C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

441쪽

.43o C. Iu LII cas Astis A solstitio ad Fidiculae oceasum vI ka1. Junii Caesari Orion exoritur. Paulo POStrX V I I I kal. Augusti , AEgypto Aquila Occidit matutino , Etesiarumque prodromi fatus incipiunt, quod Caesar x kal. sentirCItaliam existimavit. Paulo post r Aquila Atticae matutino occidit e III kal. regia in pectore Leonis stella matutino Caesari immergitur. Ex Plinii lib. XV m. Cap.

XXVIII.

De Sideribus. Etiam aliquid poeticum edidit.' Sed nee aliquis pene Latinorum de

hac arte Institutionis libros scripsit, nisi Paucos versus Iulius Caesar, et ipsos tamen de alieno opere mutuatus. Jul. Firmicus Mathes. lib. II. initio. Exsecutus est etiam horum Siderum numerum Graece Aratus, Poeta disertissimus; Latine vero Caesar , et decus eloquentiae Tullius. Sed hi tantum nomina ipsorum et

ortus, non autem apotelesmatum aucto

ritatem ediderunt; ita ut mihi videantur non aliqua Astrologiae scientia, sed Ρoetica potius elati licentia , docilis sermonis studia protulisse. Iul. Firmicus Mathesis

lib. , I II. πω V. Poemata.

. ReIiquit et de Analogia libros duos, et Anticatones totidem , ac praeterea Poema

442쪽

FRAGMENTA. 43r quod inscribitur Iter. Quorum librorum primos, in transitu Alpium , cum eX ci 'teriore Gallia, conventibus peractis , adeXercitum rediret; sequentes, sub tempu9Mundensis proelii fecit di novissimum, dum ab Urbe in Hispπniam ulteriorem IV et XX die pervenit. Suetonius in Coey. Cap. LVI, Vide et Julium Celsum, pag. 239. Feruntur et a puero et ab adolescentulo quaedam scripta: ut Laudes Herculis, tragoedia cEdipus, &c. quos omnes libellos Vetuit Augustus publicari. Suetonius in

Caesare cap. LVI.

Olus quoque silvestre est trium foliorum , D. Julii earminibus praecipue jocis

que militaribus celebratum: alternis quippσVersibus eXprobravere lapsana se ViXisse apud Dyrrhachium , praemiorum panim Ο-niam cavillantes. Est autem id cyma si vestris. Plinius lib. XIX. CV. V IDω Donatus, seu potius Suetonius, in vita

Terentii hos sub C. Iulii Caesaris

nomine PersuS producit. Tu quoque, tu in summis, 3 dimidiate Menander .

Poneris, et merito, puri sermonis amator: Lenibus atque utinam scriptis assjuncta foret vis Comica , ut aequato virtus polleret honore Cum Graecis, neque in hac despectu sparte iaceres. Unum hoc macercit, et doleo tibi deesse, Terenti.

443쪽

43i C. IOLII CAEsARIgSequens etiam Epigramma C. Iulio Caesari quidam inscribunt, alii Germanies.

Thrax puer astricto gIacie dum Iudit in Hebro , Ponὸere concretas frigore rupit aquas. Dumque imae partes rapido traherentur ab amne, Abscidit tenerum lubrica vesta caput zorba quod inventum mater dum conderet urna νHoc peperi flammis, cetera dixit aquis.

Illud pero distichon,

FELTRIA. PERPE O. NIVIUM. DAMNATA. RIGORE. TERRA. MIHI. POSTHAC. NON. HABITANDA. VALE.

falso Caesari inscrψtum est, etsi quidam in membrana, alii in saxo exstare dicant. Aiunt quoque Caesaris Decretum Viterbii in Hetruria inνentum , hoc exemplo :C. IULIUS. CAESAR. M. TULLIUM. CICERONEM. OB. EGREGIAS. EIUS. VIRTUTES. SINGULARES. ANIMI.DOTES. PER. TOTUM. ORBEM. NOSTRIS. ARMIS. UIRTUTEQUE. PE DOMITUM. SALVUM. ET. INCOLU-NEM. ESSE. JUBEMUS. C. JABO G

Incerta.

Unguenta dicuntur a locis , ut Tel1xum , cujus Iulius Caesar meminit dicens: Corpusidie

444쪽

FRAGMENTA. 6JICorpusque suavi Telino unguimur. Hoc conficiebatur in Insula Telo, quae est unli ex Cycladibus, &c. Isidorus lib. iv. Or

gin. Cap. XII.

