Disputatio medica inauguralis quaedam de febre continua complectens ...

발행: 1823년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE FEBRE CONTINUA.

nary conditiori of this viscus ' Multi alii

eandem rem confirmant. Cerebrum ipsum plerumque firmum inVeni, et medici fere omnes idem testantur. Nec mirari debemus, cerebra febribus interemptorum firmiora esse iis quae anatomiam Studentes Secant, quia paulo post mortem illa eXPlorantur, haec Vero non nisi post aliquot dieS Plerumque Secantur. Cerebra etiam non minus eorum, qui eaPitis Poenas luerunt, quam febricitantium saepe firma sunt; iisdemque persectis, plurimas Sanguinis guttulas ex vasis innumeris cerebri substantiam permeantibus stillanteS nunquam non animadverti. Serum vero in ventriculis effusum saepe tantulum est, ut nihili faciendum sit: sin vero copiosius, et alia actioniS PluS aequo concitatae signa reperiuntur, non ideo Semper pro

certo judicandum est, cerebri inflammationem causam fuisse occultam multiplicis omnium actionum perturbationis, et Virium tum animi tum eorporis defectionis, quae ab initio usque ad finem morbi adfuerunt. Illa enim cerebri inflammatio Phrenesis dicta, aeque ac Hydro-

22쪽

DISSERTATIO MEDICAPepliatus huius signis longe diversis ab illis, quae Typho Sunt Propria, dignoscitur. Illis

dolor capitis vehementissimus, maxima lucis atque soni impatientia, PulsuS frequens, Validus, durus, vultus atrox, delirium eum Singi lari furore, et vires admodum intentae accedunt. In hac vero contra, dolor obtuSus, menS Pigra, delirium cum murmure, tremores, imagines ante oculos volitantes, Virium defectio, pulsus debilis et parvus potius quam Validus inveniuntur. Praeterea nonne fieri potest Serum, quod in multis cerebris reVera inVentum est, e Vasis perquam in XatiS paulo ante mortem

efflixisse Huic autem opinioni lubentius aSSentior, quod talis humor abundat, non sane in iis, qui, febre adhuc eXardente, et exacerbatione gravissime saeviente obierunt; Sed in iis, qui, inulto serius, devicta scilicet incitatione, et viribus longo morbo jam fractis, in statu ut dicitur collapse, potius quam in exasserbatione, morbo Succubuere : Serum quoque longe

copiosius inveni in quibusdam hominibus, qui

cordis actionem incitatam ViX ullam osten-

23쪽

DE FEBRE CONTINUA.

dere, Sed qui contra, ex languore, lassitudine, cibi fastidio et tremoribus, Vultum pallidum, summam cutem adstrictam, Pul- Sum parvum et debilem, Viresque multum imminutas habuerunt, et torpore, surditateque

eum lingua arida et fusca laborarunt; supini quoque ad imam lecti partem delapsi sunt et, ut ita dicam, vitae viribuS oppreSSis, gradatim deperierunt. Alii causam morbi medullae spin ii ejusque membranis inflammatis attribuerunt: quicquid autem de partibus intra calvariam

dictum est, idem ad eas intra canalem spinulem pertinet; iisdem enim argumentis utraque opinio vel refutatur vel confirmatur. BROUSSAIs et alii quidam ex inflammata membrana mucosa ventriculi et intestinorum febrem oriri et procreari contendunt: Hanc Sententiam,

ni fallor, RAIIN HELVETIUS proposuit; et cum inter hodiernos medicos vigeat, haud inutile videtur considerare quibus rationibuS, et qua auctoritate illius fautores suam opinionem vindicare conentur. Dietum est ab iis, qui

