장음표시 사용
681쪽
LIB. Ir I. 3 7 num quam & Austrasiorum,necnon & de Alamannis partem haud modicam secum, horumque auxilio praemaxime confisus ad sanctum Dionysium venit. Repererat autem inibi naues plus minus x x. insuper quoque Sequana, uti mense Septembrio let, exigua erat transitumque perfacilem praestabat. Quamobrem iactabant te sui facile transire posse. Et hoc utique stimulabant se maxime velle. Ergo Narolus quosdam Parisiium & Milidone custodiri praecepit: quosdam vero ubicumque vada vel nauigia esse nouerat, residere fecit, ipse eregione sancti Dionysij iuxta sanctumFlu- dualdum castra in meditullio posuit, ut de Lodliario si ita oporteret, transitu prolibbere,aut si alicubi super suos irruere vellet, illis succurrere posset.Et ut perfacile dignosceretur quo in loco adiutorium praeberi deberet, more maritimo signa in locis c5- gruis atque custodias deputauit. Insuper autem Sequana mirabile dictu dum nos nusquam eo in tempore infra duos menses pluuias esse nouimus, repente acte sereno tumescere cς pit ac sponte his in locis vada ubique prohibuit. Cumque haec ita haberent , cernens Lodliarius transitum inibi
undique sibi prohibitum, eo tenore cuna
682쪽
3 s NIT NARDI HI stRarolo pacem inire se velle mandauit, ut foedus quod garolus cum fratre suo Lod-huuico sacramentis firmauerat, omisisset. Et ille ecotra foedus quod cu Pippino nepote suo similiter sacramentis firmauerat, omitteret, & haberet Rarolus a Sequana parteocciduam ' absque Prouincia&S ptimanta,essentq; quasi pace perpetua foe- derati. Re autem vera sese utrosque facilius decipere posse putabat, omneque imperiti hac arte inuadere sperabat. At Rarolus reseodit se foedus quod cum fratre suo necessitate coactus inierat, minime violare velle. Insuper via Mosa usque ad Sequana regnum quod pater illi dederat,nequaqua congruum videretur ut illi committeret, praesertim cum tanta nobilitas illum secuta de his regionibus esset, quos in sua fide deceptos esse minime oporteret. Quam, obrem quoniam hiems aderat, haberet
quique honores quos pater illis dederat, si
Vellet, inadauit, donec veris tempore vellent cum paucis, vellent cum omni comitatu,Omnes conueniant: & ne statutis aut statuendis concordia concurrat, quid cui que debeatur,armis decernant. quidem Lodliarius, more solito, spreuit & aiancto Dionysio obuiam Pippino qui ab
683쪽
L I B. III. 3 9 Aquitania ad illum venieba Senones iter direxit. Rarolus autem econtra , qualiter Lodliarium in adiutorium suum recipere posset, intendit. Interea nunciatum est
xarolo quod soror sua Hildigardis Adelugarium quendam ex suis captum haberet,& in urbe Laudunensi una secum custodiri fecisset. Quapropter expeditos ad hoc opus Larolus sibi delegit,ac protinus dec dente iam die, his in partibus festinus perrexit. Distabat enim urbs eadem plus minus leuuas xxx. Per totam siquidem n
etem iter faciens, impediente gelu praeualido, hora fere diei tertia insperate subito
sorori & ciuibus cum infinita multitudine nunciatur Rarolus adesse ue omnisque urbs militibus circumdata fore. Quo quidem nuncio exterriti, quoniam nec euadcndi, nec aderat spes moenia tuendi, pacem sub una eademque nocte petunt: Adelgarium confestim reddunt, & ut se urbemque absque conflictu in crastinum dedant, cum omni subiectione promittunt. Dum haec agerentur, milites moram huius rei graui ter ferentes, insuper laboris taedio quod praeteritae noctis passi fuerant, permoti, in occidium urbis ruere undique coeperunt,
essetque proculdubio protinus flammis
684쪽
rapinisque tradita, ni idem xarolus miseri . cordia super Ecclesiarum Dei sororisque nec no & populi Christiani permotus minis atque blanditiis horum animos maximo labore compescere studuisset:Quos cuabscedere fecisset, ut soror p ulauerat, concessit, id Salmonciacum ab urbe disecessit. Crastina quoque die Hildigardis ad
fidem suam, sicut spoponderat, Venit, VP bemque inlaesam & absque conflictu sui iuris restituit. Sororem suam siquidem xarolus benigne excepit, & omnia quae actenus erga illum deliquerat, illi donauit; multisque verbis blande illam allocutus, omnem benignitatem quam frater sorori debet si deinde beniuola erga illum esse vellet, ei perhumane promisit, ac quo Voluit , illam abire concessit. Vrbi sua iura statuit,&ad se os quos circa Parisium omiserat, his ita peractis rediit. Senones aqtem Lodliarius Pippino recepto quid
agere deberet, anxius erat. Nam Larolus partem exercitus Sequanam traiecit, & in
saltum qui Pertica vulgo dicitur, direxit. Quos quoniam Lodliarius vel sic vel suos impedire timuit, primum insectari statuit.
