Prateolus temeris scripserunt . Non enim error . sin 'terror pervicax haereticum facit , ille Vero scripta. sua omnia judicio submisit Ecclesiae , cui in aliis multis utiliter servierat. Ondinis Prae dicatoris universi praefecturam gessit, ec inter Romanae Ecesesiae Ca dinales relatus est . Obiit an. I q. Cajetani errata adnotavit, impugnavisque Ambrosius Catharinus ex eadem Ptaedicatorum familia si

gulari opere , quod Ioanni de Funario Generali ordinis Magistro dedicavit , de quo insta dicetur . Εjus item tractatum de potestate Pa-- dc Concilii Iacobus Almainus. Parisiensis Theologus confu

8. Franciscus Victoria ita dictus ab nomine pauiae, urbis Hisparite ex Ord. Praedicatorum Doctor Parisiensis scripsit Belectionum The logicarum volumen . Dic Theologiam , inquit Malamorus, ut quo dam Philosophiam Socrates , e coelo evocavit. Multa de ipso invenies apud Nel clitorem Canum , qui in suis Praeceptoribus Parent hus , & omnibus ad se quoquomodo Spectantibus , occasionem de se loquendi, si suimet laudandi praetermittit nullam: Obiit Victoria Sabmanticae an. I 46.9. Ludovicus Carojalius Hispanus ex ordine Minorum librum scripsit cui titulus: RestitutM,Theologiae , & a Sophistica, te Barbariae pro virili repurgatae specimen . Sed Nil dignum tanto tulit hic promissor hiatu . Τractatum item reliquit de Virginis Conceptione Oratorium, potius , quam Scholasticum , aut Theologicum .i io. Dominicus Solus Segoviensis ex ordine Praedicatorum, & sulaevi Theologorum fero maximus, in Cathedra Salmanticensi Theologiae successor, & Caroli V. in Tridentino Concilio Theologus, Commentaria scripsit in libros Sententiarum, librum item de natura, dc Gratia . quem ejusdem Concilii Patribus dedicavit, tractatum egregium de Iustitia , de jure , Apologiam adversus Ambrosium Catharinum , bc alia opuscula. Omnia illius multo cum eruditorum plausu

407쪽

PROLEG. III. SEC. XVI. XVII. ec XVIII. S. LVI. 37r

recepta sum praeter. Commentarium in Epistolam ad Romanos ubi multis puerilibus argutiolis , atque ineptis subtilitatibus. quod in aliis meruerat ; nomen iobscuravit. Dei ipso AIaramorus in eo quem seria psit ide Academiis , es Viris illustribus Hispaniae libro . Dominicusiatus . inquit, totius Hispaniae consensu, caeteris & doctrina, at dici praestitit. Doctoribus. Felix. si Thoma suo, Aristotele contemtus. Pauli ad Romanos Epistolam non attigisset. Segoviensem Episscopatum reeusavit, obiitque Sala micae .. ubi i Victoriae successurae

II. Petrus Solus item Dominicanus Hispanus . qui Pii IV. jussu Tridentinae Synodo interfuit . scripsit contra Brentii , 8c Lutheranorom dogmata . & de Institutione Sacer latori libros tus . 'Ab His iniae Rege in Angliam missus est eo consilio , aut insordiensim. Ac demiam reformaret , in qua Petrus M. Catinnista puram doctrinam corruperat. Sanderus in lib. de Schismat. Anglicano scribit Me suisse in Anglia commune eruditorum judicium. Martyrem dictionis me

retriciae , orationisque magis hilarescentisi, ac mulcentis ivrnaau Sintum facile superasse. Sed illam ab hoc vicissim renun saerarum sciemita, Sc judicio superari. Obiit Tridenti. ipsius Concilii tempore, ubi

ab Patribus egregia ei oratione parentatum .est, ann. I 63. I a. Ambrosius Catharinus benensis, primum non exigui nominis

Causidicus , i deinde in Ordin. Praedae. Theologus, Iulii UI. praeceptor, in Regno Neapolitano Archiepiscopus , interfuit Trident. Conisellio. Multa scripsit Τheologica, quorum catalogum hahes apud Echa dum in Hibi. Ord. Praed. In his omnibus nonnullas opiniones Susii nuit exoticas quum in Scripturarum expositione , tum ita Speculativis Tractatibus de Praedestinatione , de Sacramentis, , aliisque Scholastistis . M Moralibus argumentis . Acris ingenii vir , de in abscedendo ab communi Theologorum, i mmo 8c Patrum sensu Iiberrimus. Sum ma Vir existimatione, inquit Palavicinius in Histor. Trid. Concili . Per eos annos , quos vixit, sed per opera, quae reliquit. minor a Cui fortasse communis de ipsis opinio minus favit, quod ipse in ii

dem communem aliorum Opimotam et mitiorix fecerat . In eo pmfecto,

quem adversus Cajetanum scripsit libro nonrualli putant , quod i an madvertit in Natalem Boncaglia maiori numero calumnias inserui se, quam errores Caytani. Obiit ann. I q. t I3. Melchior Canus ex Ord. Ρ dic. elaetus Episcopus Canariensis. Taransone natus est Toletanae Dioecesis oppido. In Tridentino Concellio illustre sibi nomen fecit i majus autem Ia. Locorum Theologi eorum libris exquisitissima eruditione, subactissimo rerum , 8e Scriptorum judicio . solidissima doctrina , 8c nitidissimo dicendi genere scriptis. Haec de operis per sese spectati natura a in authore autem