hane opinionem tuentur, IluuSeum, Vomitum, D

24쪽

DISSERTATIO MEDICAdolorem epigustri, et similia, quibus febricitantes saepissime vexantur, talem adesse inflammationem indicare; et membranam quoque illam post mortem ita vitiatam se invenisse affirmant, ut nullum aliud argumentum requiratur : plus tamen apud me ea quae Se UUntur, quam omnia ab iis scripta valent. Si talis inflammationis signa febrem quidem Semper antecederent Vel comitarentur; si notae membranae mucosae inflammatae in omnibus corporibus Secatis in 'enirentur, causa nulla foret cur hanc opinionem rejiceremus. In Gallia, fateor, Vomitus, dolorque Praecordia et totum abdomen infestans, quem leVissimUS quidem pressus infensiorem reddit, multo saepiusquam in his regionibus febricitantes aggrediuntur. Alia signa rarius aut nunquam his antecedunt ; morbo accedente PerqUam leVia SUnt, eo autem Procedente ingravescunt: Sed verisi millimum est haec morbi discrimina ex eo Praecipue Pendere, quod alia curandi ratio inter Britannos, et alia inter Gallos usurpatur : Hi enim febricitantibus purgantia omnino inter-

25쪽

DE FEBRE CONTINUA.

dicunt: illi vero contra hujusmodi remedia assatim praecipiunt. Alvi humores retenti,

febre mutati, et haud parum corrupti eXICerbationem inflammationemque fortasse concitare possunt: si vero haec causa continuuretur, Nequaquam mirandum est inflammationem saepe febrem comitare, et membranam, istis humoribus excitantibus obnoxiam, Post mortem corruptam videri. Ast apud Anglos nee durante vita talia signa febres comitare solent, neque post mortem ista morbi Vestigia saepe reperiuntur. Mihi autem objici potest, haec vitia saepe adesse, licet scrutatorem lateant, aut clari BICHAT sententia forsitan in auxilium vocetur, scilicet membranas inflammatione correptas brevi post mortem ruborem amittere: multa me prohibent ne illustris viri sententia adeo abutar, ut ejus inflammationis, quae

mortem inferre valuit, Vestigia omnino PVnnescere posse assentirer et Credo EI CHAT verum

enuntiasse, modo inflammatio levis sit: at, ni- Si fullor, nimium potius quam nimis Parum et Parti subrubrae, et vasculis paulo distentiori-

26쪽

DISSERTATIO MEDICAbus, signis profecto in ventriculo et intestinis Saepe observandis attributum est. Minime tamen dubito quin multi, et quidem grave, morbi cerebro et nervis quodammodo vitiatis referendi sint, licet scrutator acerrimus morbi Vestigia Scalpello patefacere non Valent; multa enim ad genus nervosum spectantia et latent et latebunt: non autem ideo sequitur inflammationem membranae internae ventriculi et intestinorum ita levem ut oculis cerni non possit, vel ita fugacem ut illius ne vestigia quidem sint detegenda, mortis, vel huic praecedentis morbi signorum CRUSIDI ESSE.Omnibus ferme notum est viSeera post mortem inflammationis praecedentis signis vitiata in febribus saepe reperiri, etiamsi nullum omnino indicium talis actionis, aegro Spirante, IdeSSOt'. Nonne igitur probabile est istam inflammationem febri jam confirmatae SVPerVeniSSe, et DerVOrum torporem, sensusque inde hebetes

CHRvNE Dublin IIospt.' Rept. eandem gententiam firmat, multi etiam alii.

27쪽

DE FEBRE CONTINUA.

tardosque medico istud celasse Z Anne autem mirandum est membranam tam molli et de-lientissima fabrica praeditam, humoribus vitiatis aerioribusque irritatam, Vi solita nervorum tune diminuta, et idcirco ad abnormem irritationem resistendam minus Paratam, SuePeinflammari Z Aegros quoque noVi, praesertim in autumno, febri jam prope sinita, dysenteria laborare, et aliquando Vel eX hae causa mori. vel morbo priore omnino finito, tarde, propter alVum nimis Solutum et intestinor iam Vitia, convalescere. Si haec inflammatiodysenterica febrem eXcitarit, Cur rogo, CRUSuprimaria adhuc consistente, morbus finitur: vel hoc non evenire debet, vel dicendem est opinionem BROUSSAIs nec ex partibus laesis scalpello patefactis, nec ex morbi ipsius signis et progressu certo probari Denique ita prorsus existimo medicos omneS, qui Priorem morbum cujusvis partis interioris cau-