Qua quide re sperabat se & hos facile dedere, & hoc terrore sibi residuos subiug
685쪽
re, maximeque Nominoium Brittannorum ducem suo subdere dominatui possie. 'Sed frustra haec omnia expleturus adiit,dunihil horum ad effectum perduxit. Nam
exercitus xaroli omnis ab eo saluus euasit, insuper ex suis neminem recepit, & N inenotus omnia quae illi mandauerat,insolenter spreuit. His ita se habentibus, repete nuntium accepit, quod Lodhuuicus deharolus una cum ingenti exercitu alter auteri studeret. Cumque se undique rebui aduersis circumseptum videret, maximi ambitu inaniter expleto, a Turonis redire carpit, dc fatigato exercitu tandem fessus Franciam peruenit. Pippinus autem quod se illi sociauerat, poenitudine correptus, Aquitaniam se recepit. Interea audies Rarolus quod Olgarius Maguntiar sedis Episcopus una cum caeteris Lodhuuico fratri
suo transitum ad se prohibuisset, iter per Tullensem urbem accelerans, Elisagam ad Zabarnam introiit Quod cum Oigarius didicisset, una cum ceteris litore relicto a it, de quo quisque valuit, ocius se abdidit. Ergo xvi. kal. Marcij Lodhuuicus de Karolus in ciuitate quae olim Argentaria
vocabatur, nunc autem StraZburg vulgo dicitur, conuenerunt, &sacramento quae
686쪽
subter notata sunt Lodhuuicus Romana, Rarolus vero Teudisca lingua iurauerunt. Ac sic ante sacramenta circumfusam plebem alter Teudisca, alter Romana lingua alloquuti sunt. Lodhuuicus aute quia maior natu,prior exorsus sic coepit.Qvqtiens Lodliarius me & hunc fratrem meum
post obitum patris nostri insectando ussique ad internecionem delere conatus sit, nostis. Cum autem nec fraternitas, nec
Christianitas, nec quodlibet ingenium
salua iusticia ut pax inter nos esset,adiuu reposset, tandem coacti rem ad iudicium omnipotentis Dei detulimus, ut suo nutu quid cuique deberetur, contenti essemus. In quo nos, sicut nostis, per misericordia
Dei victores extitimus. Is autem victus una cum suis quo valuit,secessit Hinc vero fraterno amore correpti, nec non & super
populum Christianum compassi, persequi
atque delere illos noluimus, sed hactenus, sicut S antea, ut saltem deinde cuique sua iusticia cederetur,madauimus. At ille posthac non contentus iudicio diuino, sed hostili manu iterum & me & hunc fratrem meum persequi non Cesiat. Insuper & populum nostrum incendiis , rapinis caedibusque deuastati inamobrem nunc nocessitato
687쪽
L I B. Ii I. 3 3 cessitate coacti conuenimus. Et quoniam vos de nostra stabili fide ac firma fraternitate dubitare credimus,hoc sacramentum inter nos in conspectu vestro iurare decrevimus. Non qualibet iniqua cupiditate illecti hoc agimus, sed ut certiores, si Deus nobis vestro adiutorio quietem dederit, de communi profectu simus. Si autem, quod absit,sacramentum quod fratri miniurauero violare praesumpsero , ab subditione mea, necnon& a iuramento quod mihi iurastis, unumquemque vestrum absoluo. Cumque Κarolus haec eadem verba Romana lingua perorasset, Lodhuuicus uoniam maior natu erat,prior haec deine se seruaturum testatus est.
