Fontes iuris ecclesiastici antiqui et hodierni

발행: 1862년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

491쪽

LXXVII. BULLA PRO REGNO MOSCO VITICO A. 1848.

475 Canonum sanctionibus, et Apostolicis Constitutionibus nullo modo adversentur, sed iisdem plane Sint con8entanea, Veluti cetera

pro aliis Cathedralibus Capitulis statuta, quae Saepius nominatis Apostolidis litteris roc. mem. Pii VI Decessoris Nostri approbata fuero. Quae Cathedralis Ecclesiae Chersonensis Capitularia Statuta, postquam confecta fuerint, hujus Apostolicae Sodis judicio subjicienda mandamus, ut ejusdem S. Sedis sanctionem consequantur. Cum vero idonei Ecclesiae Ministri non nisi ex Clericis optimo institutis fieri possint, volumus ut in Chersonensi Urbe Clericorum Seminarium instituatur, in quo juxta sapientissimam, ac providentissimam Concilii Tridentini montomadolescentes Clerici vel a teneris annis ad omnem pietatem, Virtutem, et ecclesiasticam disciplinam mature ac diligenter singantur, ac doctrina plane catholica, et ab omni prorsus cujusque erroris periculo aliena studiosissime erudiantur. Atque hic haud possumus quin Chersonensis Ecclesiae Antistiti etiam atque etiam inculcemus, ut quoties Sui gregis nece88itas postula Verit, numquam omittat per Suam Dioecesim Presbyteros mittere, qui Missionarii munere fungentes omnia spiritualia Subsidia Catholicis praebere possint. Quod quidem eo facilius idem

Antistes praestare poterit, cum Sancitum fuerit Presbyteros ipsos Gubernii impendiis esse SustentandOS. Jam porro quoad temp0ralia Subsidia idem Serenissimus ac Potentissimus Russiarum Imperator, et Poloniae Rex Illustris 8p0pondit, se omnia benigne curaturum, atque effecturum, Ut hujusmodi Salutare negotium prospere conficiatur. Quocirca in ipsa Chersonensi urbe aedes satis idoneae atque decentes , et

qu0ad fieri p0terit Cathedrali Templo pro Ximiores comparandae erunt pro Episc0pi habitatione, itemque alia aedificia satis ampla et commoda destinanda pro Clericorum Seminario. Quod

autem attinet ad reditus, qui necessario attribuendi sunt, ut res omnes ad eumdem Chersonensem Episcopatum pertinentes Optatum a88equantur effectum, ipsa Episcopalis Mensa, Veluti statutUm eSt, annuum censum habebit quatuor millium quadrigentorum octoginta rubiorum argenteorum; quiSque Vero e X

duobus ejusdem Episcopatus Suffraganeis dote fruetur, qua alii Episc0pi Suffragandi in Russiaco Imperio potiuntur, Scilicet annuo reditu bis mille rubiorum argenteorum. Pro Canonisis autem , et Mansionariis Cathedralis Templi ChersonenSis, ac pro tuenda ipsius Templi et Sacrarii fabrica, itemque pro impendiis quae ad sacram suppellectilem vel comparandam, vel resi-

492쪽

476 LXXVII. BULLA PRO REGΝO MOSCOVITICO A. 1848. ciendam, et ad alia cujusque generiS divino cultui decenter o ercendo necesSaria omnino reqUiruntur, nec non pro Dioece- sano Seminario erigendo et con8erVando quemadmodum in ceteris Dioecesibus dos assignetur, quae tamen omnibus Dioece- sis necessitatibus plene reSpondeat.

Edidimus laxam Episcopali Mensae Cliersonensi irrogandam esse debere in florenis auri de Camera triginta tribus cum tertia ejusdem florent parte , quam laxam in Camere Apostolicae, ot S. Collegii libris ex more inscribendam e8Se mandamUS. Ut autem quisque Antistes propriae Ecclesiae jurisdictionem agno Scere, et illam accurate exercere queat, harum Litterarum Exsequutori committimus, ut ipse separatis Decretis hujus Apost0licae Sedis judici0, et sanctioni postea subjiciendis numerum, denominationem, et fines Par0eciarum quae ad singulas quasque Dioeces es Spectant, diligenti8Sime recenseat. Cum vero statutum fuerit Coenobia, et Monasteria tum Virorum, tum mulierum in universo Russiarum Imperio nunc existentia squae Supra centum reperiuntur) omnino esse servanda, atque illa deinceps imminui numquam p08Se, absque praeVia, et eXpreSSa huius S. Sedis auctoritate, eidem Exsequutori commendamus atque praecipimus, ut in iisdem Decretis summa diligentia exponat quod inibi extent Coenobia, vel Monasteria, et accurate enarret

