Dissertatio medica inauguralis de haemorrhagia uterina ...

발행: 1825년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS

II EMORRHAGIA UTERINA.

LLOA ΚELLY, Auctore. Hic enim breve spatium est, intra quod, si quid auxilium non profuit, aeger extinguitur. CELSUs, Lib. iii. Cap. i. PROLEMIUM.

QUONIAM hujus Academiae celeberrimae leges quemque summos in medicina honores aggredientem, Dissertationem Inauguralem perscribere Volunt, ut huic regulae paream, Haemorrhagiam Uterinam de qua agatur, eam Praecipite, quae ante, inter, vel post pariendum accidit, selegi. Arti obstetricae incumbenti, nihil, quam Haemorrhagia Uterina, periculosius natura sua vel

12쪽

DE HAEMORRHAGIA UTERINA .

magis metuendum vix unquam occurrit; neque quod curationem promptiorem, melius cogitatam aut validiorem, postulat. Sanguinis profluvium ex utero vel in mensibus gravitudinis maturioribus, Vel temporis puncto posteriore, vel proxime ante partum, Vel inter Vel post, accidere potest. Haemorrhagia una cum abortu concurrens vix ita periculosa haberi debet, ac si tempore seriore adveniat. In memoria tenendum est, quod inmensibus gravitudinis posterioribus tubus vasorum Sanguinem Vehentium eo usque adauctus fuit, ut causae eaedem, quae inter abortum acciderint, profluvium sanguinis multo magirum timendum in hoc stadio, occurrentes efficere possint; et quamvis curationem ei, quae in abortu usurpanda laudatur, prorsus Similem esse oportet, nihilomi-DUS Saepe nostrum est, rationem medendi validiorem ad id compescendum, USurpare.

Vocabula Accidentalis et Inevitabilis, ut species Haemorrhagiae Uterinae duo inter se invicem discernantur, adhiberi solent. Primo. Arei enicilis a casu quolibet, qui plaeentum a nexu suo cum utero, cui fere ad aliquam fundi vel lateris partem adhaeret, partim Sejungit, οriginem suam ducit.

13쪽

DE HAEMORRHAGIA UT EI INA.

Secundo. Haemorrhagia Uterina, Siquando a Placenta Super OS CerVicemque uteri impacta oritur, ineDilubilis haberi oueat.

CAUSAE Haemorrhagiae Accidentalis plerumque Sunt, mentiS pathemata, nisus in magniS Oneribus tollendis vehementes, saltus et saltatio, tuS- sis, nixus in alvo dejicienda, constipatiο, &c. Saepe ab ictu vel lapsu pedum solo inducta fuit. Copia sanguinis profusi gradusque periculi ab

area superficiei placentae ab utero Separatae, itemque a vi et impetu humorum circumeuntium maS- Sse Universae, et a doloris SaeVitate, magnopere Pendent ; cum ea exempla in quibus uterus Parum vel non omnino contrahitur, semper maXimum periculum secum asserant. Nonnunquam placenta, quoque Sui circuitus puncto, adhaerere potest, attamen in centro adeo

laxata fuerit, ut tantum sanguinis in spatium ita offectum infundatur, quanatum gravidae vitam in extremo discrimine sistat, etsi nullus omnino per vaginam effluxerit. Causa Haemorrhagiae Inevitabilis placentae ab

14쪽

DE HAEMORRHAGIA UTERINA .

origine super cervicem uteri impactio existit, adeo ut profluvium, quod profecto expectari potest, quovis tempore PoSt men Sem gestationis quintam, ubi cervicis uteri expansio Vasa lacerat, quae hanc inter et massam placentae intercedunt, accedat. Haemorrhagia hinc accidens mulierem summο periculο objicit, cum enim dolores os uteri dilatantes supervenerint, plura VaSa Praeterea lacerantur, profluViumque reVertitUr.

