M. Antonii Nattae Astensis Opera. De immortalitate animæ libri 5. In Domine Natale, oratio. De Quadragesimali ieiunio, oratio. De poenitentia, oratio. In festum diem Paschatis, oratio ..

발행: 1564년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Liber Quartus. 26

A i ii A. Elysium hunc campum beatarum animarum sedem, promittit Proteus Menelao, ubi uitae huius stadium decurrerit penes uetustissimuPoetam Homerum, cuius uersus ita latine sonant. Elysium in campum mittent extremaq; terrae

Te superi magni, sedem Brtis Radamanti. I l Illo uita loco facile traducitur aevo, l. Non ibi tempestas, non nix, non frigus imber. Sed Zephyri blande spirant, aurasq; salubres Oceanus mittit. Arbitratur Strabo Homerum posuisse Elysium in extremis Hispaniae partibus, unde Zephyrus spirat. Plures tamen apud inferos posuerunt. MAR.4 De Homero tu dixisti. Sed quomodo altisonam Pindari non lyram, sed buccinam omittimus ξ qui & ipse uetustus piorum animis apud inferos existentibus, non longe dissimilia, imo sere eadem tribuit, ut a Plutarcho relatum est in co latione ad Apollonium. Dicam autem soluta oratione, Poeticis tamen utens illius uerbis. Illis inquit fulget deorsum Solis,quando hic est nox iubar,& rosea prata illorum sunt suburbium turiferis arboribus umbrosum, & aureis onustum fructibus, &hi quidem equestribus ludis, illi pedestribus se exercen alij tibiis oblectantur, illic omnis florum pullulat opulentia: odorci; optatissimarum reruin per totum effunditur campum perpetuo. Ips uaria etiam odor menta miscentes & ualde splendido igne incendetes Deorum altaribus imponunt. Vides quae Poetae afferunt non longe a sensibus discedentes, quamuis scirent disiunctos a corpore animos corporeis carere sensibus: transferunt humanas delitias ad latebras inserioris terrae. Nec deerat i seris niger Rex, hunc Plutonem uocabant, uxoremsi; eius Proserpinam

Cereris e Ioue filiam ,& Canem illi assignabant tricipitem Cerberum, iudices Aeacum,Minoen, Radamanthum Iouis filios: nauitam stigiae paludis Charontem: fumiua Phlegeton them, Cocythum, Lethen, Acharontem,Furias tres speculatrices & uindices scelerum, Alecto, Thisiphonem, Megoeram, quas etiam Eumenides nuncupabant. Sic gentes olim inferorum regna se habere arbitrabantur: quorum tamen pleraque sunt Poetica: nec a grauibus uiris credita. Illa uulgaris erat opinio, cui assentiebantur fere omnes, animas humanas finita uitae huius militia tetram illam petere inferorum lacunam, non autem ascendere alio arbitrabantur, quod maxime ex his, quae sepulchris inscribebantur, coniicere datur. Lege epigrammatum Graecorum, quae in mortuos condita sunt, lubellum . Illic plurima de inferis mentio, quasi locus ille esset animis exeuntibus destinatus, de coelo aut altera regione uix sermo.Lege Poetas,& alios scriptores latinos, non alia fere loca inuenies defunctorum m nibus, quam inferiora terrae tributa. Si quos tamen antiquitas ob extimiam uirtutem, uel praestantia erga genus humanum merita, uel ob ambitionem in Deos retulit hos supra sidera collocabant, hisq; templa, &statuas & sacrificia statuebant, hinc Hercules, & Bacchus, & plerique