in quibus oppidis, in qua Di0ecesi existant, et cujus ordinis,

ritus, nominationis, et regulae sint, et quot personae in unoquoque Coenobio, et Monasterio Versentur, quae religiosum institutum rite profiteantur. InSuper Volumus, ut idem EXSequutor in iisdem Decretis pari sedulitate enunciet nominationem, et residentiam omnium Suffraganeatuum, qui praesto habendi, ser- Vandique sunt pro singulis commemoratis Ecclesiis , veluti in commemoratis Apostolicis Litteris Pii VI. sancitum fuit. Ut autem omnia ut supra statuta rite, feliciter, atque celeriter ad optatissimum exitum perducantur, Dilectum Filium Ignatium lΙ0l0winshi olectum Episcopum Carisiensem in Partibus Infidelium et Suffraganeum, ac Coadjutorem cum futura Successione Archiepiscopi Molii loviensis in harum Litterarum

EXSequutorem eligimus, constituimus, et deputamUS, eique Omnes Opportunas et necessarias facultates tribuimus, ut omnia Supra disposita peragere, statuere, et decernere delegata sibi Apostolica auctoritate libere, ac licite possit, et Valeat, atque inSu per eidem Dilecto Filio Ignatio facultatem facimus, ut ad plenam rerum omnium exsequutionem vel unam, Vel plures per-

493쪽

LXXVII. BULLA PRO REGNO MOSCO VITICO A. 1848.

477Sonas religione, fide, integritate spectatas, et ecclesiastica dignitate insignitas in quibusdam praesertim remotissimis locis, ad

quae ipse accedere nequeat, subdelegare, et tam ipse Dilectus Filius Ignatius, quam Persona, Vel Personae ab eo Subdeleganda, Vel subdelegandae Super quacumque qUaeStione in actu eXSequutionis hujusmodi forsan oritura, servatis tamen de jure servandis, etiam definitive, et quacumque appellatione remota pronunciare libere item, et licite possint, et valeant, et quilibet

eorum respectiVe pOSSit, et Valeat. Eidem vero Dilecto Filio Ignatio eXpresse injungimus, atque praecipimus, ut e Xempla Singulorum Actorum, quae tam ipse quam ejus subdelegati in praesentium Litterarum exsequutionem confecerint intra sex menses ab expleta earumdem Litterarum exsequutione ad hane Apostolicam Sedem in authentica transmittat, quae in Tabulario Nostrae Congregationis rebus

Consistorialibus praepositae ex more erunt aSSerVanda. Praesentes Litteras, et in eis contenta et Statuta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet in praemissis, seu eorum aliquo jus, aut interesse habentes, Vel habere praetendentes etiam qU0modolibet in futurum, cujusvis status, ordinis, praeminentiae, dignitatis Sint, etiam specifica, et individua mentione, et e reSSione digni, illis non consenserint, seu quod aliqui ex ipsis ad praemissa minime Vocati, Vel etiam nultimodo, aut non satis, Vel SUDficienter auditi fuerint, aut ex alia qualibet etiam laesi0nis, Vel alia legitima, ac privilegiatissima causa colore, praetextu, et ea pite etiam in corp0re Juris clauso, nullo umquam tempore de Subreptionis, Vel obreptionis, aut nullitatis vitio, vel intentionis

Nostrae, aut interesse habentium consensus, aliove quolibet defectu, quantumViS magno, inexcogitato, et substantiali, Sive etiam ex eo quod in praemissis Solemnitates, et quaecumque alia for-San SerVanda, et adimplenda minime Servata, et adimpleta, Seu causae propter qUaS praesentes emanaverint, non SatiS adductae,

verificatae, et justificatae fuerint, aut ex quibuslibet aliis causis, Vel praetextibus notari, impugnari, aut alias infringi, SuSpendi, rejstringi, limitari, aut in controVersiam vocari, Seu adveΓSUS eRS re

stitutionis in integrum, aperitionis oris, aut aliud quodcumque iuris vel facti, aut justitiae remedium impetrari, easque omnino Sub quibusvis contrariis constitutionibus, revocationibus, decretis, declarationibus generalibus vel specialibus qu0modolibet, et quibusVis de causis pro tempore factis minime conprehendi, et semper ab illis eXceptas esse, et fore, et tamquam ex Pontificiae providentiae officio,