rotis memorrhmioe Glerium CctSU OC-cidenti.-Quaecunque causa fuerit unde haemorrhagia oriatur, semper uti indicium periculosum, quodque auxilium promptissimum et efiicacissimum postulat, spectari debet. aegram in culcita duriore supinam reponere, pelVimque, aliqua re pulVinari plumeo minus ceS- sura, humeris altius sustentare oportet. Pulvinar villis refertum, et corio molliori obtectum, ad hoc laudarem. Ostia conclavis et fenestrae aperiri debent, rivusque aeris liber permitti. Nullum tegmen, nisi quod corpori detecto prohibeat, utendum; ignis in cubiculo minime

Permittendus ; omnesque, praeter obstetricam et nutricem licto aegrae assidentem, excludi debent.

15쪽

DE HAEMORRHAGIA UTERINA.

Quam minimum nutrimenti, nusque nee calidi nee conditi, adhibere, oportet; denique quicquid impetui sanguinis circumacti occurrat, sedulo USitare decet. Pubi, abdomini, lumbisque, panni ex aceto cum aqua, Vel ex hac ipsa frigida succidi, subinde admovendi sunt; vel glacies in vesica

contenta Super eas partes liqueScere sinatur. His

remediis adjiciantur, sal sive acetum et aqua frigida in rectum infusa, frustumque glaciei, Siquando haec in promptu sit, in vaginam imponi queat. Si ad haec auxilia exhibenda quam arcte

attenditur, haemorrhagia saepius decedet omninο, vel saltem adeo minuetur, et aegrotantem a Periculo urgente incolumem praestet. At profecto obstetricis erit aegram sibi commissam omni cura animique attentione custodire. Si haec et hujusmodi nihil profuerint, adhuc restat, ut ad remedia fortiora confugiamus ; magnique intereSt, quod, minime raro, uterus ad Sese cito deplendum proelivitatem habeat, quae porro relaxatione cervicis uteri sanguinis fluxu effecta adjuvatur. Rationes vitam aegrotae servandae duae nobis osseruntur; altera partum, scelu in utero conVertendo, pedibus prehenSis educere et altera tantummodo membranas dirumpere, Super ea intus con-

16쪽

DE HAEMOI I HAGIA UTERINA .

tenta contractus ; eousque profluvium imminuet. Ut aegra, donee contractiones uteri naturales foetum ejiciant, commorari possit. Prior ratio iis exemplis miserandis, quibus uteri contractio prorsus deest, vel ubi dolores' valde debiles sunt et

effectu carent, cum conditione cervicis uteri relaXata, melius accommodata est; posterior iis, quibus dolores puerperii adsunt, et eventum felicem habere sperentur, magis idonea videtur.

lis.-Siquando haec species accedit, Viribus naturae considere minime licet, quia uteri conamina ad foetum expellendum periculum aegrotantis tantummodo augent; ideoque manus medentis, vel per Placentae Substantiam Vel Praeter ejus marginem intrudi, foetusque in utero converti debet. Si sanguinis profluvium tantum fuerit, ut vireseorporis universi comminuat, tale remedium minime deferre fas est, una enim sanguinis eruptiοmiserias aegrae ad finem lethalem perducat: et siquando ad mulierem incolumem praeStandam Statim hoc auxilium assere, etiamsi os uteri non

a Pertum sit, adeo dilatabile tamen erit, ut nihil impedimenti manui in uterum inferendae objiciat.

17쪽

DE HAEMORRHAGIA UTERINA.

Cum haemorrhagia intra menses gestationis quintum et octavum accidit, vix sere primo maxime timenda est, adeo ut, si os uteri neque dilatatum sit neque dilatari queat, operatio per horas aliquot plerumque tuto deferri potest; cura simul

maxima habita, ne aegrota, antequam homunculi in utero conversio effetatur, Sanguinis jactura, exhauriatUr.

