B. Bernardi Ptolemæi congregationis s. Mariæ Montis Oliueti conditoris vitæ libri quinque. Auctore d. Paulo Carpenterio Neapolitano ..

발행: 1642년

분량: 343페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

191쪽

rem subrepta detegam. Miratur primo haec audiens vir nobilis, tum instante Beato Patre, promittit quod petit. Subdit noster Bernardus stet coram me seruulus ille, qui nos furti reos dicere est ausus, cui aduentanti sic loquitur. Ego ne,dicito,iuratus sum paterulamis Ego vascula argent ex Nonne tu in illo inuolucro tali hora, talido. co abscondisti qua tu ipse furatus es Pete,pete venia, parcet tibi Deus, fili mi ,resipisce lablata hero redde tuo, nam ipse pius,meis precibus,tibi libenter ignoscet. Ille algens simul,de aestuans ruboreq; per susus, deiectis in terram oculis se ip-lsum furem fatur, tentatum dicit a Daemone, pe- titq; amaris lacrymis humillime veniam ad pedes prouolutus Bernardi,& sui Domini. Vir ille ingenuus, cognita Bernardi innocentia,ingenua procumbit, orat, obtestaturit sibi nimis credulo parcat Beatiq; nostri Patris sanctimoniam admi ratus,paulo post sua omnia vendidit,& ad sacram perrexit Accones emiremum Deo famulaturus; atque indutus monasticam vestem dictus est Frater Basilius Taurinesis, qui sanctissime, primos,& dies duxit extremos En in se ipsum tela vide

Satan retorta validis i me, dumq; trucem enodat z, ὸj.,

in Dei seruos arcum, seipsum sua pungit, seritq; οἰ-iρm. sagitta. Fuere tres dies antequam eorum claresceret innocentia in tetro carcere Beatus Pater,& Ambrosius, sed habuere Angelos, o solatores, quid pellebat e loco tenebras, mutauere carceris miserias in Paradisi delicias.

192쪽

i Michael angelus Benha, uer pag. io. 3n dialog ad

rretium tenet Ternardus Antistit 9uidoni Pontificias exhibι litteras . Triduanum indicitur ieiunium.

Tot casibus, rerumq; discriminibus in eo ia

ctatus itinere Bernardus Arretinam Vrbem tenet tandem. Episcopalem Sedem regebat tum Guido Petram alius, qui fratribus suis nostra exutis mortalitatem Arreti Dominis , ipse unus Ecclesiasticum,ni. eculare suerat regimen consequutus Vir praestans, Pastor bonus,&egregius miles, diuiniq; cultus, cui alia omnia posthabenda studiosi stimus uerbis insimul, S temporariae dignitatis Princeps,custos', iustissimus . Hic fugauit e Patria hostium militum districtis gladijs agmina, versis' signis coegit eos saepius ad canendum receptui Soloq; insurgentes aduersantium turmas strauit sortissime, hic moenibus Vrbem unde unde,arcibusque turritis muniuit, a iij iq; vallavit aggeribus. Huic praestatissimo Praetuli humiliter Summi Pontificis datam Epistolam porrexit Bernardus, qui post eam lectam, valde ait, commendatitiae sunt, quas mihi Auenione Summo Pontifice defers, litterae Gratulor tib de summa erga te Summi Pastoris benignitat , arduum tamen negotijq; plenum illud est, quod mihi Sanctissimus mandat, ut nimirum Te, Acco -

193쪽

Liber II.