62쪽

De Immori. animiihi l

Isi in coelum uenerunt, & diuinos honores meruerunt, quod etiam fecit in Daphnide suo Virgilius,notum est etiam quemad modum longo post interuallo Imperatores suos uita iunctos Romani consecrabant, & diuo rum nomine nuncupabant, eadem omnia illis tribuentes,quae dijs coel stibus solebant:& ut summatim dicam neminem in coelum recipi bant nationes & populi, nisi qui, aut in aeternorum Deorum essent ordi ne, aut e mortalibus procreati, diuinitatem postmodum adepti suissent, qui sane exiguus erat numerus,reliquos inferoru regna colore arbitrabatur Hic Clazothenius quida rogatus ab amicis, Athenis ne mallet ubi diuersabatur,an in patria sepeliri. Nihil inquit mea refert, na ad inferos talude est uiae.Nota etia illa uox Leonidae Regis Thermopylis.Pradere Spartani apud inferos coenaturi; atque haec ad cos dicuntur, qui pro uniui arGraeciae libertate pugnabant,ut intelligatur apud geres nulla coelestis domicilii cogitationε fuisse. AT R A. Quid de Iudaeis dicis uist sentiebant

M A R. Hoc quod interrogas lacit, ut minus mirum sit de alijs gentibus, quandoquidem. Iudaei ueteres, quibus uera erat cognita religio, eadem asseuerarent. Non loquor de impiis tantum, sed de his etiam,qui iustitiae opinione clari erant. Vnde enim illa Iacob uoxλDescendam ad inferos filium meum lugens Eet echias quoque Rex denuntiata sibi a Propheta morte, nonne illud protulit Θ Ego dixi in dimidio dierum meorum,. uadam ad portas inseri: nondum enim Agnus coelostis profusione sui sanguinis aulam illam supernam gaudiorum plenissimam patefecerat. Credo naturae factum instinctu, ut homines omissis fabulosis consentirent animos post mortem subterranea petere loca, quia ita ueritas, quam nos sequimur, serebat. Ph ilosophi autem,qui sapietitiae opinione elati incedebant , in falsas iere sententias. Horum acutissimi Stoici summum bonum in una uirtute statuentes,imperitorum animos corporis reliquijs

blitos, & ea de caussa imbecilliores redditos humi volitare. Sapientum uero animos, quales Philosophorum sunt, in sublimem euadere locum, & ad igneam usque regionem penetrare: issicque non semper,sed diutissme, tamen permanere asseuerabant. Quicunque autem Pythagorae&Platonis disciplinam sequuti sunt, malos in terrae infimo ingentia persoluere supplicia, sicut caeteri, dixerunt, & eos pariter, qui sordibus foed ii sunt mediocribus, purgatorijs sub ij ciunt poenis,donec concreta labes

cximatur, tunc purgatos aiunt ad aetheream peruolare regionem, & us que eo ascendere, donec leuitatem & calorem naturae suae congruum inuenerint, tum consistere ueluti paribus examinatos ponderibus, m gnarumque capere spectacula rerum, ingentibus gaudijs persusos: e dem peruenirerentur illos, qui minimum contagionis cum corporibus

habentes, & a societate carnis, quantum fieri potuit, discedentes puri mundi lue hinc exierunt. Hac a sententia non ualde aberrat ille, qui in Senecae libris con lationem scripsi ad Martiam, quae unicum filium adolescentem amiserat, siue is Seneca, siue alius auctor fuit. Nam in e

63쪽

Liber Quartus .i

trema pagina his serὶ uerbis mulierem alloquitur. Non est Martia, qubd. ad sepulchrum fili j tui curras. Pessima eniim &'illi molestissima istic ia