Insertum hoc ab Fulvio Ursino Badimentis de Analogia ; ut et illud ex Nonio in Voce Cinis, nec non locus Plinii ex lib. VII. cap. XXX. ubi alloquitur M. T. Ciceronem. Quid habuerit causa , cur hoc fecerit , comminisci non potui. Quocirca inter INCERTA referendum duxi. Nisi quis potius Caesari Straboni non Di tatori tribuendum arbitretur. Si ad hune modum addita una vocula scripseris, erit integer Senarius e

Corpusque suavi Telini unguine unguimur.

Idem Ursinus ex Prisciani lib. vo I. Raymentum hoc, C.Caesar,quae res augurantur, σι-ο-πῆ ται, ad Augurassa transtulerat: ego praetermisi, cum isto Prisciani loco non Caius Caesar, sed Lucius Caesar legatur. Non est quod corruptum aliquis existimet. Citatur nominatim L. Caesar a Festo, in voce MDjorem. Ex eodem fortassis est quod aqud Servium nuper ex Petri Danielis et Ful- danae bibliothecae membranis editum habemus , Commentario ad AEneidos Virgilii lib. r. occiso, inquit, Mezentio, Asca- Tomus II. Oo

445쪽

3 C. IULII CAEsARIgnium , sicut J. Caesar νerosimile mihi sit legendum, L. Caesar scribit , Iulum

coeptum vocari dicunt; vel quasi ογ, id est, sagittandi peritum ; vel a prima bam hae lanugine , quam Graeci dicunt ,

quae ei tempore Victoriae nascebatur. Haec iibi. Similiter expunxi quod inter Fragmenta Epistolarum legebatur ;Uespera fatigatus , luce dormitans. Non enim apud Charisium lib. r 1. unde hac descripta sunt, nominatur Julius Caesar, sed Aurelius Caesar lib. II, Siνe Xet, Epistolarum ad Frontonem. Quo comyerto, auctoritatem Civis Romani insuper habui.

Sed quid spuriis his diutius immoror, quin legitima , si quae porro restant , Fragmenta colligo 'Apud Caesarem et Catulum et Calvum Iectum est et cum jam fulνa cinis fueris. Nonius in νoce Cinis p. 224. Salve, primus omnium parens Patriae appellate , primus in toga triumphum linguaeque lauream merite , et facundiae Latinarumque litterarum parens; atque ut Dictator Caesar, hostis quondam tuus, de te scripsit J omnium triumphorum lauream adepte maiorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tantum promovisse,qusm imperii. Plinius lib. VII. cap. XXX.

in Ine, ubi de Cicerone.

446쪽

FRAGMENTA. 63s Cicero, Causarum XLir : Re νendira' iterum emta ; unde manifestum sit νenita non dici, sed aut venundata aut vendita , ut Cicero. C. Caesare Possessiones redimi eaΙ portea pluris venditas. Diomedes lib. I.

. Esseda, vehiculi vel currus genus , quo soliti sunt pugnare Galli. Caesar testis est libro ad Ciceronem 111. Multa mullia equirum atque essedariorum habet. Hinc et gladiatores essedarii dicuntur', qui Curru certant. Junius Philargyrus in Virgilii

Augustus quoque in Epistolis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is Calidum

dicere quam Caldum in libris forte de

Analogia ) malite non quia illud non sit Latinum , sed quia sit odiosum , et, ut se Graeco verbo significavit PQuinctilianus lib. I. c . VI. yag I. ' Castulonenses, qui Caesari Menales appellantur. Plinius Hist. Nat. lib. m.

- . . C. Iulii Caesaris dici, Tu , quaeso , quidquid novi s multa autem exspecto ) scribere ne pigre rer in his, de Sexto, satisne certum ; maXime autem de Bruto nostro : de quo quidem ille, ad quem diverti, Caesarem solitum dicere e

447쪽

36 C. IvLII CasARIs Magni refert, hic quid νelit; sed quidquid

νolt, νalde νolt. Idque eum animadvertisse, cum pro Dejotaro Niceae dixerit, valde vehementer eum visum et libere dicere. Cicero lib. XI v. ad Atticum Epist. I. Proxime cum, Sextii rogatu, apud eum fuissem , e pectaremque sedens, quoad vocarer ; dixisse eum: Ego dubitem, quia spmmo in odio sim, cum M. Cicero sedeat, nec Ius commodo me conνenire possit ' Atqui, si quisquam est facilis, hic est: ta men non dubito, quin me male oderit. Cis cero tib. XIV. ad Atti . Epist. I. Aiebat Caesarem secum, quo tempore Sextii rogatu veni ad eum, cum eXSpecta rem sedens, dixisse: Ego nunc tam sim stultus , ut hunc ipsum, facilem hominem, putem mihi esse amicum, cum rum diu sedens meum commodum exspectet ' Cicero lib. x I V. ad Attic. DiSt. II. . Quo gaudio elatus, non temperavit quin paucos post dies frequenti curia jactaret, invitis et gementibus adversariis ad tum Fe quae concupisset; proinde eX eo insultaturum omnium capitibus: ac, negante Ru

dam per contumeliam, Facile hoc ullis minae fore ; responderit quasi aliudens: In Assyria quoque regnaἔse Semiramin ἰ m gnamque Asia partem Amaronas tenuisse quoad . uetonius in Sare V. XXI ,

