Conspectus medicinae theoreticae : ad usum academicum

발행: 1790년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

491쪽

MEDICINAE THEORETI LE. 469

quibusdam capitis, Veluti poptata, aut fracturis calvariae, quamvis pulsus mollissimu fuerit, et minime frequens, vel fortasse etiam solito tardior, sanguis nihilominus audacter et large detrahendus est. In hujusmodi scilicet casibus, a natura morbiparti ad vitam necessaria incumbenti S, et ad exitum infaustum properantis, perspicuum est graviu et praesentius periculum ab eo instare quam a magna sanguinis jactura, et a debilitate, aliisque mali quae inde provenire solent.

Is 93. Medici porro saepe solent judicare

de finguinis detractione repetenda, a Conditione sanguinis jam missi, et ab effecti

bus priori detractionis.1394. Sic cum sanguis ruberrimus et crassus est, et magis adhuc si tunica alba et tenace tegitur SI a.), aeger alteram detractionem sanguinis tolerare poterit, in omni fere morbo ubi alia signa monent

492쪽

4 6 CONSPECTUS Cap. XL.

morbi, in quibus tunica ista apparet, omnino requirunt ut sanguis largius mittatur minime vero soli huic signo semper fidendum est, aut conandum sanguinem iterum iterumque mittere, donec illo tegmine penitus careat scilicet quod saepe admodum periculosum esset, et haud raro

prorsus impossibile. I 393. Ubicunque ero sanguis tenuis

et pallidus est, et male cogitur, et jam coactus lividus aut viridi apparet, et facile et brevi dilabitur, et foetet, et putrescit, dem tractio ejus minime Convenit. 1396. Cum sanguine semel, vel aliquoties fortasse, detracto, aeger istam exinanitionem bene tolerat, pulsusque vel plenior et validior quam antea fit, vel saltem parum infirmatur, morbusque aut non sublevatur, aut postquam mitior factus vel pene sublatus fuerit, denuo recrudesse cit, tum fere audacter ad idem remedium iterum confugere licebit.

IS97. Si

493쪽

r 397. Si vero, post sanguinem semel vel tapius jam detractum, vires aegri subito et multum deficiunt, pulsus 'i debiliores et

frequentiores, vel forsa, ab norines fiunt,

suspicandum erit nimium Tanguinis servenas jam esse detractum Quod si mor-bu adhuc urget, et tale auxilium des1derat, sanguis a parte laborante per hirudines vel cucurbitulas tuto saepe detrahi potest sisy .), quamvis corpus largiorem et magis subitam sanguinis detractionem minime pati potuisset. --Haec Vero non ita intelligenda sunt, quasi ab altera fanguinis detractione semper abstinendum esse set, si aeger priorem male tolerasset multi enim qui prima, et fortasse exigua sanguinis detractione, animo linquuntur, Plures postea, et multo largiores, et desiderabunt

et optime Patientur.

1398. In casibus dubiis, quales satis

frequenter Occurrunt, sanguis caute sem-Per et parce mittendus est; neque profecto

absurdum est exiguam ejus detractionem G4 4 interdum

494쪽

4 a CONSPECTUS Cap. XL.

interdum experiri, quo clarius Constet quaenam sit morbi natura, aut quidnam auXilii ab hac exinanitione expectandum. ntalibus enim casibus, vix credibile est jacturam paucarum unciarum sanguini quicquam esse nocituram, et X ejus effectibus,

qui stipe manifestissimi sunt, et a statu ipsius sanguinis, medicus scire poterit quid largiore exinanitione aut sperandum sit

aut metuendum.

1399. Ipsa animi defectio quae sanguinis astura saepe inducitur, in varii morbis, veluti febribus, inflammationibus, sanguinis profluviis, doloribus, irritationibus, pamis, insania, C. nonnunqUam Prodesse videtur; nec defuerunt medici, Praesertim apud Veteres, qui ausi sint sanguinem in quibusdam casibus eo usque detrahere, donec aeger animo linqueretur.

Hoc autem quamvis insigniter aliquando prodeste potuerit rarissime tentandum est; salutares enim effectus talis animi defectionis minime certi aut perpetui sunt; ipsaque

495쪽

saque suo incommodo, et sane periculo

interdum non caret; et praeterea nunquam scire possumus quantum sanguinis sit detrahendum, cum differentia tam insignis hac de re inter varios homines is78. existit. Alii enim prius animo linquentur quam sat sanguinis amiserint ad morbos quosdam summovendos alii vix et ne vix quidem animo linquentur, donec tanta sanguinis jactura fuerit, quanta maXimam et periculosissimam infirmitatem inferat, vel in quibusdam morbis brevi lethalis fiat. Animi defectio inter sanguinem mittendum minore fere hujus jactura induci

potest, si ex majore Vulnere, et aegro stante, detrahitur. I 6oo. Saepius vero talem animi defectionem inter sanguinem mittendum, utpote inutilem et perniciosam, diligenter praeca Vere oportet, in iis prae1ertim qui animo

facile linqui solent His si omnino an guis mittendus est decumbere expedit;

Vulnus quoque Parvum esse debet, et vertigine

496쪽

tigine vel nausea accedente, sanguinis fluxus paulisper sisti potest, viresque, idoneis adhibitis medicamentis, aliquantum

refici.

