Davidis carmina quae psalmi dicuntur tum cantica veteris novique testamenti latinis versibus reddita atque illustrata opera ac studio Petri Rossi senensis

발행: 1759년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

281쪽

Et mea sic arent exhaustis carnibus ossa , Ligna velut tepidis injicienda socis. ς Ceu foenum, nimio quod sol percusserit aestu , Langueo, corque arens non situs humor alit. Idcirco dulces mensas oblitus, & escas Vix traxi longa languida membra fame.6 Sic gemitu fessus, singultuque ilia duxi, Haereat ut siccis ossibus atra cutis. 3 Protraxi luctus, solis ceu plorat in arvis, Quae proprio pullos sanguine pascit, avis, Semirutaeque domus ceu summo in culmine bubo Per noctem querulo carmine triste gemit 38 Ante diem evigilans , tecta ut super alta domorum Solivagus passer, multa dolens gemui. ν Turba mihi lingua insultans inimica procaci .Per totos fudit probra pudenda dies iQuique mihi verbis assentabantur amicis, Iurati .in nostrum mox coiere caput, o Quod cinerem donis sparsum cerealibus essem, Mistaque cum lacrymis procula diluerem. Sed tua me facies, tuaque ira exterret: in altum

Erigis , allisum dejicis inde solo.

Iamque mei fugere dies, ut mobilis umbra, Arui, & aestivo ceu solet herba cane. Tu, Deus , aeternum vivis, monimentaque dextrae Magna tuae nulla sunt peritura' die. νε Tempus adest e surgens tandem miserebere Sions Afflictae dextram tendere tempus adest ... Nunc aequata solo, lapidumque informis acervus Illa nihil priscae nobilitatis habet e s At confusa tuis placuerunt rudera servis, Et pietate animos inci ta terra m Vet.: . ao Jam

282쪽

c ARMINA . a 39,6 Iamque tuo discunt pallescere Nomine gentes,

Et tua jam reges fama timore quatit. νγ Tecta renascentis struxit reparata Sionis,

Spectandusque suo stabit honore Deus.

13 Excepit populi tandem pia vota dolentis, . Nec miseras dura respuit aure preces . Haec discant seri scriptis mandata nepoteS, Atque eat in laudes stirps Oritura Dei. a. Nos supera rerum Dominus prospexit ab arce, Et placida ad tristem lumina flexit humum , a, Quo gemitum audiret crudelia vincla trahentum , t PIgnoraque extincto solveret orba patre. aa Ergo Deus tota celebretur in urbe Sionis, Et Solyma illius laude recus a sonet. Huc simul accurrent reges, populique frequentes,. ς Ut Dominum vera relligione colant.. Cum Solyma at floreret adhuc armisque, virisque, Et virtute vigens, imperioque potens, Iam tum animo brevia haec reputans: Edissere, dixit, Tempora des vitae, quantulacunque, Deus. Ne mea dimidio rumpas fatalia cursu LStamina ei in aeternos stat tibi vita dies . Principiorterram vasta Tu mole creasti, Condidit aethereos & tua dextra globos: ,, Illi eeu vestis senio tenuata, peribunt, Nescius at mortis, Τu sine fine manes,s Mutatus velut interdum renovatur amictu S s

Sic mutata illis forma superveniet . Ipse manes idem, nullo mutabilis aevo, Nec tua labendo tempora deficiunt. ας Servorum tua regna colet stirps sera tuorum , Omnis & aeterna in saecula posteritas.

283쪽

Benedic, anima mea, Domino, & omnia &e.

. Exponit bene i a Dei erga electos, ct ad ejus . bonitatem laudanaam sese excitat.

i Ie laudes, anime o, precor, merenti. I I Laudes die, anime, optimo Tonantis Quin cor, viscera, & intimae medullae, Et quidquid penitus latet repostum Intra me, Illius inclytum celebret Nomen , Nomen amabile, atque Sanctum . . Dic laudes, anime: heu quid heu moraris Noli tot benefacta, totque dona, Quibus te cumulavit usque & usque Et i nova adjiciens , & ampliora , Delere ex animo, & pati sepulta o r 3 Culpis Ille tot improbeque factis Τuis se facilem, piumque et praebet Morbos Ille tuos fovet salubri, Et lenit medicamine, & latentem Arcet visceribus, fugatque pestem I. Ille te per iter tenebricosum 3. . Pallentes vetuit subire Manes, Orci faucibus erutum rapacis, d Ille incredibili benignitate Et summa pietate, dimicanti Aeternas tibi praeparat ' coronas , . Et desiderium tuum omne cunctiss

284쪽

Quae mentem satient, bonis abunde Implebit, nihil ut supersit ultra , optandum, nihil & tabi expetendum. in pennas aquila ut vetus novare , Florentem induere de solet juventam, Vires tu quoque sic tuas novabis, Ee non deciduam indues juventam. ε Haec Dei pietas, benignitasque Praebebit tibi munera, Ille mitis. , Et clemens Dominus, bonaeque causae Judex optimus, ut malis iniquo oppressos tueatur innocentex.