494쪽

478 LXXVII. BULLA PRO REGNO MOSCOVITICO A. 1848.

doque Apostolicae potestatis plenitudine factas, et emanantes omnimoda firmitate perpetuo Validas, et efficaceS existere, suosque plenarios, et integros effectus 80rtiri, et obtinere, ac ab omnibus ad quos spectat, et spectabit qu0modolibet in futurum perpetuo, ot inviolabiliter observari, et ejusdem Chersonensis Ecclesiae noviter erectae, et aliarum Ecclesiarum in Russiaco imperio jamoxistentium Antistitibus, Capitulis, et Canonicis, aliisque, quorum favorem praesentes Nostrae Litterae respiciunt, perpetuis futuris temporibus plenissime Suffragari debere, eosdemque super praemissis omnibus et Singulis, Vel illorum causa ab aliquibus quavis auctoritate quomodolibet molestari, inquietari, vel impediri p0sse neque ad probationem, Seu Verificationem quorumcumque in eisdem praesentibus Nostris Litteris narratorum nullatenus unquam teneri, nec ad id in judicio, vel extra cogi, seu compelli posSe, et Si Secus Super hiS a quoquam quaVis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum, et prorsus inane esse, et fore, pari auctoritate Nostra Apostolica

Volumus, atque decernimus.

Non obstantibus de jure quaesito non tollendo, aliisque Nostris, et Cancellariae Apostolicae regulis, ac supradictis Apostolicis Litteris a re c. mem. Pio VI Decussoro Nostro XV. Kalendas Decembris Anno 1798 editis, quae incipiunt ἡ Maximis undique pressi μ nec non dictarum Ecclesiarum etiam confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, Statutis, conSuetudinibus etiam immemorabilibus, privilegiis quoque indultis, et concessionibus quamVis specifica, et individua mentione dignis, et omnibus et singulis Apostolicis, ac in Synodalibus, Provincialibus, et Universalibus Conciliis editis specialibus, vel generalibus Constitutionibus et ordinationibus. Quibus omnibus et

singulis etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, Specifica, et individua mentio, seu quaevis alia e Xpressio habenda, aut alia aliqua exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum tenores, ac si de Verbo ad Vorbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, inserti forent, praesentibus habentes, ad praemi SS0rum omnium et singulorum dumtaxat esse etiam illis alias in iis, quae praesentibus non adversantur, in Suo robore permanSuris, latissimo, plenissime specialiter, et expresse de Ap0stolicae potestatis plenitudine derogamus, et derogatum e8Se

Volumus, caeterisque contrariis quibuSeum JUe. Volumus autem, ut ipsarum praesentium transumptis etiam

impressis manu tamon alicujus publici Notarii subscriptis, et si-

495쪽

LXXVII. BULLA PRO REGNO MOSCOVITICO A. 1848. 479gillo alicujus Personae in ecclesiastica dignitate munitis eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent ostensae VeI exhibitae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrarumorectionis, constitutionis, dismembrationis, adjectionis, distributionis, divisionis, circumscriptionis, assignationis, subjectionis, dotationis, commissionis, mandati, decreti, declarationis voluntatis, et derogationis infringere, Vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Rus

Datum Romae apud S. Mariam Majorem anno Incarnationis Dominicae Millesimo octingentesimo quadragesimo octaVO. Quinto Nonas dulii. Pontificatus Nostri Anno Tertio.

B) Regimen eccleSine. LXXVIII. Gregorii Papae XVI. constitutio non is Augusti 1831 datae de ratione agendi a Sede

Apostolica in commutationibus regnorum et principum Ser Vanda.

Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei. Ad Futuram Rei Memoriam. Sollicitudo Ecclesiarum, qua Romani Pontifices ex commissa sibi divinitus Christiani Gregis custodia assidue Urgentur, eo ips0s impellit, ut quod in terrarum gentiumque Omnium Orbe ad rectam rei sacrae procurationem, atque ad animarum Salutem magis expediat, nitantur impense conciliare. Ea tamen identidem est temporum conditio, eae in imperio statuque civitatum vicis-SitudineS, commutationesque, ut inde praepediantur ipsi haud raro, quominus Spiritualibus populorum necessitatibus prompte libereque subveniant. Posset enim ab iis potissimum, qui Secundum elementa mundi sapiunt, rapi in invidiam auctoritas eorumdem, quasi studio partium permoti judicium quodammodo depex80narum juribus ferant, si pluribus de principatu contenden-

496쪽

LXXVIII. GREGORI XVI. CONSTITUTIO A. 1831.

tibias quidpiam ipsi pro illarum regionum Ecclesiis ac praesertim ad earum episcopos adSciScendos decernant, re cum iis collata, qui actu ibidem Summa rerum potiuntur. Infestam hanc, perniciosamque Suspicionem omni fere aetate insectati sunt Romani Pontifices, quorum tanti interest, ipsius fallaciam patefieri,

quanti stat aeterna illorum salus, quibus ob id causae opportuna denegentur, Vel Saltem diutius, ac par est, differantur auxilia. Huc sane dumtaxat spectavit felicis recordationis praedecessor noster Clemens V., qui in Generali Viennensi Concilio saluberrima Constitutione cautum edixit, ut si quem Summus Ponti eae sub titulo cujuslibet dignitatis eae certa scientia, verbo, constitutione, vel literis nominet, honoret, seu quovis alio modo tractet, per hoc in dignitate illa ipsum approbare non inteli statur, aut quisquam ei tribuere novi juris φ). Id et luculentissime testatus est Joannes XXII., quando ad R0bertum Briasium, qui regem Scotorum agebat, litteras concordiae caussa Se dare scripsit sub regia intifulatione , probe gnarUS, per eam e X Clementinae Constitutionis praescripto nec

juris regis Angliae detrahi, nec ipsi novum aliquod jus acquiri. Quod ne dum binis ad ipsum Robortum litteris denunciavit, Sed et epistola officii plena expresso admonuit Eduar dum Angliae Regem, cum quo de Scottae dominatu contentio illa fervebat, ne scilicet per huiusmodi in titulationem censeret, quidpiam alter' utrius juri vel accrevisse vel esse detractum φη). Nec absimili consilio Pius II. usus est, quando de Hunga-r0rum principatu inter Imperatorem Fridoricum et Mathiam

Joannis Huniadis filium dimicabatur. Respondit quippe, illum a

Se e X more nuncupari regem, qui regnum teneret, quo actu nulli inquit detrimentum se arbitrari illatum φφφ). Hanc porro agendi rationem, quam ab apostolica sede Vela priscis temporibus servatam novimus, constitutione, quam in Perpetuum valituram et irrefragabilem dixit, ratam habuit Xi-StUS IV., fel . ree. pariter praedecessor noster , atque Speciatim confirmaVit, ut nimirum si qui pro regibus, aut in aliqua d gnitate constitutis a Romanis Ponti cibus recepti, nominati, aut

') Cap. Si Summus Pontifex. De sententia excommunicationis in Clement. Vide apud Labbaeum Acta Concilii Viennen. , circa finem.' i Extant tres in siam rom Epistolae Joannis XXII. apud Raynal-

dum ad annum 1320, g. 40, 41, 42. Apud Raynaldum, ad annum 1459, g. 13.

497쪽

LXXVIII. GREGORII XVI. CONSTITUTIO A. 1831.

tractati fuerint tam per se, quam per nuntios, aut ipsimet oenominaverint, et ab aliis quibuslibet pro talibus nominati, recepti, vel tractati fuerint, as si personaliter aut per eorum Oratores in consistoriis, vel aliis quibuslibet actibus collocati, vel admissi etiam coram Ponti e eaetiterint, nullum, ipsis eae sim

libus actibus in regnis et dignitatibus hujusmodi jus quomodolibet de novo acquiratur, vel aliis jus habentibus praejudicium aliquod inferatur φ).Hine ad praestitutam hisce Constitutionibus normam Superiori saeculo Clemens XI. immortalis memoriae Pontifex nedum titulo catholici regis serenissimum Austriae archi ducem Carolum nuncupavit, sed et jurium illi adneaeorum usum, quod ditiones, quas tenebat, seu forsan ipsum de cetero tenere coni gisset, minime in posterum εe denegaturum monuit, diserte in consistorio profe88us, Se praenuntiataS praedecessorum constitutiones adprobare, et inn0Vare, ut ita jura e0rum praesertim, qui de Hispanici regni successione contendebant, aequaliter Salva remanerent φ'). Verum si hoc fuit semper in more positum, institutoque apostolicae Sedis, sub memoratis conditionibus rectae sacrarum rerum procurationi ubique instare, quin illa inde pro cogn0scendis, decernendisve dominantium juribus sancita censeretur dispositio; id certe multo magis in tanta rerum publicarum mobilitate, atque in crebris ipsarum conversionibus curandum nobis est, ne humanis ex rationibus deserere quodammodo Ecclesiae

caussam VideamUr.