dist ino quid it mi attre si faetet & abluditer nul plaid nuqua prindrai qui meon vol eistmeon fradre Karte in damno sit. Quod cum Lodhuuicus explesset, Κarolus Teu- disca lingua sic lisc eade verba testatus est. In godes minna indui thes x panes folches
688쪽
an mina brulier scal inthi uilia Zermigso maduo indimit lulierem in nothe in mithing nege gagothemina uuillon imo cescadhen uuerhen. Sacramentu aute quod virorumque populus quique propria lingua testatus est, Romana lingua siese habet: Si Lodhuuigs sagrament queson fradre Κario iurat, conseivat, & Κa lus meos sendra de suo part n los tanti, si io returnar non lint pola ne to ne nevis Cui eo returnar int pois in nulla aiudhacontra Lodhuuuig nun titueri Teudisca autem lingua: Oba hari then eid then ersineno bruodlier Luctuvvige gessior ge-leistit, indi Ludhuuuigminherro then erimo gessior sorbrihcnit, ob ili ina necariauendenne mag,nOhili, noli thero,noli hein thenthes iruueden mag uuidhar harie imo ce solius tine uvirdhit. Quibus peractis Lodhuuicus Reno tenus per Spiram,& Κarolus iuxta V Vasagum per V uiZZunburg, VVarmaciam iter direxit. t Astas aute quo in pr fatum exactu est proelium, suit Digida nimis S omnes fiuges persero collecta sunt. Autumnus vero dc hiems naturalem ordinem peregerunt. Ac e
689쪽
dein die qua praedicti fratres necnon &primores populi praefatum pepigerunt pactum , subsequente gelu nix multa cecidit. Stella cometis mense Decebrio & Ianuario, nec non & Februario usque praelatum conuentum apparuit. Per pisces centrum ascendit,o inter signum quod a quibusdam lyra, a quibus da vero Andromeda vocatur, de aretur b acriorem hoc concilio expleto defecit. His paucis de temporum siderisque serie delibatis,ad historiae tramitem reuertamur. Cumque
VVarmatiam venissent, missos deligunt quos protinus ad Lotharium & in Aquia
tantam mittunt,& horum, necno & karlemanni aduetus inter VVarmatiam &Magonciacum praestolaretur, statuunt. Hic quoque haudquaquam ab re quoniam io-Cunda ac merito notanda videntur de qualitate horum regum, & unanimitate qua interea deguerint, pauca referre libet. Erat quidem utrisque forma mediocris cum omni decore pulchra & omni exercitio apta. Erat uterque audax, largus , prudens pariter & eloquens, omnemque prs- missam nobilitatem excedebat fratrum sancta ac veneranda concordia. Nam eoi
uiuia erant illis paene assidua, & quodcun-
690쪽
316 NIT HARDI ΗΙs T. que precium habebant,hoc alter alteri per humane dabat. una domus erat illis conuiuij, & una somni. Tractabant tam paricosensu communia, quam &priuata. Non quicquam aliud quilibet horum ab altero petebat, nisi quod utile ac congruum illi esse censebat. Ludos etiam hoc ordine θ-pe eausa exercith frequentabant. Conueniebant autem quocumque congruum spectaculo vidcbatur, & subsistente hinc inde omni multitudine, primum pari numero Saxonaru, V Vasconorum, Austra siorum, Brittonorum, eX Vtraque parte, veluti inuicem aduersari sibi vellent, alter in alterum veloci cursu ruebat. Hinc pars terga versa protecti umbonibus, ad socios insectantes euadere se velle simulabant. At versa vice , iterum illos quos fugiebant, persequi studebant, donec nouissime utrique reges cum o ni iuuentute ingenti clamore , equis missis astilia crispantes exiliunt, & nunc his, nunc illis terga dantibus insistunt: eratque res digna pro tanta nobilitate nec & moderatione spectaculo . Non cnim quispiam in tanta multitudine ac diuersiitate generis, ut tape inter paucissimos & notos contingere solet, alicui aut