cent ossa, cineresque non magis illius partes, quam uestes, tegumentaque alia corporum. Integer ille nihilque terris relinquens sugit ,& t tus excessit, paululumque supra nos commoratus, dum expurgat uitia, situmque omnem mortalis aeui excutit, deinde ad excelsa sublatus inter scelices currit animas, excipitque illum coetus sacer noua Inee gaudentem . Miratur uicinorum siderum meatus, nec ex coniecturis, sed ex uero peritus in arcana naturae progreditur, iuuatque saepius prosunda terrarum & iam reli ita ex alto despicere. A T H A. Vere iste sequutus est quis quis suid in hac consolatione sententiam Pythagoreorum & Platonic rum sed nescio quomodo uideatur corpus mortuum ualde negligere,&ossa, quae uocat pessima&molestissima. M A R. Magno in errore uersati sunt Philosephi, quamuis studio flagrantissimo ement&ingenio p litissimo, sed nihil miror. Intumuerant illi 'opinione sapientiae suae, &quae maxima sunt mysteria, a sapientibus abscondit Deus, de reuelauit paruulis. Hanc Philosophorum sententiam sequutiis est etiam Cicero Latinorum omnium eloquentissimus. Ille in Scipionis somno animos censet a Deo datos hominibus ex seisipiternis stellarum ignibus, aitque eos, qui patriam conseruarint, adiuuerint, auxerint, ubi e corporis uinculis euolauerint, in coelum reuerti,& peruenire in circulum splendidis simo splendore inter flammas praeditum, quem Grai j Lacteum orbem nuncuparent, tanquam in naturalem sedem, & suam domum, idque mcius facturos eos, qurdum essent cis *oribus inclusi eminebant foras, &ea, quae extra erant,contemplantes a corpore se abstraxissent: alteros umro, qui uoluptatibus se dedissent, carumque se quasi ministros praebuis.sent, & impulsu libidinum iura Deorum & hominum uiolauissent, cor poribus elapsos circum terram uolutari, nec in coelum, nisi multis taeculis exagitatos reuerti. Haec ibi ille, eadem serE dicit in Tusculanis quaestionibus Platonem suum imitatus. Luculentissime etiam eadem reuoluit in consolatione de obitu filiae. Non omnibus' inquio ijdem illi sapientes arbitrati sunt eundem cursum in coelum pasere. Nam uitiis&sceleribus contaminatos deprimi in tenebras, atque in coeno iacere docuerunt: castos animos, puros, integros, incorruptos bonis etiam mi-

dijs atque artibus expolitos leui& facili lapsu ad Deos idest ad natura similem sui peruolare. A T H A. Haec Philosophica Lucanus poeta dissentiens irgilio prosequutus est etiam uersibus. MA R. Quid hic Poeta A T R A. Miror te esse oblitum, nam partem huius carminis paulo ante memorasti, dum de Pompeij trunco loquereris. Carmen ipsum integruteneo, si uis audire. M A R. Dic si libet dicere. Nolo hunc omitti, quem secundum Pod tam quidam faciunt, & clarissimu sententijs Quintilianus uocat. Interfectus ut non debuid a Nerone fuit adhue iuuenis, hinc opus suum inemendatum impersectumque reliquit. Sed quid tandem ait

iste

64쪽

iste secundarum partium in cantico poetico auctor)ATH A. Ille haud dis. similia superioribus enuntiat, Stoicorum tamen sententiae propinquius. Ecce do tibi carmina. Nam describens locum, quem Pompes Iis post nocem peti jt, sic inquit.

Sequitur convexa tonantis.

Qua niger astrigeris coniungitur axibus aer, i I suo Iupinua Quodque patet, terras inter, lunaeque meatus iSimidei manes habitant, quos ignea uirtus , tu urari .m a Innocuos uita patientes aetheris imi st ni li Fecit,&aeternos animam collegit in ignes . v tabit amat Zmm

Non illic auro positi: nec thure sepulti . ni ji Perueniunt. Illic postquam se lumine uero i, oici: abui tum Impleuit, stellasque uagas miratur, & astra : ou Tius'. E. IO DFixa polis, uidit quanta sub noctu iaceret Nostra dies, risitque sui ludibria trunci.