A a a ipso

Dissiligod by Corale

408쪽

3 et 1 PROLEG. III. SEC. XVI. XVII. & XVIII. S. LVI.

Ipso multa viris sensatis diSplicent, & opus puIeherrimum quasi quadam luti conspersione deturpant. Defuit enim viro illi in ipsamet

eruditione sobrietas. Plus enim quandoque ad Pompam, ostentationem , quam ad rei de qua agitur , confirmationem videtur induis

via . Desuit in Scriptorum judicio modestia , cujus defectum jam dudum Victoria praeceptor agnoverat , reprehenderatque , ut ipsemet scribit lib. I a. In toto opere intermixta est τιλαυτια quaedam , sive ars insinuandi sui existimationem, fastidiosissima, Ac nedum sapie te, ac Religioso homine, sed gravi , atque honesto quovis scriptore Indigna . Latinitatem, quoad fieri poteSt terram , cultamque corrumpit affectationis quodam studio , quod Declamatorem magis , quam sacrum scriptorem redolet. Quaerit Verbula , comit periodos, quae quidem , quamvis alioqui cum magna rerum ubertate, ac sententiarum gravitate conjuncta, quamdam tamen indicant animi levitatem minus in rebus ipsis , quam in ea eloquendi modo occupati . Ad aurem uerat illi insusurrandum quod ipse Scripsit adversus eos qui Scripturas pulchro atque eleganti Stylo interpretari conati sunt i Nimirum Dei sapientiam stulti, Sc imperiti homines artis coloribus pingere ,& quasi puellam Rhetorum nosculis Ornare volunt . . . At eloquia Domini, eloquia casta . . . Et quum personam Christi, Paulive loquentis assumis , quo elegantius , nitidiusque eloqueris , eo mismus eorumdem spiritum , & majestatem imitaris . Obiit Canus

14. Constantius Samanus , natione Umber, Prosessione Franciscanus , S. B. E. Cardinalis scripsit Directorium Theologicum ad memtem Scoti , item Summam Theologicam , 8c Tractatum de Concilia da Scoti, & D. Thomae doctrina . ID Bartholomaeus Medina Hispanus ex Ord. Praedicatorum scripsit in Secundam, & Τertiam pariem D. Τhomae . Dictionarium Histor eum Gallicum ipsi tribuit quoque Tractatum de Instr.ctione Sacramentorum . Forte Bartholomaeum confundit author iste cum Ioanne

Medina Hispano Complutensi Doctore , qui diversos Scripsit Morales Tractatus , quos inter de Poenitentiae Sacramento . Fuit dc Nichael Medina Franciscanus, Philippi II. in Tristentino Concilio Theologus, qui scripsit de recta in Deum fide libros 7., de sacrorum Ninistrorum Continentia libros 3. , Τractatum de Purgatorio , Indulgentiis , S alios apud Issadingum. Obiit Ioann. Nedina anno I 46.; Bartho

Iomaeus ann. I 8 I.

II. Ludovicus de Molina Hispanus Conchensis , e Me. I. atque in Eborensi Academia Theologiae prosessor scripsit in primam partem D. Thomae, & de Iustitia , & Iure Tractatum uberrimum, tum de Concordia Gratiae , dc liberi arbitrii librum nomirratissimam . Hoc

409쪽

Ηoe opus ab aliquibus Theologis impugnatum, ab aliis non inseriocribus defensum Thominicam Scholam ab Iesuitica Separavit quamvis utraque D. Thomam tanquam proprium metorem sequatur , ejusque semper fuerit studiosissima. Hinc ortae celeberrimae de Auxiliis Comtroversiae. Iis ut finem imponeret Clam. VIIL Congregationem instrutuit Cardinalium aliquot , atque aliorum Theologorum, quibus coram , & ipsomet saepe summo Pontifice disputatum est acerrimε ab selectis utriusque gentis Theologis Hispanis. Clemens VIII. re non definita obiit 3. Martii ann. 36o . Tandem Paulus V. Clementis suoeessor decreto expedito prid. Kal. Sept. ann. 16or. virorumque vi nionem in Scholis sustineri posse permisit sine alterius condemn tione, atque acrioribus censuris. Obiit Molina Matriti ra. Octobr.