nensemq; Eremum alicuius probatae regulae religiolo iugo subijciam. Ex nobis enim ipsis non sumus uilicientes , tanquam ex nobis, quid boni excogitare . A Patre luminum, lumen omne expetendum, seruentissimis suspiris expectandum Radius ille diuinus solus est, qui caligines,

mentis', umbras dilauti nostras Fulgor hic lacry mis inuocandus, ut optimum rerum exitum altequamur. Si de re una ageretur, quod priuatim tu Bernar de exposcere statim assequerere nunc uniuersae Acconensi Eremo consulendum, totq; viris, ut fama ipsa loquitur,virtute conspicuis his modo danda lex, instituta, moderamen. Maturanda semper de rebus publicis consilia. Ad quae in- , colitis ergo spelaea reuertito,soci; sq; ea, quae omnium Pastor mihi exigui gregis custodi de vobis

praecepit statuendum nunciato, meoq; nomine indicium sit tibi ceteris , Eremi colis ieiunium triduanum. Nihil enim aptius ad diuina nobis arcana aperienda ieiunio, quo diuinae voluntatis mens nostra fit capax. Mementote in Sinai monte post ieiunium datas Moysi fuisse leges Leges anteces tu semper ieiunium δε exorientis mundi tempore, quo nullum datum erat praeceptum,non defuit primis Parentibus una ieiunis lex Daniel ἡ. ivir desideriorum tres hebdomadas aqua ipsa ab ditim, ut stinuit, sic reuelationes post ieiunia accepit,& se cretiora Numinis sacram cta dignouit Prodeunt de ieiunio sanetae cogitationes, rationabiles vir. tutes, consilia saluberrima cieiunio roboratur mens, alitur anima,eoq; ipsa velocius eleuatur, quo

194쪽

quo magis per illud a terra sensuque abstrahitur; pennas quippe producit ieiunium, quibus in sublime nostra mens effertur contemplatura quae Dei sit voluntas . Torpescit cibo vigor mentis. Elia ieiunas quadraginta dies , totidemq; noctes arido ore ad montem Dei Horeb peruenit, familiariq; cogressu a Creatore excipitur,4 a ieiunio spirituales oculos obtinet. Aequatur ieiunantis mens Deo qui sine cibo vivit Ieiunat in deserto Ioannes ille Baptista, sibiq; parat alas, quibus c6scendens ad Caelu redditur pene homo diuinus.

Obruuntur nostrae mentes, non secus ac naues oneribus graues, ciborum ponderibus. Institutu .

rus Apostolicum collegium Dei sapientia Christus Dominus ieiunavit. Vos Christi famuli poenitentes Eremita peculiaribus ieiunijs in re tam graui date operam. Addito te insuper ieiunio san.

Ctas preces . Ex ieiunio, Moratione virtutes prodeunt omnes. Oratio vivendi norma recta est.

Oratione quasi vim ipsi Deo inferimus , ipsumq;

vincimus, ita ut quod petimus elargiatur, reddimurq; illa dignum Numinis templum, Deumq; in nobis ipsis exaudientem experimur. Sit prolixa oratio, qua rem tam arduam quaerimus. Aperiat Deus quod vestrae omnium saluti magis consonum. Ego pro mei muneris vice vestris operibus p ijs meas quascumq; addam humiles preces, ut mihi ostendat Pater pietatis quid de vobis decreuerit. His auditis, acceptis', mandatis, disces una habet Bernardus, atq ad Eremum festinanter maturat, nec cibos unquam in saeculo libarat dulciores

195쪽

Liber II.

Reducem Ternardi, latanter accipiunt Acco nenses Eremicote, quibus ipsi omnia aperit,

quae Summus Pontifex, sis Arretinus Anti ries decreuere , cuius nomine ieiunium orationem denunciat.

NEquit sacriErem laetitia, ex B. Bernardi reditu satis explicari.Iam nullus horror Acconae, sed magnus decor inest Vmbra ibi nullae, sed lumen. Iam non Rusticorum saltus, sed hortus deliciarum creditur Beatorum Gestiunt rupes, specus, antra laete horrida, collectique in unum cuncti heremita Deo immensas praecinentes laudes reuertenti Bernardo fiunt hilares obii j,&ad eius venerabiles prouoluti pedes vicillim exosculantur sacras vestes, praeclarasq; amantis, amat tu Patris manus, ubertimq; fundunt gaudio delibuti dulces lacrymas. Ipse quoq; in fletu e fusus tenerrimu , obse intibus amplexus reddidit ardetiores, fouebat quos Deo genuerat humanissime ad pectus; figebat frotibus Apostolicipacis oscula, peractisq; de more precibus,sic suos alloquitur filios,& socios;nec hominem diuina ea cuvoce videbatur sonare Bernardus . Dilectissimi Deo