M A R. Video hunc Poetam eadem sensisse, quae Philosophorum antea quique praecipui. A T. Η A. Diui aliter non potest. M A R. O mi Ath nas, quam ualde uereor, quae illi huic sententiae subijciuntur, eloqui. AT HA. Quid uereris ξ MAR. Vereor inquam ne si quod addunt dixero, non uideaturueris mile haec illos dixiste: absurdiora1enim proserunt. AT H A. Qii ae)Num quae ab eisdem ponebantur de transmigra-itione animarum , nam peractis aliquot annorum millibus humanas animas transire in beluarum corpora, & beluinas in humana tradebant, a que ita demum e uiuis mortuos, & e mortuis prodire uiuos. Haec sunt illa absurdiora, quae ab his proserri putas . M A R. Ista ipsa. Nam quid absurdius fingi potuitὸ Quid minus uerisimile dici; quam qui nunc sunt homines beluas fore: & quae nunc sunt beluae, homines futuros quis credere possit uiros sapientiae studioso,tam excellentibus ingeni js armatos in hunc errorem incidisse, nisi legisset A T M A. At haec sententia, si neminem alium legissem, mihi incognita esse non potuit ex Ouidio, qui iulam luculenter expressit uersibus. M A R. Dic quaeso uersus, postquam inter Poetas uersamur, & ueluti in Senatu exquirimus eorum sententias qualescunque sint: delectant enim illi in absurda etiam sententia, tantum ualet compostis pedibus fluere. AT H A. Inducit ille ultimo trans. mutationum libro Pythagoram sua praedicantem dogmata cum exhortatione ad mortis contemptum: inquit enim sic. O genus axtonitum gelidae formidine mortis, Quid styga, quid tenebras, quid nomina uana timetis, Materiam uatum, falsique pericula mundi ξ lcis: nisi Corpora siue rogus fiamm , seu tabe uetustas i. i. ii Abstulerit, mala posse pati non ulla putatis, dic: Morte carent animae, semperque priore retitia 2 .

. Sedςnquis domibus uiuunt, habitantque receptae,

65쪽

28 Liber QuartUS.

Omnia mutantur, nihil interit, errat, & illinc

Huc uenit, hinc illuc, & quostibri occupat artus Spiritus, aeque feris humana in corpora transit. Inque seras noster, nec tempore deperit ullo. Utque nouis facilis signatur cera figuris. Nec manet, ut fuerat, nec sermam seruat eandem. Sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem Esse, sed in uarias doceo migrare figuras . M A R. Vides in quam intolerabilem errorem inciderint p clara ingenia. Sed num uno falso posito,plura absurda sequuntur Θ ATHA. Sic dicitur. M A R. Ergo ex hac transmigratione animarum humanarum in beluarum corpora, sequitur illa abstinentia animalium, nam prohibebant vesci alijs animalibus, ne sorte quis au t parentes suos, aut amicum, aut familiarem, aut colonum manducaret, seu animas eorum ex illis corporibus deturbaret. A T H A. Hoc non tacuit idem Poeta Ouidius. Nam in commemoratione illius Pythagorici dogmatis, haec subi jcit Ergo ne pietas sit uicta cupidine uentris, Parcite uaticinoo cognatas ccede nefanda Exturbare animas, ne sanguine sanguis alatur, Quumque boum dabitis caesorum membra palato, Mandere uos uestros scite de sentire colonos. M A R. Argute id quidem, qu5d uoluerint animas colonorum transire in boum corpora, quae curabant uiuentes, atque prae agricolandi studio magnifaciebant. AT H A. Irrides ista, sed hoc non irridendum uidetur, quod prohiberent homines a carnium est, quia per hunc pinguescere Mnimas & tardiores fieri arbitrabantur: pinguis enim uenter ut est in Graecorum prouerbio in non gignit sensum tenuem. MA R. Non reprehendo, quod iusserint abstinentiam a carnibus, sed quδd huius rei causam attulerint, ne inciderent serte homines carnibus pecudum uescentes in propinquorum hominum comestionem. Quid autem irridere tibi haec uideor: non ego primus id facio. Nam, ut alios omittam, nonne Laberius mimographus illud in scena protulit ξ audire mala multa ex bonis, deinde in Philo phos. Vt nunc de mulo hominem, & de muliere colubrum Faciant, & ex diuersis diuersa alia. Sed ut omittam de hac ridicula transmigratione animorum dicere, & ut transeam ad reliqua, ego, quae de animorum immortalitate, de corum poenis & praemijs Pythagorae & Platonis sectatores dixerunt,ea paulo ante uideor exposuisse. De Pythagorae autem ipsius libris nihil possum sumere. Ipse etenim nihil scripsit,&suis praecepit ne quid scriberent, sed