Quare audita selecta venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. cardinalium congregatione, de apostolicae potestatis plenitudine, motu proprio, ac de matura deliberatione, praedictam constitutionem felicis recordationis Clementis V. praedeceSSOris nostri, quam occasione non absimilium Super aliquo principatu contentionum ceteri praedecessores nostri Ioannes XXIL, Pius II., Xistus IV. et Clemens XI. approbarunt et innoVarunt, exemplis eorumdem inducti, iisque prorsus inhaerentes, Similiter approbamus, ac denue Sancimus, declarantes pro suturis quoque temporibus, quod si quis a n0bis vel a successoribus noStris, ad Spiritualis ecclesiarum fideliumque regiminis negotia componenda, titulo

) Xistus IV. const., Uac in perpetuum Kal. Feb. 1475. ') Ita oratione consistoriali habita in consistorio, dio 14. Oct. 1709.

Malter Fontes iuris ecclesiastici. 31

498쪽

LXXVIII. GREGORII XVI. CONSTITUTIO A. 1831.

juslibet dignitatis etiam regalis eX certa Scientia, Verbo, constitutione, Vel literis aut legatis quoque hinc inde oratoribus nominetur, honoretur, Seu quOVis alio modo, actuue, quo talis in eo dignitas facto agnoscatur, aut Si eadem Ob caussas cum iis, qui alio quocumque gubernationis genere rei publicae praesunt, tractari, aut Sanciri aliquid contigerit, nullam ex actibus, ordinationibus et conventionibus id generis ius iisdem attributum, acquisitum, probatumque Sit, ac nullum adVersus ceterorum iura et pri Vilegia ac patronatus discrimen, iacturaeque et immutationis argumentum illatum censeri possit ac debeat: quam quidem de iurium partium incolumitate conditionem pro adiecta actibus istius modi habendam semper esse edicimus, decernimus , et mandamus, illud iterum nostro ac romanorum pontificum SueceSSOrum nOStrorum nomine denuntiantes, in huiuscemodi temporum, locorum, personarumque circumStantiis ea tantum quaeri, quae Christi sunt, atque unice, Veluti Susceptorum consiliorum finem, ea ob oculos versari, quae ad Spiritualem aeternamque populorum felicitatem Acilius conducant. Decernentes, hasce literas semper firmas, validas et efficaces exiStere et fore, suosque plenarios et integros effectus SOrtiri et obtinere, atque ab eis ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit inviolabiliter observari debere: in contrarium facientibus etiam expressa specifica et individua mentione dignis non obstantibus quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae approbationis, SanctioniS, declarationis, denunciationis, decreti, mandati ac Voluntatis infringere Vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo trigesimo primo nonis Augusti, pontificatus nostri anno primo.

Visa de Curia.

Loco ' plumbi.

499쪽

LXXIX. REGULAE CANCELLARIAE.

483LXXIX. Regulae ordinationes, et Constitutiones Cancellariae Apostolicae Sanctissimi D. N. D. Clementis Divina providentia Papae XIV. Datae