196쪽

Deo innumeras gratias impendamus enixiores cantemus laudes, suspiria iterantem. Disces scide vos ignito amoris sesu Numini comedatos reliqui. In Galliam caelesti auxilio iter sollicitus habui sollicitus inquam de vestra se Iute;amo enim vos mihi in Deo genitos reditum alacriorem nunc communi gaudio dulciter experior; a Summo omnium Patre Beatissimo benigne exceptus sui, de obiectae nobis haereseos sorde, ne verbum quidem Christi Vicarius protulit noluit enim Deus tantae labis, cum insontes simus, murmur aliquo pacto subaudiretur. Sumus, Merimus, o

Fratres, o soci , semper parati pro Ecclesia Catholica Iesu irrigua. ditata sanguine pro A pQ- stolica Sede, pro fide, pretiosissimo Dei dono

millies , si opus esset , centenas in undas e venis vitam distundere exundaret haec vallis nostro cruore. O si per mare tam gloriosum ac voluptarium daretur ad Beatissima portum, littu', ternitatis appellere. Sanistissimus Pastor, etsi nullius in nos criminis, Dei munere, extitit censor, mandauit tamen, ut sub aliquo instituto a summo illo veritatis approbato solio vivamus;& regula, qua yos a me efflagitastis saepius, ipse que dare renui imbecillitatis, tenuitatis meae opimae coscius, dabitur vobis, mihi a nostro Arretino Antistite, ad quem idem Christi Vicarius benignillimas per in litteras destinauit cui iam illas exhibui humillime. Verum in re tam graui, in qua de om- nium nostrum,& eorum,qui nos in hac venera n Ida valle sequi voluerint, salus agatur, prudenter

197쪽

Liber II.

plurimi consillisArretinus Praesul decreuit, ut, implorato Dei auxilio, lumine, quo sine nihili num statui potest indicat sibi quis' triduanum ieiunium, peculiares orationes; sic etenim sperat sibi diuini Spiritus lucem amaturam, seq; cogniturum quid de nobis decernendum sit. Vos ergo dilectissimi addito te suetis vestris ieiunijs noua asperiora ieiunii; ieiunet in re tam arduae ipsum ieiunium . Pertingite vestris suspirijs, vestrisque lacrymis sidera, precibus seruentissimis; pulsate pientissima Dei, eiusq; Matris viscera, denudate humeros, resonentque caelesti in aula vestrorum flagorum religiosi ictus. Desinant triduo opera cetera manuum, exceptoque tempore exiguo leuamini dato, totum reliquum uni Deo sacrum in ieiunio, vigilijs, orationibus,precibus, psalmodijs corporisque afflictationibus impendatur. Mementote Eliae orantis, cuius lin- gua facta est Caelii clauis, iubet enim illud claudi, clauditur; orat postmodum & aperitur. Eremi incolae intoleranti mora expectabant talium verborum finem lardebant enim ocillime exequi quod sacer indixerat Antistes. Nihil dissicile militi sub Duce sorti & operante; alacre seruet opus Antesignani exemplo. Ipse igitur optimus Princeps Beria ardus quae mandarat primus aggredi. tur, atque illo triduo ab omni cibo, ac potu abstinuit; tantoque ardore in sacras preces profudere se omnes ut Acconensem vallem non militantis

guta tridus

198쪽

ιib. 2. c. 26.

in vita . Bern Ur alii multi

Ebatissima Virgo Mater in omnis Arretinum Antistitem admonet quid de R. Bernar de Acconensibus Eremitis ipsa statuerit.