memoriae mandarent, occulta nanque esse cupiebat, quae de diuinis in ter sapientes agitabantur, quin etiam ea, quibus uita hominum ad rectius uiuendum instruebatur, figuratis loquutionibus uelabat, qualia sunti

66쪽

De Immo i t. animi

sunt. Hirundinem sub eodem tecto non habeto. Stateram ne transtito. Ne per uiam publicam ambulato & similia. Et iste quidem sic habebat. Ipse autem Plato existimatur Pythagoram in diuinis sequutus. Nam Architam Tarentinum Pythagoreum iam antea audierat. Multa autem scripsit. & ut ueniam ad id, de quo agitur sparsim plurimis locis scriptorum suorum humanas animas ab omni interitus iniuria liberat, maxime au tem hoc agit in decimo de Repub. O in Gorgia, ct in libris legum'sancit legem contra eos, qui hoc audent inficiari, quin Ctiam proprium de hac re consecit librum, qui Phaedro inscribitur. Socrates enim ibi inducitur, qui in carcere eo die, quo sibi moriendum uidebat, hanc in partem acerrime disputat astante discipulorum coetu . Quam multa autem degra uissimis iniustoru poenis,& de maximis iustorii praemijs disserictiusquam autem omittit purgari eos,qui leuiter deliquetit,donec patiunt ,ea quae tales pati oporte mcruerint purgati melioris loci mutationem,eos uero,

qui extrema iniustitia detinentur,ut qui animum suum periuriis, fraud rubus,stupris,ccedibus,rapinis undique dc prostidius coquin auelint, quod maxime reges & tyranni,& in imperiis positi factae cosueuerunt propicrpeccandi licentiam, nunquam tristissimis illis& horrendissimis poenis liberari, ut pote, qui sanari non possunt. Nonne haec apud Platonem legisti ATΠΑ. Non memini me legere sed posthac diligenter huius uiri scripta lectum spero. Extat Dialogus incerti audioris qui fuso Platoni inscribiturallicidem Socrates inducitur assistere cuiat 1 morituro, di id4psum aegre serenti,quod moriatur,quem ut animarct ad morte ocrates, uitae primitin narrat in comoda, deinde,quae retingui animis,irbi corpus exuerint apud inseros, de campis elysiis, de Plutonis regno, de Sisyphi saxo, Danaidum urnis, & alijs sceleratorum poenis, eadem fere omnia, quae Poetae: ea Socratis dicit se a quodam Gobria mago didicisse, qui uiderat ipsa insculpta Deli in tabulis aeneis, quum praepositus fuisset ad custodiam Insulae per id tempus, quo Xerxes magna manu Graeciam inuasit: ad extremum ea dicit Socrates se non assirmarer illud unum certo scire, quod omnis anima sit immortalis: & quicunque pie uixerit, ubi ab his locis discesserit sue infra, siue supra feratur, stelicem fore. Haec cadem Plutarchus Choeronensis, qui eiusdem scholae sectator sui non dubitat asseueraro, quan uis aliis imaginibus id effinxerit, in libro, quo de