16o I. Diu atque acerrime inter medicos disputatum est, unde in variis morbis singularum partium, sanguis detrahendas e set utrum scilicet a parte laborante, vel huic quam proxima, an a parte remotissisma. Multis enim medici sanctii Isin, persuasum erat, insignem sanguini eam partem versus ubi vena solvitur derivationem, et parem ideo ejus a remotis, et imprimis ab oppositis artibus revulsionem fieri. Hujusmodi autem derivationem,

siqua revera sit, neque tantam neque tam perpetuam esse ac quidam auctores

sibimet persuaserant, vel ex hoc luculenter constare potest, quod vena soluta, sanguis primo magno impetu prosiliens, saepe vel languide emuit, vel omnino subsistit, priusquam aut multum ejus effuXerit. aut aegri vires manifeste defecerint. -Sed

497쪽

MEDICINAE THEORETI E s

Sed controversiam fere de lana caprina, et jam obsoletam, non opus est fusius tractare. Scire sat est experientiam abunde jam demonstrasse, quod et ratio, post verum fanguini motum deprehensum, Viresque quae illum propellerent XplorataS, docuisse debuit, omnem sanguinis detractionem tum maxime prodesse, cum a parte laborante, vel huic quam proxima fit. Hoc quidem in magna et generali sanguinis detractione minoris momenti ex permagni autem in speciali, per hirudines, aut cucurbitulas ita ut in plurimis inflammationibus, quae nullam, vel levimmam tantum febrem generalem habent, exigua omnino sanguinis detraret a parte inflairimata, Vel huic quam ProXima, morbum vel prorsus solvat, Vel insigniter sublevet, cum maximae sanguini detractiones a remotis partibus nihil profuturae essent. Quine interdum idem modus sanguinem detrahendi et conven1 et sumit ad quasdam inflammationes summovendas, quam Vi Setiam aliquid generalis febris adsit nimirum

498쪽

16 CONSPECTU Cap. XL.

mirum quia irritatio ipsius inflammationis nonnihil febris accendere potest illa autem submota vel sublevata, haec simul, vel paulo post desinit. 16oa. Nonnulli medici sibimet persuaserunt, haud parum in multis morbis praestiturum, sanguinem ex arteriis potiusquam e Veni detrahere nec defuere et nuper et olim qui ausi sint varias arterias hoc consilio incidere. Nondum vero aut ratione aut experientia demonstratum est magis prodesse ex arterii quam ex venis sanguinem mittere; et interim probe constat, arteriam incidere operosum semperesse, et fortasse periculosum, Cum enam

incidere sit expeditissimum atque facillimum, et quod opus ipsum attinet omni

periculo Vacuum. Praeterea, detractio sanguinis per arteria admodum incerta est;

aliquando enim vix sati effluit, interdum nimis, priusquam sanguis cohiberi possit: aegri quoque detractionem sanguinis per

arterias quam Per Venas, utpote magis subitam.

499쪽

MEDICI ME THEO RETICE 477

itam, dissicilius fere patiuntur, et citius animo linquuntur, et tardiu convalescunt. Quapropter nulla arteria incidi debet, praeterquam ramu aliqui temporalis, ubi opus neque periculosum neque Valde operosum est sed ne haec quidem arteria, nisi res valde urgeat, incidenda est. In graviore autem morbo, et Praesertim capitis, aut oculorum, haud absurdum erit tale

auxilium experiri, nimirum quod insignia ter interdum profuisse visum est. I 6o3. Satis verisimile est, egregie esse

profuturum, arteriam partis inflammatae, vel ramulos etiam aliquo majore cum ea communicantes atque conjunctos, si faculta esset, incidere. Neque profecto dubium est, detractionem sanguini per cucurbitulas cruenta eo magi valere adversus inflammationem partis cujus vis vicinae, quod minutae arteriae, Pariter ac Venae, instrumento in eo opere promiscue secan

tur.

16o4. Innumera

500쪽

I 6o4. Innumera fere monita atque prae cepta de sanguinis detractione a Variis auctoribus data sunt, et passim apud Vulgus, et sane multo medico recepta quorum multa adeo inepta et pene ridicula sunt, ut neque observari neque recenseri mereantur alia, quodammodo bona et sana, sed nihilominus negligenda ubicunque gra Vior aliqua necessitas urget; et nisi res urget, raro aut opus est aut prodest sanguinem mittere. Sic, quamvis minime conveniat pleno ventriculo, aut instantibus aut praesentibus mensibus, sanguinem mittere tamen in vehemente febre, aut visceris inflammatione, aut morbo CapitiS,&c quicquid incommodi aut periculi a tali exinanitione accidere possit audacter subire oportet, scilicet quia gravior multo

pernicies ab ipso morbo instat.---Menses Vero quod attinet, satis jam compertum est, O multo minus et multo rari US quam

Vulgo creditur per sanguinis detractionem turbari vel sisti.

SEARCH

MENU NAVIGATION