PEractis triduano ieiunio, insueta carnis afflictione, effusisque pro exoriente noua Ecclesiae sobole supplicibus precibus , iuspi rijs, nouissima ea noci: o mirum Ecce Dei a ter ligo sanctissimi, quam mille Aligerum asernina circumstant, apparet obdormienti lenissime sacro Antistiti Fulgurat diuinae Genitricis decora frons lumine, eoque fulgore ipsa nigrescerent micantia sidera eiusque crinium auro caelesti terrenum rutilans palleret aurum. Genae placidissim purpureis florent rosis, quibus can. dida mari tantur lilia. Reliquum corpus ebur possidet candens Nec suauiorem affluant auramplectae caelestis agri areolae, quam qua spirat beati istina Virgo qua amicitur vestis ea luce albet, ut fuscar,&nigrantes alpinae nives appareant. Plurimui assidet ore dius decor venustas stellae coronam texunt, stellas profert oculis stellas calcat pedibus, stellis quoque, ceu tantis redimita,&induta pyropis,distulget tota. Auge

bant speciem supra charites diuinae Virginis pu

dores.

199쪽

Liber II

I Idores Comitatus ille Caelestium spirituum tantus, ut suis videretur ciuibus aula viduata Empyria. Completur siderea luce habitaculum, tactoque primu diuinitatis imperio Arretini Praesulis animo, sic illum Caeli Regina Beatissima verbis astatur amicissimis Ipsa, o Guid in Bernardi protectrix, lospita Hpsa ei cocco lumen elargita. Mihi sacra Eremus, Acconsque vallis. Mihi Eremitae inter illa rupium epimenta, Mundi co- temptores summa sunt curae Lucus ille mihi sacer, mihi sacra illa tesqua mihi surgit haec noua monastica soboles, antiquas gnobilicas restitu- tura delicias, decoretque. Non aliam, nisi Monachorum Patriarchae Benedicti regulam Bernardo Ptolemaeo,& soci j eius trades. Sub dent placido illi iugo serui mei lubetia colla. Exuant nunc atra moestitudinis indumenta,vestes' pullas; dabis pro moeroris pallio pallium cadidum gaudii, triumphi Sit ergo Bernardi,&ceterorum, qui vallem incolunt verendam amictus albus Leritq; mei virginei nitoris,& intaminatae puritatis in illis monimentum aeternum. Notet vestem cador, notetque animum candentem patens in veste

nitor Non vocabitur posthac vallis illa Accona; sed ex valle coasurget in montem , Olivetus

Mons appellabitur ex Ascensionis supra sidera immortalis mei Numinis, iij q; gloriosa memoria. Ipsa vero Congregatio, nouaq; Coenobitarum progenies, dicetur ex me Cuneregatio Sauctae Mariae Montis O uni. Ecce insignia, quibus

ipsa utetur, quaq; notescet. Exporrigit Virgo manum,

minis celitus receptione 'ut Autho-

omnes , qui B Ber. vitam elucubrarMI.

200쪽

num, montemq; trifidum ostendit, cuius in cacumine surgebat sanguinea Crux hinc inde vernabant virentes oleae; manuq; dein altera candida, ct virginea albissimas profert vestes, quas iussit Bernardum jocios' induendos. Quibus dictis, quibus ostensis, sua occlusa Virgo nitida luce extemplo euanuit, habilem tamen reliquit suavi tatis,&diuini vigoris sensum. Evigilat stupidus, ct venerabudus Guido: Repedit tacita me te quε viderit,quae dixerit, quae Virgo ossederit visa,dicta, ostensa omnia attonite volutat,piaque Anti sies delibutus supera voluptate,supinis manibus, lacrymisque fluctibus agit Caelitum Reginae gratias humillimas, quod ipsum seruulum inuisere, alloqui fuisset dignata; coepitq; de Bernardo, de socijs Eremi colis licet alta de illis percre- buerat sanctimoniae sania altius,& sanctius cogitare. Sint semper prae nostris oculis tanta haec prodigia, non obliuioni dentur candida data vestis,Virgineae, puraeq; tradete manus; non montes,non crux,non oleae,non Oliveti montis praeclarissimum nomen; Tuque Virgo clemetissima, quaepia dextera inceptasti,eadem serua,&perfice potentissima. tuo I

SEARCH

MENU NAVIGATION