장음표시 사용
611쪽
XCIII. INSTRUCTIO QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830. 595rum utriusque SeXUS educationem respicit. Tertio, ut Episcopi et eorum subdelegati abstineant ab iis nuptiis imprudenter confirmandis, quae coram civili lege brevi dissolvendae praevideantur per sententiam laici magistratus divortium inter partes pronunciantem. Et haec quidem S Smus D. N. indulgenda decrevit ad catholicos, qui in praedictis quatuor dioecesibus illicita simul et irrita coniugia ad praeSens Usque tempus cum acatholicis contraxerunt, in Viam Salutis facilius revocandos.
Idem Vero indulgentiae modus nequaquam adhiberi debet erga illos , qui futuro tempore nuptias mixtas et irritas inire ausi fuerint, quandoquidem ex ipsis facilis remedii spe animum plureS Sumerent ad peccandum. Ceterum Sanctitas Sua in literis ad eosdem Episcopos datis, quae supra memoratae Sunt, iam declaravit matrimonia mixta in praedictis quatuor dioecesibus
in posterum videlicet a die 25. Martii 1830) ineunda vera et
rata matrimonia fore, quamvis praeter formam contrahantur a
Tridentino Concilio praescriptam, dummodo tamen nullum aliud eis obstaret canonicum dirimens impedimentum. Novit equidem Summus Pontifex molestias illas gravissimas, in quibus quatuor illi Episcopi in praesentia Versantur, ex eo etiam Oriri, quod catholici quidam insano amore turpiter dementati nuptias contrahere optant cum acatholicis sibi coniunctis, et Sacerdotes Ve-Xant eisdem ea in re connivere abnuentes. Adhuc tamen Sanctitas Sua Antistites ipsos in Domino adhortatur , ut illorum improbitati suam in pastoralibus officiis constantiam Opponant, quin imo et eosdem ad saniora satagant consilia revocare. Quodsi aliquo in casu, paternis hisce Sacrorum pastorum studiis in irritum cadentibus, catholica persona a proposito coniugii cum a catholico sibi propinquo ineundi removeri non possit et impedimentum, cuius relaxatio postulatur pro nuptiis valide contrahendis, pertineat solummodo ad remotiores gradus, Videlicet ad tertium aut quartum gradum, Sive consanguinitatis sive affinitatis, vel ad cognationem spiritualem illa tamen excepta, quae inter levantem et levatum intercedit) vel tandem ad publicam
honestatem ex sponsalibus Ortam: tunc Episcopum ipsum considerare oportebit, utrum iusta atque urgenS Sit concedendae
dispensationis causa, et talis illa scilicet, ut non priVatorum hominum duntaxat , Sed publicam ipsam religionis catholicae rationem Spectet, atque una oportebit illum implorare fervidis precibus lumen Spiritus S. ut deinde in re tanti momenti id consilii capiat, quod magis in Domino expedire censuerit .Jam
612쪽
596 XCIII. INSTRUCTIO QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830.
vero si quis ex quatuor Epi Scopis saepe memoratis eadem illa causae gravitate perm0tus, ab aliqu0 praedict0rum graduum non tamen ab aliis gradibus, neque ab alio quovis impedimento) ad c0ntrahendas nuptias miXtas di Spen8aVerit, hoc sane
Summus Pontifex nullo unquam Suo actu probaturuS est, tolerabit tamen invito quidem sed patienti animo, dummodo dispensatio huiusm0di ab Episcopo data fuerit intra tempus mox explicandum, aliisque SerVatis, quae pariter modo declarabuntur. Nimirum primo cum facultates aliae, quas Sedes Apostolica iisdem Episcopis delegare iam consuevit pro matrimoniis inter catholicos ineundis, ad quinquenti tempus definitae sint, declarat Sanctitas Sua praedictam qu0que tolerantiam ad quinquennium solummodo ab hac diu 27. Martii 1830 inchoandum duraturam, et ita quidem, ut quum deinde lacultates illae, quae pro matrimoniis inter catholicos delegari Solitae sunt, ad aliud rursus quinquennitim concedantur, non tamen idcirco tolerantia haec prorogata cen8eri Valeat, niSi ip Sa qUOque nOVO actu Verbisque expressis fuerit repetita. Insuper Secundo, decrevit etiam S Smus D. N. ut quoties pro matrimonio mixto dispensatio petatur a gradibus eadem tolerantia comprehen8is, Episcopus concedere illam nequeat, nisi postquam catholicam partem edocuerit, quaenam circa mixtas huiusmodi nuptias canonum sententia sit, et illam paterno et sedulo adhortatus fuerit ad eosdem religiose custodiendos, monueritque inprimis de gravissimo scelere, quo apud Deum rea fiet, Si nuptias huiusmodi contrahero audeat, non praemissa eisdem idonea cautione de liberis utriusque sexus in religionis catholicae Sanctitate omnino educandis.