Deorum in sceleratos ultione disputat, eamque nunquam seram fuisse, nec esse, mirabiliter edocuit. Inter caetera uero ait poenas, quae hic imi piis hominibus emendationis gratia imponuntur, similes csse Barbarorum poenis. Nam apud Persas eorum quos emendari dignos censent, i uestes& tiaras uellicant&flagellant. Illi autem lachrymantes finem fieri suppliciorum orant. Sic hae, quae insiguntur poenae in pecunia, vescor - poribus,tactum non habent acutum, nec ipsum apprehendunt uitium, - sed sunt earum plurimae, ut ipsi opinantur di sentiunt. At ubi ad inseros intemperans impurusque proliciscitur, nudatam afferens animam omni

67쪽

Liber Quartus. 29

bus inuolucris atque in tegumentis : nec habens unde se subtrahere,&scelera tegere ac uelare ualeat, sed omnino ab omnibus & per omnia cognitus, hunc diuina ultio apprehensum ostendit primum parentibus&progenitoribus bonis, si qui tales sunt, tanquam uilem & degenerem. Sin autem praui suerint,tunc conspiciens illos in tormentis & conspectus traditur doloribus&suppliciis, quae magnitudine&uehementia tantum haec exuperant, quae in carne perferuntur, quanthm res uerae a somniis differunt perspicuitate. Haec Graecus ille pene ad uerbum dicit. Nec aliter religionis nostrae alumni sentiunt. Pone inquit Chrysostomus si

placet ignem, & serrum, & bestias , & si quid est his crudelius, attamen

haec neque umbra sunt, imo ludus S iocus ad illa tormenta: haec quae hie patimur, quando uehementissime intentantur, tunc maximὶ leuia fiunt, celeriterque liberant corpore non sufficiente ad tantam uehementiam ac prolixitatem poenae. Illic autem non sic,sed summa erunt supplicia: nec imminuetur animae substantia ob suppliciorum grauitatem. Immortalis ipsa in immortales cruciatus proijcitur. Quae si uera sunt ut ipse existimo optandum est, ut quemadmodum inter Persas suis induti uestimentis percutiebantur homines, ideo uerbera leuius affligebant: sic dum sumus in corpore, poenae in nos influant pro fiagiti js, quae admisimus: potiusquam cum anima nuda eas luamus: hoc enim pertinet ad magnitudinem suppliciorum subleuandam. nam quin culpam par poena sequa tur nisi Dei misericordia aduenerit uitare non possumus. ATHA. Tu

quidem sorti es animo, qui poenas nunc tibi pro sceleribus tuis instigia Deo exoptas. M A R. Ea quidem de caussa,quam dixi,na scitum est illlud.

Ferre minora uolo, ne grauiora seram.

Hoc optans non tam sortis, quam sapiens existimari debeo. Sensus repugnant, & praesentaneum recusant supplicium, quia minus, quae longὰ ablunt, speculantur,at ratio huc deducit: nam ita nunc indignatur Deus aduersus delicta, ut misericordiae etiam suae recordetur,imo ipsa indignatio misericordiae est: nam castigat omnem filium, quem recipit, punit, ne durius puniat, ii ascitur ne uehementius irascatur. Ego igitur sic opto. Si qui autem differri uolunt, timendum est, ne illa poenae dilatio ueluti scenerato capiatur. Sed de his forsitan posterius. Sed quid praetereo uetustissimum horum omnium magnaque olim auctoritate magistrum ΘArRA. Qitem dicis ξ M A R. Mercurium Aegyptium. ATHA. Eumne, qui ter maximi nomen adeptus est Θ MAR. Illum ipsum. Antecessit iste multis aetatibus cunctos Graeciae Philosophos. Miror in tanta illa uetustate saeculis adhuc rudibus& nodum expolitis, tria in illo maximh ut hoc respondeat illi cognomento ter maximi. A T M A. Qia ae tria M A R. Miror ingenium, eloquentiam, & in plerisque arduis ueritatis inuentio nem: nam omnia uera uidisse nunquam dixerim. AT RA. Quid igitur itile hac in re Iuuat enim uerba eius si tenes audire. MAR. Audisti ab initio, quemadmodum immortalitatem animi posuerit. Repetit idem in