Leges Ille suas, sitaeque sancta Mentis consilia optimo bonorum Mosi scire dedit, bonique Iacob Dilectae soboli, quid ipse vellet, Testatum satis, ae super reliquit. 3 Mitis Ille animi, bonus, ben=gnus, Et multum patiens, piusque multum, Si nostris vitiis parumper ira1 Accendi patitur,

o Tamen perennex Manere haud patitur suos furores, Nec semper strepitu gravi minarum Tonans, exanimat metu misellos, o Nec nos promeritis premit flagellis, Poenam aut flagitiis parem rependit. si Quantum se aeteret levant in altum . orbes , deprimiturque ad ima tellus , Τantum Ejus pietas in alta tendit, Atque hoc firmior , ampliorque erescit, Quo quisquam metuit magis minantem.

285쪽

i Quam longe occiduis remotus oris

Distat Sol oriens, procul repellit A nobis, removetque quidquid usquam Est adhuc male, turpiterque factum.

33 Ut natos geni ror bonus, piusque i Peccan res miseratur, ac remittit Armatas ragido manus flagello, Sic culpis hominum sui timentum, Quas natura parum imbecilla cavit a Rex Divum veniam dedit misertus.

Novit, quam fragili luto, & caduco Nostra est ficta caro, subitque menti, Nos nihil, nisi pulverem , fuisse .

Foeni est vita hominum virentis instar, Ut flos in medio renidet agro, Sed mox deeiduis comis relanguet, Sie florent hominis dies fugaces4 . . . as Et vitae instabilis volucris aura Labitur rapido citata cursu, Et nunquam remoratur, & priorem Ad locum remeare nescit unquam. ιε At Dei pietas perennis omni Semper ex ritit aevo, eritque semper, Si quis hunc colere, ac timere cureta

et Quin & justitiae, ac fidelitatis Eius pignora sentiet propago

Bono semine procreata & inde Onais posteritas futura, servetas Modo ut foedera cum Tonante pacta,

Atque alte memori reposta mente

Ejus iussa revolvat, & fideli Illa mox studio exequi laboret. io Nam sedem sibi in arduo locavit

286쪽

CARMINA . a 3

Caeli vertice, prospicitque cuncta. Factorum Deus aestimator aequus e Et gentes dominatus inde in omnes Τerras imperio regit potenti. ' . ' At vos, Caelicolae, optimo Tonanti Laudem dicite, quotquot estis, omnes Virtute eximii, atque praepotentes, Ejus jussa facessere expediti, Ut vox attigit imperantis aures , ies Laudem dicite, quotquot estis, Omnes a Virtutis Superae, Dei administrae, Quae praesto imperiis adestis, atque Promptae perficitis quod Ille iussit.

Vos Divinae opera universa Dextrae, Vos vestrum celebrate Conditorem, Per quotquot dominatur Ille terras I Tuque dic, anime o precor, merenti. Laudes dic, anime, optimo Tonanti.

Benedic , animaimea, Domino ν Domine Deus&c.

Doeet Divinam laudare potentiam , sapientiam, pro .dentiam exi verum cνeatarum di potione .

3 π Ic , Anime ., aeterno laudes, & carmina Regia a Plus nimiori eΞ Sancte Parens , praestantia

i magnum . n.

Facta probant a.Τe totum praeeo*ia cingunt,

287쪽

Te vestit decor ipse tuus, Te lux tua totum Ambit, & in clamydem nativo purpurat ostro a Tu superos orbes, vastaeque volumina molis Imperio extendis, lato ceu bellica campo Explicat eXpansa males tentoria pelle , Tu super aethereas oras, convexaque Caeli Condis aquas, volucres texunt Tibi nubila currus , Et rapidas junctis submittunt currabus alas Quadrijuges venti, cursuque per ardua tendunt, Froen aque Concutiunt , & quas moliris, habenas. 4 It lateri agglomerata cohors Caelestis, ad omnes Quae gnava apparet nutus, ae jussa sacessit ilia Ocyus, aeriis volitant quam flamina campis,

Aut serpit quam flamma vorax , tardataque nullis objicibus, partes victrix discurrit in omnes.s Per Te firma manet nullo fundamine tellus Ponderibus librata suis, & tempore nullo Inclinanda, suos current dum saecula in orbes s Huic super incumbunt, adopertamque undique si in

gunt sEt super abruptos, excelsa cacuminat montes Expatiantur aquae , , Tremefactae ast inde reeedunt Voce tua, ac, veluti tonitrus reboante fragore, Diversae passim fugiunt, pavidaeque residunt. s Tum celli assurgunt montes, campique patenti

Aequore subsidunt, & quos Tu cunque dedisti,

Cuncta tenent sortita locos,st Tu quippe tumentes Imperio compescis aqua podi limite clausas ,

Quem transire nefas, Obluctantesque coerces a

288쪽

Ne rursus iar ersas Involvant gurgite terras. Tu riguos nutu sentes convallibus imis Elicis, & ruptis mandas prorepere rivos Montibus, obliquis anfractibus erumpentes I Inde ferae , pecudesque bibunt, onagrique rudentes Decurrente sitim gaudent, restinguere lympha . propter eam pictae quaerunt sibi certa volucres Hospitia, & nidos fingunt in rupe CaVata a . Et tacitas mulcent arguto carmine sylvas.

