Henrici Kippingii. L.A. M. & Philosophiae Doctoris Antiquitatum romanarum libri quatuor : quibus continentur res sacrae, civiles, militares, domesticae ..

발행: 1713년

분량: 784페이지

출처: archive.org

분류: 로마

171쪽

sed quoque in varias formas demutabatur, eratque nunc Vipera, nunc lapis, Demina , mulca dc omnia , teste Epicharmo i. Locus est Psalm. ' : Ab incursu ct Daemonio meridiano, Uti CX primit Komanus Interpres , secutus Alexandrinos, qui habent Δομ' Ηον με μCωνον. De Empusia nihil cogitari debet, quandoquidem Hebraeus textuε manifeste sonat de pestilentiae malo. Viderat enim David Angelum percussorem in meridie cum gladio :quomodo contra Angelus percussor in AEgypto media nocte exibat ad nocendum, Exodis, I. ChroN. q. Pro ' Pertius': rite vaga ferimur, nox clausas liberat umbras, Errat 2 abjecta Cerberus ipse serra.

VII. PAN filius' Mercurii, Arcadiae Regulus Virgilius Θ

Nam Tegea oppidum Arcadiae erat , in qVo Pan coleis batur. Eodem sensu Propertius':

Pan Tegeaee favens. -

Et idem de eodem kψ:

--. Arcadio pinus amata Deo.

Astronomus, cantor, venator, Opilio, agricola. Vir gilius δ' :Pan Deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem. Pingebatur scilicet facie rubente,uti est infra R. Horatius 3: . Dicunt in tenero gramine , pinguium Custodes ovium , carmina sistula rDelediantque Deum , cui pecus 9 nigri Cosses Arcadia placent.

Erant tamen alii δαίμονες νωιτοφυλὶκκge, adversiis terrores nostiirnos, Iemures dc spectra. V. Lucian. Peregrin. 378.

172쪽

Invenit tibias utriculares. Virgilius rPanaque qui primus calamos non passin inertes. Septem calamis ordine positis φ: Est mibi disparibui heptem compacta cicuti

Et ibidem: Pan primus calamos cera conjungere plures

sistituit. -----

Nimirum quod totidem Planetae essent secundum perpetuam Chaldaeorum & AEgyptiorum traditionem , Ut bene advertit Fraucissus Bacon , donec quatuor Lunulas Jovis comites adderet primus Galirius Florentinus '. Ibidem: - Pan curat OVes oviumque magistros. Et :

Pan ovium custos. - η

est Antholog. q. dc λεώῆς ibidem'. Faunorum dc Satyrorum choragus ciebat terrores Panicos, id est, nocturna terriculamenta. Nomen illud Arcades, postquam in Latium advenerant, siccum attulerunt, Dion uis Halicam. . De Euandro scribit Virgilius': --- Gelida monstrat sub rupe Luperca Parrhasio dicitum Panos de more Ocaei. Narrat Plutarchus 'R, auditam egis vocem prope Echinadas, Magnus Pan obiit. Adducunt Lambinus , Taureialus ῆ, & Pana fuisse Christum, uni, magnum omnium mortalium Pastorem dc Servatorem. Nos de illa re uberius monuimus tu Autilariis ad Pappum

177쪽

PEREGRINIS. Lib. L Cap. V. sas

CAP. V.

De Diis Peregrinis.

I. EREGRINos Deos Romae paucissimos invenio ini SIRIDEM & ISIDEM , de quibus multaSuscriptiones prodit Ianus Gruterus . OSIRIS est idem qui SERAPIS. Catullus*:

Commodo nam volo ad Serapim Deferri. .

Lectica deserebantur nobiles ad templum Serapidis quod arvo illo extra pomerium erat , nec enim licebat Serapea in urbe habere, teste Dione S. Marcianus Capella AE: Te Serapim Nilus, Memphis veneratur Osirim.

Est de posteris Miaraim , quem in AEgypto consedisset

Gentemque illam condidisie , constat e Literis Sacris , Genes , Chron. q, Psalm.', adeoque inventos per Noam fationis & agricultui set commodiores apparatus eo secum detulit. De Noa est locus insignis Genes. : Ise conse- labitur nos ab opere nostro ct a dolore manVum nostrarum de terra , cui maledixit Dominus. Castalio vertit: Hic nos recreabit a negociis nostris ct manuum Laboribus , quos nobis exhibet terra a fova infelicitata. Praedictum hoc Crat, quod aratra plura instrumenta inveniendo ruris operas deinde multo faciliores praestiturus esset , postquam terra maledicto divino percusta molestum cultum peteret sibi, Genes.', Virgilius 'R: Primus aratra manu 1 terti fecit Osiris. Quod si diligenter expendantur ea , quae de illo reserunt Diodorus Siculus' , & Pausanias φ, evidens omnino est, Osiridem esse Patrem Liberum sive Jovem Li