Sanctissimus in Christo pater, et dominus noster dominus Clemens divina providentia Papa XIV suorum praedecessorum vestigiis inhaerendo, normam, et ordinem rebus gerendis dare volens, in craStinum suae assumptionis ad summi apostolatus apicem, videlicet die 20 mensis Maji anno ab Incarnatione Domini millesimo septingentesimo SeXageSimo non O , Te- servationeS, constitutiones, et regulas infra scriptas fecit, quas etiam ex tunc, licet nondum publicatas, et suo tempore duraturas ObserVari Voluit, ac quas Nos Henricus Benedictus Episcopus Tu SculanuS, sanctae romanae Ecclesiae Cardinalis vice- cancellarius, die 9 mensis Junii in cancellaria apostolica publicari fecimUS. g. 1. In primis fecit easdem reservationes , quae in con stitutione sel. record. Benedicti ΡP. XII., quae incipit: Ad regimen, continentur, et illas innovavit, ac locum habere voluit, etiamsi officiales in eadem constitutione expressi, ap0Stolicae Sedis officiales ante obitum eorum esse desierint, quoad beneficia, quae tempore, quo officiales erant, obtinebant. Declarans nihilominus beneficia, quae dictae Sedis officiales, qui ratione officiorum suorum hujusmodi ejusdem Sedis notarii erant, etiam dimissis ipsis officiis, et quandocumque assecuti fuerint sub hujusmodi reservationibus comprehendi; Ac reservavit beneficia, quae per constitutionem piae mem. Joannis Papae XXII., quae incipit, Execrabilis, Vacant, Vel Vacare contigerint. Quam constitutionem , et reservationem S. S. tam ad beneficia obtenta, quam alia quaecumque, de quibus ordinarii, et alii collatores, contra Concilii Tridentini decreta disposuerunt, et disponent in futurum, extendit, et ampliavit, et ea etiam beneficia omnia dispositioni suae reservavit, de quibus per dictos ordinarios, aut alios collatores contra ejusdem Concilii decretorum formam dispositum fuerit. Decernens irritum etc. g. 2. Item reservavit generaliter Omnes ecclesias patriar-

3 Haec est postroma harum Regularum publicatio quae in Bullario

occurrit.

500쪽

LXXIX. REGULAE CANCELLARIAE. chales, primatiales, archiepiscopales, episcopales, nec non omnia monasteria Virorum , Valorem annuum ducentorum florenorum auri communi aestimatione excedentia, nunc qu0modocumque Vacantia, et in posterum Vacatura: et Voluit, quod excessus hujusmodi in literis exprimatur. Ac etiam reservavit dignitates, et beneficia omnia ad collationem, praesentationem, electionem, et quamcumque aliam dispositionem patriarcharum, primatum, archiepiscoporum, et episcoporum, necnon abbatum, ae aliorum quorumcumque collatorum, et collatricum Saecularium, et regularium quomodolibet non tamen ad collationem cum alio , vel aliis, aut etiam ad alterius praesentationem, Vel electionem pertinentia) quae p0st illorum obitum, aut eccleSiarum, Seu monasteriorum, vel aliarum dignitatum suarum dimissionem, Seu amiS-Sionem, Vel priVationem, Seu translationem , Vel alias quomodocumque VacaVerint, usque ad proVisionem Successorum ad easdem ecclesias, aut monasteria, Vel dignitates apostolica auctoritate faciendam , et adeptam ab eisdem successoribus pacificam illorum possessionem, quomodocumque VacaVerint, et Vacabunt in futurum. Decernens irritum etc.

g. 3. Item, si qui de beneficiis ecclesiasticis, praesertim

curam animarum habentibus, Seu alias personalem residentiam requirentibus , dum pro tempore Vacant, apostolica auctoritate pr0Visi, seu proVidendi, ante illorum assecutionem alia cum eiS-dem incompatibilia beneficia ecclesiastica per eos tunc Obtenta in fraudem reservationis Suae resignarent, Seu dimitterent, VO-luit, decrevit, et declaravit, quod si in posterum quibusVis personis do aliquibus beneficiis ecclesiasticis tunc vacantibus, Seu Vacaturis per Sanctitatem Suam, aut ejus auctoritate proVideri, ips0sque providendos intra VacationiS, et prOVi8ionis, Seu aSSecutionis eorumdem beneficiorum tempora, quaecumque alia cum illis incompatibilia beneficia ecclesiastica saecularia, Vel quorum-Vis ordinum, ac etiam hospitalium, regularia per e0S tunc Obtenta , nulla Speciali, et expressa de eisdem in provisionibus praedictis facta mentione, simpliciter, vel causa permutationis, ac alias quomodolibet, sive in Sanctitatis Suae, vel alterius romani Pontificis pro tempore existentis, aut legatorum, Vel nunciorum dictae Sedis, sive ordinariorum, vel aliorum collatorum quorumcumque manibus resignare, seu dimittere, aut juribus sibi in illis , vel ad illa competentibus cedere contigerit;

omnes, et Singulae concessiones, collatione8, proViSiones, et quae'

vis aliae dispositiones de beneficiis, seu juribus sic resignandis,

SEARCH

MENU NAVIGATION