3 At super aerios montes, eductaqtie Caelo Culmina deciduos demittis nubibus Imbres, Unde rigetur humus sitiens, & munere large Exaturata tuo, gleba ferat ubere fructum 3. Inde parata virent iumentis pabula, foenum, Inde olus omne , herbaeque humanis usibus aptae , 3 Inde seges, gravidae fruges, & mitia vina ' . Dilutura graves hominum de pectore curas, Inde oleum, facies quo splendeat unctior, inde Laeta Ceres, sessas revocans in corpora vires. ' Quin ipsae irrigua gaudent aspergine plantae, Et melius Libani frondent in vertice cedri,

Quas Deus ipse , hominum non ulla industria sevit ιIllis & nidos, & fida cubilia ponunt

Arboribus volucres Ias Verum altior ardea in cunctis Maiora in summo sibi tecta cacumine figit, Dux avium, & pura per sudum vescitur aura, Per montes fugiunt pavidi, jugaque ardua cervi, Petraque contractos latebris abscondit echinos. 9 Ille opifex rerum momentis Omnia certis

Disposuit, noctis signat data tempora Luna,

289쪽

2 6 D AVIDI I

Et Sol occiduas descendere novit in undas. aas Tu tenebras Coelo inducis, nox humida circum Funditur, & furvis terram complectitur alis rAntra serae passim linquunt , saliusque pererrant Huc illuc discurrentes, perque arva Vagantes.' Dat stimulata fame, praedaeque cupidine capta Rugitus fulvi soboles generosa Leonis , Sortitoque datas escas exquirere gestit Impatiens Iaa Primo eum Sol prospexerit ortu , In sylvas coeunt, & nota cubilia rursus

Diversae repetunt . 3 . . Stratis tunc mane relictis

Prodit homo, & solitos gnavus renovare labores Exercetque diem, & magno conamine nitens Urget opus, seras dum provehat Hesperus horas, Quantus es, & quantis tua summa potentia fictis. Rex Divine, pateti sapienti cuncta creasti Consilio , passimque tuo de munere tellus Plena viget, tua sunt, totus quae continet orbis , as Hi tractiis maris ingentes, quod brachia longo Margine terrarum, & sinuosas porrigit undas, ab Innumerique illic pisces, & mista pusillis Corpora magna, novae facies, & grandia cete 3 Nedum illic celeres findunt vada salsa carinae, Verum etiam immanis, puppique onerosior omni Caerula quae vasta Balena per aequora mole Ludit, & ex ultim ponto fera corpora jactat. 7 Scilicet haec etiam pelagi gens humida solum Te spectat, tribuas ut convenientia certisa' Pabula temporibus, quae Te mox dante parata Colliget. Ut plenam reseras ad munera deXtram ,

290쪽

Cuncta vigent, propriisquae bonis satiata fruuntur; M Sin autem iaciem avertas, incerta serentur Abscessu. turbata tuo I Tu munera vitae Eripies, omnique statim defecta vigore Natalem in cinerem, rupra compage, redibunt. 3ο Cumque iterum Tu vitales afflaveris auras, En iterum plenis repunt animalia .terris,

Et genus instaurant, & dulcia pignora gignunt ,

Et reparat faciem tellus renovata priorem. 3i Gloria perpetuum vigeat Divina per aevum, Et Deus ipse oculis opera admiranda recensens

Gaudeat , & dextrae sibi plaudat honore potentis Iaa Ille Deus , qui terram oculo si spe stet acerbo ,

Protinus illa tremens utroque a cardine nutat 3 Si digito attingat montes, mora nulla, favillas Eructant montes, & toto vertice sumant. 33 Ergo Deo laudes recinam, dum vita manebit, Illius.& nostrae resonabunt Nomine chordae. Illum voce canam, dum spiritus hos reget artu S.I Atque utinam placeant ipsi mea carminal Certe Ipse meum solamen erit, mea sola voluptas, Deliciaeque meae, meaque omnia gaudia silus. as At si quis furiis animi stimulatus iniqui Detrectet laudes Domini, ac praecepta recuset, Terra illi fruges, afflatus deneget aer, Nominis infandi vestigia nulla supersint. Tu vero, Divinus Amor quem molliter urit, Dic, anime, aeterno laudes, & carmina Regi.

SEARCH

MENU NAVIGATION