Dissertatio medica inauguralis de effectibus vini et spiritus ardentis in corpus humanum ...

발행: 1803년

분량: 48페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

IN CORPUS HUMANUM.

ESVinum inter causas remotas hepatitidis merito recensetur, impetum sanguinis per hoc viscus adaugendo, hunc morbum ConCitare videtur. Eilis enim solito Copiosius SeCreta, et plenitudinis sensus in regione hypochondria-Ca dextra, Congestionem Vasorum hujus visce-xis hepatitidem praecedere plane testantur. Si haec affectio neque resolutione neque Suppuratione sinitur, Sed solito diutius perstat, pars lymphae coagulabilis in substantiam hepatis forsan effunditur, et Scirrhi fundamenta jacit. Hepatitis, quae tantas strages in regionibus calidis, et praesertim in India Orientali, edit, ad stimulum quem Calor Corpori impertit, attribui solet; nec dubium est quin hanc Causam Saepe agnoScat; alias autem vini abusui, cui ex Europa egressi tantum CX Variis Causis addicti sunt, referri debet; horum enim

haud pauci aliquid hujusmodi ad sanitatem

tuendam omnino eSSe necessarium persuasum habent, vel, ut sermone propria utar, to te

32쪽

DE EFFECTIBUS VINI, &c.

the sitier a Ioat. ' Observandum quoque eSt Indiae indigenas qui vino non utuntur, raro hepatitide laborare ; siquando autem ex soli-

ta temperantia' deflectunt, morbis jecinoris proni evadunt . Constat quoque, animalia quae granis et faecibus post spiritum igne prolectum relictis vescuntur, hepar plerumque adauctum et induratum habere. Dicitur antiquos in hepate anserum plurimum augendo peritos fuisse :

Et observator qui nuper iter per Siciliam fecit, assirmat eandem artem adhuc in hac insula praevalere , eam autem quippe Crudelem, describere recusat, ne etiam in hac regione luxuriae causa obtineret f.

33쪽

IN CORPUS HUMANUM.

Si substantia hepatis admodum indurata fuit, poros bili feros comprimendo, teterum pessimi generis inducere potest . Idem effectus oriri potest, si ductus hepaticus vel Cho-ledochus mali sit particeps, et Vitium SuSCeperit. Quod ad lienem et pancreas attinet, labem CX eadem Causa nequaquam effugiunt; praeter ordinem enim tumida et scirrhosa reperiuntur i. Icterus quoque originem nonnunqliam du-Cit, eX mole pancreatis ita adaucta ut ductum choledochum Comprimat. Humor aquosus qui in cavum abdominislsepe enormiter profunditur, ex hepate mor-

34쪽

,6 DE EFFECTIBUS VINI, &e.

bido plerumque deducitur. Quodcunque enim Circuitum sanguinis per hepar impedit, eum majore Copia in vena portarum colligit; hinc major sit renixus sanguini ex arteriis vicinis in venas influenti; et pars tenuior uberius igitur per exhalantia in cavum effunditur, hydropi insanabili originem datur Ratione haud absimili, si hepar descensum diaphragmatis impedit, hydrothoraX, aegerrime sanandus, induci potest. Quodcunque libramen inter vasa exhalantia et absorbentia turbat, quo sit ut illorum actio intendatur, horumve imminuatur, hydropi ansam quoque praebere potest Huic vitio potores praesertim objiciuntur et Cedem a pedum prius Sese manifestat ; et intumescentia totum Corpus gradatim pervadit.

NeC vasa quorum est Sanguinem per Corpus PromoVere, vino minus turbantur. Stimulo

tam valido ad motus inordinatos incitantur, et sanguine ad quasdam corporis partes Ube-

35쪽

IN CORPUS HUMANUM.

2 rius delato, morbi, qui inflammationem habent, gignuntur. Hinc ebriosi ophthalmia saepe Corripiuntur, Sanguine in Va Sis oculi congesto. Phrenitis quoque ex frequenti ebrietate haud raro Supervenit; neC obscura ratio eSt, Cum Sanguis ex hac causa insolito impetu incerebrum fertur.

Rubedo et eruptiones quibus facies et praesertim nares potatorum turpiter notantur, ex vasiS CUtaneis, praeter modum agentibus, forsan deducenda Sunt. Haemorrhagiae diversae, et praesertim haemorrhois et menorrhagia, ex usu immodico liquorum fortiorum Saepe prorumPUnt. Damna autem quod ex abu Sia liquorum hujusmodi proveniunt, in systema nervoSum Praesertim incumbunt ; sana enim actio cerebri et nervorum citius seriuSve semper turbatur.