M. LAENNEc opiniones Buou sfais elare et subacto judicio, ut puto, refutavit.

28쪽

DISSERTATIO MEDICAsam esse primarium febris continuae putant, nunquam ejus reconditum et multiplicem naturam animadvertisse; mihi enim videtur naturum in multis febricitantibus eas lege,' sequi, quae medicorum sententiam de alicujus partis malo, quaSi enuSa, omnino refellunt : Typhi enim indicia, omnium nimirum partium ne-tiones perturbatae, VireS mimi ne corporis fractae, humores qui secerni debent haud secreti, vis abnormis et inequuliS nervorum, et

similia, ut puto, nulli inflammationi cujusvis partis attribuenda sunt. Tali autem sententiae ratio repugnat; nullum enim principium in

arte medicinae liniae Causum tot tantasque mutationes posse essistere ostendit. Uti enim me dicis omnibus notissimum est, cordis et arteriarum petiones Concitatae, nervorumque Perturbationes, ex Simplice quavis inflammatione ortae et nixae, huic legi omnino obsequuntur : Vig. inflammatione accedente accedunt, ingraVescente intensiores fiunt, et decedente finiuntur. Hoc autem typho non accidit, nam sublata partis

' La nec de I 'Auscultation Mediate.

29쪽

DE FEBRE CONTINUA .

alielmus inflammatione, signa morbi non dec e dunt i vel aliquando postquam unius partis inflammatio sublata est alterius dolor accedit, excpio, licet aeger certe magis Vexetur, febris ipsa Parum mutatur. Lene observavit LIEUT AUD delirum vero febrile praeviae febri appenditur, solosque febricitantes adoritur ; cum minime mirum est, Si lioe sedato, perstet febris solitamque periodum absolvat: aliter res Sehabet sub phrenitide; si enim resipiscunt aegri illico sanati restituuntur, si excipias Virium debilitatem. Quinetiam notas febris ineuntis

non ex inflammatione vel cerebri vel partis Cujusvis alius oriri, satis constat, si cum febris intermittentis signis Comparentur. Aecessio utriusque eadem est, et inter se tantummodo discrepant propterea quod in hoc horror major est, et citius transit in ardorem moX Sudore Solvendum : haec Series per tempus PluS minUS longum ternis vel quaternis diebus renoVntur: donec cortex Cinchonne vel arsenis PotnSSue morbum tandem sustulerit: cum his signis Procul dubio febris continuae cursUS multo me-

30쪽

DISSERTATIO MEDICAlius quam ullo alio morbo comparari potest. Nemo autem febrem intermittentem inflammationi vel cerebri, vel chordae spinalis, vel visceri Aalicujus tribuere potest; nisi sibi persuadeat, istam inflammationem, haud secus ac febris necessionem, modo quiescere, modo redire, et remediis jam memoratis cedere. Praeterea dubitari non potest plerosque typho laborantes sine medicinae auxilio ad sanitatem Pervenire POSSE, modo ab initio in conclavibus spatiosis aeri eX- positis cubant, et mundities adhibeatur. Plire nitis Vero, Peritonitis et Gastritis valentissimis tantum remediis cedunt: et si vinum, cinctiona, et alia quae excitant adhibita sint in his morbis, ut nuper in febribus, spes nulla foret aegros conValeScere POSSE. Cum igitur certum sit febres, quae ex partium inflammatione oriuntur, interimere aegros, Si iisdem remediis, quibus febris continua olim curabatur, uteremur, haud fieri potest ut hae febres ex eadem causa incipiant. Inflammationem nunquam typhum comitari, Vel febricitantes interimeressequaquam affirmo: etsi RIVERIUS mihi reete

SEARCH

MENU NAVIGATION