178쪽

bycum , Victorem plurimarum in Asia de Africa Get

tium. Inscriptio SentinensiS : JOVI. SOLI. INUICTO. SA

RA FIDI. T. AELIUS. ANTIPATER. PROC. AUGG. CUM . UMBRICI A. BASSA . CONJUGE. GRATIAS. AGENTES. PΟ-

in fanis pro Serapide conditis solebant AEgyptii & Ro

mani aegrotos certis ritibus expiatos deponere , ut in somno doceret eos praesens Deus , quo medicamento adversus morbum bene uti possent. Cicero φ : cuidconvenit aegros a Conjectore somniorum potius quam a Medico petere medicinam n an ulapius , an Serapis potest praescribere per βomnium curationem valetudinis ' De ZZ-gyptiis hoc prodit Strabo , & de Romanis eXemplum habes apud Suetonium '. E plebe quidam debili crure, item alius luminibus orbatus , sedentem pro tribunali pariter adierunt , orantes opem valetudinis , demonstratam a SerVide per quietem , restituturum oculos , si iv puisset. Resert idem Cornelius Tacitus . Ex plebe Alexandrina

quidum oculorum tabe notus, genibus ejus adVomitur, remedium cincitatis exposcens gemitu , monitu Sarapis Dei , quem dedita seuperstitionibus gens ante alios colit , precabat rque Principem , ut genas σ oculorum orbes dignaretur' ressergere stris excremento. Sic ille. De hac re plura dicemus infra si, ubi est de fano AEsculapii, & conser Johannem Baptistam Pium ' , Hermannum Conritatum Τ. Cum his miraculosis simationibus comparat Stephanus For catulus ', quod Clodovaeus & successores ejus, Reges Galliae , contactu suo strumas possint abstergere, indicio facto per somnium a Deo immisium. Sic etiam Franciscus Gaiasus R. Relationem e Xaminat, imo suspectam facere vult Armacanus Patricius M. Nos litem

illis

lib. I. cap. I .

179쪽

PEREGRINIS. Lib. I. Cap. V. I 27 illis relinquimus, ut componant si volunt & si possunt. II. Mus uxor dc soror quod deinde Regibus AEgypti solenne erat) ISIS serere ta metere segetes, In titi exemplo, docuit, ac marito foris bella gerente, ipse domi leges pro bono publico tulit ac conservavit, usa tantisper Mercurio consiliario , Trismegisto illo de fabulosorum librorum multorum conficto Autore, de quo

rum Isis Regina post eXcesium in Sirii astrum relata,& Anubis vocata est. Virgilius

omnigenumque Deum monstra latrator Anubis.

Totam historiam prolixius resert Diodorus Siculus ' , dc adde Coelium Calcagninum Τ, Adrianum funium si , Iohan . Ricciolum 7. De cultu Isidis multa proponit Tibullus .

uia tua nunc Us tibi Delia , quid mihi proseunt

Illa tua toties aera repulsa manu '

Era sunt sistra. Apulsus': Dextera quidem ferebat

Hanc equino cum capite insignem servat nummus, cujus ectypum damus ex J. Gutherii l. I. de Iure Ponti . c. as.

180쪽

1 23 DE DII s

aereum crepitaculum. Sistrum notat, & subjicit, redde bat argutum honorem. IErea non tantum , sed quoque aurea & argentea erant. Meminerunt de sistris Ovidius ,

Personabant, quia nolis circumdati erant. Sequitur : uidve pie dum sacra colis , pureque la riTe memini, ct puro secubuisse thoro 'Lavabant & decem noctibus secubabant a maritis, ut eleganter describit Propertius . Vocabant in casto vel pervigilio secubare: nec enim aliter rem divinam sine piaculo facere poterant. Tunc mulieres sacra nocturna intemplo Isidos peragebant L neque eo viris accedere licebat, saltem quod audaculi quidam veste muliebri amicti irrumperent, dc mulierum pudicitiam attentarent.

Ovidius :Neu fuge Niliace Memphitica sacra juvenca, Multos illa facit, quod fuit usa fovi vide eundem Z. De stupris in fano Isidos admissis, conqueritur seculi sui quod in omne genus improbitatis proclive erat) Arristarchus Iuvenalis . Atque inde Martialis dixit':

---- Inachidos limina, ---

nimirum, eo quo dixi sensu. Pergit: Nunc Dea, nunc succurre mihi, nam posse mederi , Picta docet templis multa tabella tuis. Pertinet ad incubationem, de qua est supra 'R, & quam testimonio suo firmat Diodorus Siculus . Addit: Et mea votivad persolvens Delia noctes, Ante sacras tino terita fores hedeat.

Lino vestiebantur Sacerdotes Isidis & quicunque ei supplicabant, castitatis insigni , licet incesti essent: quandoquidem linum e terra nasceretur, pura illa dc homi

SEARCH

MENU NAVIGATION