448쪽

Pharsalica acie caesos profligatosque a versarios prospicientem, haec eum ad ver bum dixisse refert Asinius Pollio r Hoc νο- luerunt : tantis rebus gestis C. Caesar condemnatus essem , nisi ab exercitu auxi . tium periissem. Suetonius in Caesare cap. xxx. Vide et Plutarchum in Caes. pag.

Consecutusque cohortes ad Rubiconem flumen, qui provinciae ejus finis erat, paululum constitit ἔ ac , reputans quantum moliretur, conversus ad proximos, Etiamnunc , inquit , regredi possumus : quod si ponticulum trannerimus , omnia armis agenda erunt. Suetonius in Caesare cap.

Cunctanti, ostentum tale factumnest

Quidam eximia magnitudine reforma, O c. Tunc Caesar , Eatur, inquit, quo Deorum ostenta et inimicorum iniquitas νocata Iacta alea est, inquit. Suetonius in Caesar

Romam iter convertit; appellatisque dei ep., Patribus , validis imas Ρompeii copias , quae sub tribus legatis M. Petreio et L. Afranio et M. Varrone in Hispania

erant, invasit; professus ante inter suos , Ire se ad exercitum sine duce, et inde reveresurum ad ducem sine exercitu. Suetoniusia taesare cap. NA XI V

449쪽

438 C. J D L I. I OMS A Io sProlapsus in egressu navis , Verso ad melaus omine, Teneo te , inquit, Africa. Suetonius in Gegare Cap. LIX. Jactare solitus , Milites suos etiam unguentatos bene pugnare posse r nec Miliares eos pro concione , sed blandiori nomine .Commilitones appellabat. Suetonius in Caesare cap. LXVII.

Quosdam infimi generis ad Implissimos

honores provexit. Cum ob id culparetur , professus est palam ι si grassatorum et sicariorum ope in tuenda sua dignitate usus esset, talibus quoque Se Parem grutiam relaturum. Suetonius in Caesare cap. LXXII Interrogatus cur; repudiasset uXorem, Quoniam, inquit, meos ram Suspicione , quam crimine judico Parere oportere. Suetonius in Caesare caP. LXXIV. Acie Pharsalica proclamavit, in cipibus parceretvria Suetonius in Coeyare cap. LXXV. Vide et Florum lib. I V. cap. II, so. Nec minoris impotentiae voces propaialam edebat, ut T. Ampius ςcribit: Nihil esse Rempublicam ; aypellationem modo sine corpore. ae Specie. Sullam nescisse litteras , qui Dictaturam deposuerit. Dealere homines eonsideratius jam loqui secum , ae pro legibus habere quae dicat. Suetonius in Caesare cap. L X X VII. 'i

Eoque arrogantiae progressus est, ut Ha-

450쪽

FRAGMENTA. η 39ruspice tristia et sine corde eXta sacro quodam nunciante, Futura diceret laetiora , cum vellet; nec Pro ostento ducendum ,

si pecudi cor defuisset. Suetonius in Caesare cap. L XX VII. .

Triumphanti et subsellia Tribunitia praetervehenti sibi unum e collegio Pontium Aquilam non assurrexisse, adeo indignatus , ut proclamaverit e Repete ergo a maA ulla Rempublicam Tribunus; nec destiterit per continuos dies quidquam cuiquam, nisi sub exceptione, polliceri, Si tamen per Pontium Aquilam licuerit. Suetonius in Caesare cap. LXXVIII. Plebi Regem se salutanti, CaeSarem Se , non Regem esse, respondit. Suetonius in

Caesare cap. LXXIX.

De quo genere optime C. Caesarem praetextatum adhuc accepimus dixisse , Si can . ras, male cantas: si legis , canta'. Quinctilianus lib. I. cap. Vm. Habet et Joan. Sarisberiensis intes. lib. I. cap. XXI. pag. 77. Elevandi ratio est dupleX , ut aut V niam quis aut jactantiam minuate quemadmodum C. Caesar Pomponio ostendenti vulnus ore eXceptum in seditiona Sulpiciana, quod ipse se passum pro Caesare pugnantem gloriabatur , Nunquam fugiens respexeris, inquit: aut crimen ob-

SEARCH

MENU NAVIGATION