Tertio, atque si alio in casu squod Deus avertat) contigerit, ut Episcopus, qui instructione monitisque huiusmodi nihil profecerit ad catholicam ipsam partem ab improbo Suo consilio retrahendam , necessitati cedendum iudicet, et dispensationem a sotribuendam, quamvis idonea illa de liberis catholico educandis cautio non interveniat: statuit Sanctitas Sua, ut tum qu0que
Episcopus ipse dispensare n0n possit, nisi per diploma Scriptum Seu per literas catholicae eidem parti tradendas, ubi perspicuis verbis denuncietur: impedimentum, quod nuptiis obstaret, idcirco tantum eo in casu rela Xari, ne graViora Scandala eVeniant,
ac proinde matrimonium quidem fore Verum et ratum, Sed tamen peccaturam graVi88ime catholicam partem, quae illud contrahat contra regulas catholicae religionis. Porro quum deinde eaedem nuptiae illicitae hac ratione contrahentur, non modo
613쪽
XCIV. GREGORII XVI. LITERAE A. 1846.
597 abstinendum erit ab ecclesiastico quovis ritu nuptiis iis admiscendo, sed etiam a quocunque alio actu, quo Sacerdos approbare illas .videatur, quemadmodum in supradictis Sanctitatis Suae literis praescriptum est. Post haec Sanctitas Sua ad Crucifixi pedes provoluta protestatur, Se ad tolerantiam praedictam ea duntaxat de causa adduci, seu Verius pertrahi, ne graViOra rei catholicae incommoda obveniant. Ceterum tolerantia eadem
Episcopum satis in conscientia tutum faciet , si tamen ipse id gesserit, quod implorato Sancti Spiritus lumine censuerit in
Domino expedire et cetera omnia quae dicta sunt, religiose servaverit. Postremo Sanctitas Sua Episcopos monet enixeque in Domino obtestatur, ut videant etiam atque etiam, ne ex huiusmodi ipsorum ratione erga mixta connubia illicite contracturos contingat, ut in catholico populo eXtenuetur memoria canonum matrimonia illa detestantium, et constantissimi studii, quo sancta mater Ecclesia filios suos avertere satagit ab eisdem in Suarum animarum perniciem ineundis. Hinc Episcoporum, aliorumque , qui Sub illis Sunt, Sacrorum pastorum officium erit,
flagrantiori in posterum gelo in id incumbere, ut in Catholicis eorum curae commissis tum privatim tum publice instruendis doctrinam et leges Ecclesiae ad connubia eadem pertinentes prudenter simul et Sedule commemorent, earumque custodiam incutiant. Romae dio 27. Martii 1830. I. Card. Albanus.
XCIV. Gregorii XVI. litor ad dio 23. Maji 1846 ad Ar
chiepiscopum Friburg ensem quoad matrimonia
Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Non sine gravi animi nostri moerore jam noScebamus, Venerabilis Frater, quae Tuis literis die 4. proximi mensis Martii ad nos datis dolenter significas de deploranda in istis regionibus catholicos inter et acatholicos matrimoniorum frequentia, deque civilis potestatis in ejusmodi nuptiis agendi ratione. Compertum enim exploratumque est, catholicOS Seu Viros seu mulieres, qui mixtis nuptiis temere contrahendis se ac prolem inde suscipiendam in perversionis periculum injiciunt, contra naturalem divinamque legem peccare. Quam sane legem Sartam tectamque tueri contendit Ecclesia et haec Apostolica Sedes, seu in generali ipsarum nuptiarum prohibitione, Seu in cautionibus, quas jure suo exigit, cum ob graVes aliquas causas ea conjugia