36쪽

g DE EFFECTIBUS VINI, Scr.

Ex temulentia sensus et motus Semper plus minusve infirmantur; haud raro ad tempus omnino pereunt; quod ad sanguinem ni io impetu Caput versus irruentem et Cerebrum plus aequo Urgentem, Vel ad vim nervosam quodammodo imminutam, relegari potest. Apoplexi a vinolenta paucis horis plerumque decedit: saepius autem repetita, vasa infirmando, Congestioni viam sternit; qua sit ut ex ruptura Vasorum, vel ab exhalatione adaucta, sanguis vel Serum in cerebrum effunditur. Eadem Causa quae magis intensa ad apo plexiam Concitandam valeat, si levior fuerit paralysin inducere potest. In priori exemplo Cerebrum forsan per totam substantiam laborat ; in altero origo quorundam DCrVOrum SO-

Iummodo comprimi videtur, et hemiplegia immedicabilis, brevi forsan in apoplex iam de

Miseri

37쪽

IN CORPUS HUMANUM.

Miseri, paralysi correpti, qUos in plateis artus languidos et exsuccos aegerrime trahente Squotidie conspicimus, hoc tristissimum praemium ex prava consuetudine Spiritus ardentis ingurgitandi tulerunt; ad quem, Venturi tEmporis parum providi, Saepe avidissime confugiunt. Epilepsia quoque saepe ex iisdem Caiasis quoe apoplex iam et paralysin inducunt, oritur ; inter hos enim morbos commercium quoddam intercedit. In vinolentia mens haud leviter turbari, et delirium brevi decessurum induci solet. In veterata autem Libendi Consuetudine, mania, quaedam ve alia in Sanite Species, minime raro supervenit. Doctor CULLEN opinatur proximam insani se Causam ex cerebro insequaliter excitato pendere, quod ad statum hujus organi morbidum referri debet et habemus

38쪽

DE EFFECTIBUS VINI, &c.

MORGAGNI ipsum profitentem, Cerebro insanorum ferro patefactum, in nonnullis partibus solito durius, et in aliis mollius, Ssepe apparuisse . Quandam mutationem in Structura cerebri frequenti ebrietate induci posse, indubium est; modus autem quo haec perficitur, alta Caligine obvolutus adhuc latet. Ebriosi saepe palpitatione cordis, et etiam syncope, laborant. Quoniam irritabilitas cordis multum ex vi nervosa ex Cerebro derivata pendere videtur, hos morbos ad vim Cerebri vino imminutam attribui debere, verisimile CSt. De podagra solummodo dicendum restat. Quoniam autem non apud me est litem dirimere quae tamdiu inter medicos invaluit, pau- ea strictim perstringere sat fuerit. Etsi Doc tor CULLEN ponit podagram eX labe haereditaria

39쪽

IN CORPUS HUMANUM.

SIria plerumque pendere ; eam tamen sine ulla hujusmodi proclivitate oriri posse concedit Doctor GREGORY proclivitatem ad podagram, et etiam ad quosdam alios morbos, ex labe a parentibus orta ESSe repotendam, habet ; haud secus ac proles, ore, AC aliis, Parentes Saepe referunt. Etsi autem proclivitas ad podagram ex parentibus in progeniem transit, raro e Xinde morbus enascitur, nisi aliae causae Concurrant; ita ut fere penes quemque eSt morbum vel penitus profligare vel invitare, prout vitae genus huic faveat vel obstet. Quid invicta vis animi in hoc morbo debellando valeat, casus Doctoris GREGORYipsius spectatissimum exemplum praebet. Professor ex majoribus in podagram pronus CVR- sit ; et etiam cum adhuc juvenis floruit se ta- te, exercitio neglecto, omnibus podagrae atonicae signis Correptus fuit. Statim autem diaeta parca, et idoneo regimine, morbo oc-

40쪽

DE EFFECTIBUS VINI, &c.

Currere Strenue incepit ; et sane praemium virtuti debitum tulit; per multos enim annos ex podagra omnino immunis vixit . Multa exempla podagrae eodem modo feliciter oppugnatae adduci queant: duo solummodo Casus, Scilicet Doctoris CADOGAN i et Doctoris D ARNIN a Se ipsis memoratos, proferre liceat. Hi medici clari multum podagra torqueri Soliti fuerunt, et utrique Sa nitatem reducem ad legem temperantiae stricte impositam debuerunt. Observatum quoque est, taminas podagra rarissime Corripi; et hoc jure a Doctore GREGORY relegatur ad victuin et potum tenuiorem quibus uti ConSUESCUnt.

Etsi

SEARCH

MENU NAVIGATION