i libro,

68쪽

De Immo i t. animi

libro, qui Aesculapius inscribitur, addens quo fine haec immortalitas claudatur. At quae uerba torquet in incredulos quas sententias effundit Ita enim ibi ipse loquitur. Multos inquit syes, timor lue mortis uerae rationis ignaros excruciat. Mors enim efficitur dissolutione corporis i bore defessi & numeri completi, quo corporis membra in unam machi nam ad usus uitales aptantur: moritur enim corpus, quando hominis uitalia ferre posse destiterit, haec ergo est mors, corporis di lutio, & cor poralis sensus interitus. De qua homines solicitudinem sumunt superfluam: aliam autem necessariam praetermittunt ex ignorantia, uel inci e dulitate. Hic quum Aesculapius colloquutor interrogasset Mercurium, quid ignorant homines, aut esse dissidunt. Tum ille. Audi igitur 6 Aesculapi . Quum fuerit animae a corpore facta discessio, tunc arbitrium examen i meriti eius transiliet in summi Daemonis potestatem, issi; cam,cupiam, iustamsi; praeuiderit, in suis competentibus locis manere permittet. Sin autem delictorum illi tam maculis uitiisq; oblitam uiderit desuper ad ima deturbans, procellis, turbinibusq; acris ignis & aquae saepius discordantibus tradet, atque inter coelum & terram mundanis suctibus in diuersa semper aeternis poenis agitata, raptabitur: ut in hoc obsit animae aeternitas, quod sit immortali sententia aeterno iudicio subiugata. Ergo ne his implicemur, uerendum, timendum, cauendumq; csse cognosce. Increduli enim post delicta cogentur credere, non uerbis,sed exemplis,nec minis, sed ipsa passione poenarum. Habes,quae de maloru ni suppliciis contra incredulos scribit Mercurius; subdit postea de iustorum praemijs in hunc modum. Iusto inquid homini in Dei religione, & in

summa pietate praesidium est. Deus enim tales ab omnibus tutatur ma- Iis. Pater enim omnium & Dominus, qui solus est omnia omnibus, se libenter ostendit, non ubi sit, nec qualis sit, nec quantus, sed hominem sola intelligentia mentis illuminans. Qigi discussis ab animo errorum tenebris, & ueritatis claritate percepta , toto se sensu intelligentiae diuinae commiscet, cuius amore, a parte naturae, qua mortalis est, liberatus, immortalitatis suturae concipit fiduciam. Hoc ergo inter bonos, malosque distabit: unusquisque enim pietate, religione, prudentia, cultu,& ueneratione Dei clarescit, quasi oculus uera ratione perspecta, & fiducia credulitatis suae in tantum inter homines praestat, quantum sol caeteris astris

lumine suo antistat. Haec ab illo sunt, quae ut opinoo non longe absuntu Christiana disciplina. Infinita omnia sunt in Deo, ideo non possumus nos, qui finitam habemus substantiam, infinitatem eius percipere. Videbimus tamen cum sicuti est, & non iam in aenigmate,sed facie ad faciem, sicut sacris literis continetur, de quo latius scripsi in libris, quos de Deo confeci.& aliquid etiam postmodum dicetur,ut hic sermo iusto fine claudatur. Haec eadem affert idem Mercurius alio in loco, quemadmodum penes Petrum Crinitum relatum est, iuuat autem huius uetustissimi au -ctoritate uti, utqRi tanta in re nostris non credunt, credant satis alienis.