614쪽
XCIV. GREGORII XVI. LITER AE A. 1846.
aegre admodum sinit, ut scilicet non solum catholicus conjuxab acatholico perverti non possit, quin potius ille teneri se sciat ad hunc pro viribus ab errore retrahendum, Verum etiam ut proles utriusque sexus ex hisce matrimoniis procreanda in Catholicae Religionis sanctitate omnino educari debeat. Quamobrem, Ven. Frater, meritis Te in Domino laudibus summopere
prosequimur, quod pro Episc0palis tui ministerii officio in tanti
momenti rem curas cogitationesque merito convertens Ecclesiae de miXtis matrimoniis doctrinam ejusque libertatem tueri et Vindicare studueris, ac pastorali robore et constantia exortos abusus de medio tollere, tuisque praesertim parochis Saepius praecipere, et mandare non destiteris, ut in hujusmodi nuptiis Ecclesiae regulas a nobis et praedecessoribus nostris tanto Studio
inculcatas religiosissime servent. Et quidem quod ad benedictionem attinet, eam, Veluti optime noscis, haec apostolica Sedes prohibere consuevit in illis quoque matrimoniis, quae inter Catholicos et Acatholicos ineuntur impetrata ejusdem Sedis Venia, atque adhibitis cautionibus in illa praescriptis. Atque etsi deinde tolerari potuerit, ut mos in nonnullis regionibus inductus servaretur benedicendi matrimoniis mixtis initis cum Ecclesiae Venia et praedictis cautionibus, nunquam tamen toleranda est eadem benedictio in iis casibus, in quibus nulla accedente EccleSiae Venia, nec praeviis necessariis cautionibus, manifeStum idemque gravissimum admittitur crimen in ipso matrimonii foedere ineundo. Nunquam enim tolerari debet, ut sacrilegis hisce contractibus sacri ritus admisceantur, et sacerdotes Dei videantur suo facto probare, quod ore illicitum esse edocent et praedicant. Atque id probe sentiunt adversarii nostri, qui certe in hujusm0di nuptiis de catholici sacerdotis benedictione minime lab0rarent, nisi intelligerent illam conducere ad extenuandam, atque adeo ad obliterandam sensim in catholici populi animis
memoriam canonum, qui haec detestantur connubia, et constantissimi studii, quo S. Mater Ecclesia filios suos avertere consuevit ab iisdem conjugiis in eorum futuraeque prolis perniciem contrahendis. Nostri scilicet contradictores cognoscunt, Si res ex eorum votis Succederet, facile inde futurum, ut catholicae potissimum foeminae aut licita, aut non tam graviter illicita existimarent ea conjugia, quae sacris Ecclesiae ritibus et sacerdotali benedictione honestari viderent. Atque haec con-S0na Sunt praeceptionibus et monitis, quae sive in nostris SiVein decessoris nostri Pii VIII. ad diversos Archiepisc0p0s et
615쪽
XCIV. GREGORII XVI. LITERAE A. 1846.
599 Episcopos litoris sive instructionibus aut ejus aut nostro jussu editis consignatae fuisse cognoscis Veia. Frater. Nec Vero refert, si ad nonnullos tantum Antistites, qui hanc Apostolicam Sedem consuluerant, illae instructiones datae sunt, quasi aliis
liberum sit illarum non sequi sententiam. Enimvero non agitur hic de aliqua nova lege a nostro praedecessore aut a nobis inducta, quum uterque nostrum eo potius Spectaverit, ut pro
locorum adjunctis emolliremus, quoad fieri posset, disciplinae
severitatem et ea Simul inculcaremus, quae pravis usibus tollendis sanae doctrinae deposito custodiendo ac matrimonii sanctitati, Catholicae Religionis incolumitati, et animarum saluti tuendae necessaria judicavimus. Itaque etiamsi litorae et instructiones illae, in qua parte aliquid novi indulgent vel tolerant, ad ea tantum referuntur loca, pro quibus datae Sunt, nullis tamen limitibus illarum circumscribitur ratio , quatenuS incommutabilem annunciant Ecclesiae doctrinam, canonumque inculcant sententiam, et pravos, qui alicubi inValescant, usus proscribunt. Atque huc pertinent, quae hac de re a nobis indicata fuerint in pluribus Allocutionibus ad Ven. Fratres nostros S.
R. E. Cardinales in Consistorio IV. Id. Dec. 1837, Idib. Sept. 1838, et postridie Non. Julii 1839 habitis, quas statim Upis in
Vulgus edi jussimus. Haec Tuis commemoratis literis rescribenda censuimus, Ven. Frater, ut alacriori usque studio et firmitate omnes boni pastoris partes implere atque in tanti momenti negotio Ecclesiae causam propugnare pergas , nihilque intentatum relinquas, quod ad Sui gregis salutem procurandam pertinere posse cognoveris. Nos quidem pro officii nostri munere, quantum cum Domino poterimus, haud omittemus omnem operam adhibere, ut sacrae istic res Deo bene juvante in meliorem conditionem adducantur. Interim vero dum Tibi de pastorali Tua sollicitudine vehementer gratulamur, nostrae in Tepraecipuae benevolentiae testem, ac coelestium Omnium munerum auspicem Apostolicam Benedictionem ex intimo corde depromtam Tibi ipsi, Ven. Frater, et omnibus istius Ecclesiae clericis laicisque fidelibus peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Potrum die 23. Maii 1846.