S. LVII. Siculi Decimiseptimi insigniores Scholastici.

I. Gregorius de Valentia Hispanus, unus fuit ex Iesuitis Theolocos, qui controversia praedicta, Molinae patrocinium suscepit . D ,e os , solidosque Commentarios scripsit in D. Thomae Summam , di multos egregios Tractatus adversus ejus temporis Haereticos , quar mnia quatuor voluminibus cotvrehensa seruntur. Obiit in ipso

controversiarum calore ann. 26Ο3.

a. Gabriel Vasqueetius Hispanus , Bellomontanus , ε Soc. Iesu . compluti, & Romae Theologiam docuit . Reliquit in Summam IxThomae grandia octo volumina, additis ad Sancti Doctoris litteram opportunis disputationibus. Parum quadragenario major e vivis exces

sit ann. I 6 4. Α

' 3. Eodem anno Methymnae campi non sine odore Sanctitatis obiit Dominicus Banneetius Hispanus, Mondragonensis ex Ord. Pr. Sa ctae Theresiae a Consessionibus . Scripsit praeter Tractatum de Iust tia, dc jure , Commentarios in primam , dc secundam partem D.

- 4. Bartholomaeus de Ledesma Hispanus ex Praedicat. ordine . aedeinde in nova Hispania Antequerensis Episcopus scripsit in Maditum librum Sententiarum , sive Tractatum de Sacramentis . Obiit ann. I 6o4. Fuit item Martinus. de Ledesma., quem Amrius in 4. classe insignium Scholasticorum recenset, Hispanus , Dominicanus .eui author Dictionarii Gallici commentarium adscribit in Summam

Sententiarum.

410쪽

3r4 PROLEG. III. SEC. XVI. XVII. & XVIII. s. LVII.

ἡ e. I.i , cujus Commentaria plenissima in Summam D Thomae per multos annos asservata sunt in Biblioth. Collegii Maximi Mexi eant. Viri aeque docti ac pii modestia factum est, ut eo vivente in lucem non prodirent, deposcente etiam , atque enix4 ex Gallia -- gente Horatio Cardinio Typographo notissimo . Post ejus mortem delata in i Europam . vel in curia interierunt, vel alicubi cum blattis

dimicant

ε. Franeiseus Zumel Palentiae in Hispania natus est . N. S. Petri Nolasci institutum prosessus. Scripsit Cursum plenum Theologiae in Summam D. Thomae, di variarum disputationum tomos tres, in quisbus nonnulla Apologetica adversus Ludovicum Molinam, qui Zumelii scripta impugnaverat, & ad Inquisitionis tribunal detulerat. Z

mel contra censuram scripsit adversus Molinae Concordiam, quae R mam missa est tempore controversiarum de Auxiliis . Banneatus D

minicanus de quo supra Zumelium defendit adversus ea, quae ipsi o ponebat Molina . Scripsit Zumel praeterea Apologiam pro Clementi VIII. seu de inconcussa Clementis electione, & eertitudine infallibili ipsius Pontificatus . atque unus ex sincerioribus , 3c solidioribus Thomistis habetur. Obiit anno I 6 p. 7. Petrus Arrubal Hispanus in Calagunitana Dioecesi natus. & S eiet..Iesu professus scripsit in I. D. Thomae partem tomos duos . Doeuit Salmanticae, , Romae, obiitque ann. I 6o8. 8. Eodem anno obiit Guillielmus tabius Belga, cujus exstat Commentarium in libros Sententiarum ad mentem D. Τhomae.. 9. Didacus Alormius Hispanus ex Ord. Praedicatorum unus ex Theologis ab suo ordine designatis ad D. Thomae doctrinam tuendam in praedicta Congregatione de Auxiliis , varios de iis argumentis tractatus reliquit. Obiit Archiepiscopiis Tranensis in Begno Neapolitano annum circiter I 6I6. Io. Franciscus Suaronis Granatensis E S. I. scripsit ingentia vo-

Iumina unum supra viginti. Selectiora sunt in 3. partem D. Thomae tomi quatuor , in primam Secundae tom. I. de Legibus, in Secundam Secundae de Religione tom. 4. adversus Iacobum Regem Angi iae tom. t. de Censuris Iom. I. Sunt qui ei opinionem tribuant ab Gemetue VlII. tanquam salsam temerariam. 3c scandalosam proscriptam . nimirum licere sive per litteras , sive per internuncium confessario absenti peccata sacramentaliter confiteri . & ab eodem abse te absolutionem obtinere. verum hane opinionem numquam ille t

nuit . immo potius primum Compluti, deinde Romae aperth docuit

absolutionem Sacramentalem ad reum absentem referri non posse . ut contra multos antiquos authores probat 4. tom. in 3. pari. disp.

x9. sech. 3. ubi Constitutionis Clem. VIII. expressam mentionem fa-

SEARCH

MENU NAVIGATION