Nostri

69쪽

Liber Quartus. 3O

Nostri enim, quibus iustius erat aedendum diuinitus assati illa protulerunt, quae illi lumine tantaen mentis perspexerunt. AT RA. Recta est haec ratio, ita faciendi. Sed quid is ait M A R. Animantium inquit cor pus ex quatuor elementis constitutum est a Deo. Habet enim aliquid in te ignis, aliquid aeris,aliquid aquae aliquid terrae: neque tamen ignis est, nequc aer, neque aqua, neque terr quae facile probari possunt: nam terrae ratio in carne est, humoris in sanguine, aeris in spiritu ignis in calore uitali, sed neque sanguis a corpore secerni potest, sicut humor a terra: neque calor uitalis a spiritu, sicut ignis ab aere ades rerum omnium duo sola reperiuntur elementa, quorum omnis ratio in nostri corporis fictio ne inclusa est. Itaque ex rebus diuersis ac repugnantibus homo factus cst, sicuti& mundus ipse ex luce ac tenebris, ex uita& morte. Quae duo inter se& in homine pugnant: ut si anima superior euaserit, quae ex Deo trahit originem, sit immortalis, & in clara perpetuaque luce uersetur: sin corpus evicerit animam, suoq; imperio subiecerit , in tenebris sempiter'nis, atque in obitu delitescat. AT HA. Quum hunc audio Aegyptium recte iudico fecisse Empedoclem, Democritum, Pythagoram& postea Platonem, quod ad Aegyptios prosecti s uni, ut eorum sapientiam audirent. Nam quaecunque apud illos didicerunt, uidentur postea in Graecia retulisse, sicuti haec,quae prae manibus sunt,ostendunt. M A R. Non solum rem philosophicam, sed caeteras quoque disciplinas Graeci a Barbaris susceperunt, comptiores tamen ingenio suo reddiderunt: pleraque autem corruperunt, sicut Aristoteles fecit, qui mundi inuenit aeternitatem c0ntra ueterum sententiam. De immortalitate animi quid dixerit, superius expressimus. De reliquis uero, quae immortalitatem sequuntur, non uidetur aliquid dixisse. Inueni Aristoteli cum quendam,quidis serens de statu animi a corpore seiuncti mira quaedam ex Aristotele res

rebat, sed pudet me illorum,quum in Aristotelis libris, qui proculdubio

ab eo elaborati sunt diligentissime, nihil illorum reperiatur.Α T H AIgnosci potest, si imprudens illa dixit. M A R. Mihi magis impudens uidebatur, sed non unus mihi ille talis occurrit: quoties me incidisse putas in istos Aristotelicos, qui ex Aristotele proferebant, quae nunquam Aristotelis suerunt. Iam Athanasi uarias & diuersas uides fuisse quondam de animorum separatorum statu sententias,quas qui perspexerit, non ne incertus reddetur & conuersus ad humanae sapientiae studium, seu ut Graeci

uocant) philosophiam, illud dicat

Belua multorum es capitum, nam quid sequar aut quem ΘΟ'Christi disciplina, quantopere ueneranda es ξ te non hominum opiniones induxerunt, sed ueritas ipsa sundauit. Deus Deus inquam haec arcana nobis patefecit &reseravit, ad huius disciplinae regulam tanquam ad lapidem Lydium examinabimus quaecunque Philosbphorum dogmata , ut quae huic consonant ueluti uera teneamus, quae distanant tan-I a quam A

70쪽

De Immori. animi

quam abi jesamus. Dicemus autem de impiorum poenis prius, postea de piorum praemijs, ut in meliora desinat oratio. An non ita facie dum censes AT RA. Nihil melius fieri potest. Itaque id uehementer expecto,nec expectaueris, ut medium me inseram sermonibus tuis,& interrumpam curium orationis tuae. Video enim te ad ueritatem totius diasciplinae tendere: quam nullis decet interloquutionibus turbare. Itaquq ut continenter dicas non amplius interrogans me di spectans flagito. M A R. Ita ne uero mihi imperas nunquam defugiam auctoritatem tuam. A T H A. Facis more tuo: tuus enim mos de amicis bene promereri.

SEARCH

MENU NAVIGATION