Si post examinationem Per Vaginam unaquaeque pars oris uteri Placenta obruatur, neque punctum ullum, quo haec tenuior sit, inveniatur, digiti hanc massam ipsam perforare debent, manuque obstetricis introducta, pedes homunculi per aperturam deducendi Sunt, partusque quamprimum extrahendus. Nonnunquam os Uferi placenta partim solummodo obducitur, ita silicet, ut manus medici praeter marginem ejus ad membranas facile immitti valet, et haec ratio quotiescunque usitari potest manui per placentam ipsam protrUSse anteponenda est. Quomodocunque inutorum iter effectum fuerit, operatio foetus convertendi, omni cura et animi attentione adhiberi debet.

18쪽

DE HAEMORRHAGIA UTERINA .

Deo oemorrhmire post Iriritim, ctccidentia. -Proxime post foetum eXputStim,sSanguinis profluvium ingens, quod saepe vitae matris discrimen inducit, adVeniat. Haemorrhagia hic memorata, minime ea Sanguinis jactura est, quae saepissime Uteri contractionem foetum ejicientem, partemque placentae parvam simul Separantem, comitatUr; neqUE Sanguinis illius amissio, qui tantum per uterVm circulum peragebat, quique, Plaeenta penitus Separata, Organo Ue eo contracto, e VaSis suis jam magnitudine adeo minutis, dicitur ; sed illae undae deinceps scaturientes, vel istud magis insidiosum et non ideo minus periculosum humoris vitalis stillicidium, quod, si non statim compeSeitUr, Serius OeyUS aegram exhaustam ad finem lethalem perducat. Sequelae profluvii proximae fortasse non multum formidandae videantur, et plurimum ab impetu et velocitate sanguinis elabentis, viribusque constitutionis aegrotae, pendebunt ; attamen si effusior usque progreditur, in exemplis quibusdam, post horae minutum unum vel ait

rum, pulsus deficit, vultus aspectum ferum et ex- Sanguem Suscipit, cutis ille summa coIpοIiSque Partes EX tremae' resolvuntur,met sudores frigido

19쪽

DE HAEMORRHAGIA UTERINA .

frigido irrorantur. Misera laborans Saepe et Profunde Suspirat, evomit, valde inquies evadit, reSpiratione simul accelerata, circum Se brachia ecfundit, anhelat, animamque spiritu Supremo ecflat. MS U.-Torpor uteri, sive ejus fibrarum contractio abnormis, fere Seinper, haemorrhagiae post partum expulsum accidentiS, Signum Ct eaUSa eX-istit: nisi in iis exemplis ubi placenta ex parte

Separatur, dum massa ipsa adhuc adhaerens et in utero retenta, ejus organi contractionem perfectam prohibet. Torpor seu vis contrahendi amis-So, graduiam diVerSorum, reperitur, aliquando adeo magnus exiStit, ut manus in uterum immissa ad scrobiculum cordis usque pervenire possit; dum contra uterus probe contractus tumori duro Similis, neque pila communi baculo ad ludum percus-Sa major, in regione pubis sentietur. Debilitas pristina hanc uteri contractionem inducat. Saepe quoque a labore protracto; ab uteri distentione nimia, veluti cum in eo gemelli latent: a consuetudine minime probanda uteri nimis cito, contractione haud gradatim effecta, deplendi; ab utero fascia abdomini circumdata non sustentato ; atque a stimulis exhibitis, oritur.

20쪽

Mulier etiam, quae nuperius pepererat, a Situ supino levanda, uterique inversione, &c. induci

queat

De Remediis. Nemedia haemorrhagiam caSuaccidentem compescendam usurpata, quaeque jam in hoc opusculo recensita fuere, haemorrhagiae quoque poSt Partum Supervenienti, de qua nunc agitur, magna ex parte, admoveri possunt. In hac haemorrhagiae specie tractanda, duo consilia praecipue spectari merentur. Primo, vires uteri contractiles praestare integras, vel saltem, si hoc non POSSUIDUS, reStituere. Secundo, quodcunque vim vel frequentiam actionis cordis et arteriarum micantium augeat, evitare. Etsi jactura pauxilli Sanguinis ob placentam separatam et expulsam Saepius accidit, neque ullam medentiS cUram praecipuam postulat: attamen maxime interest, remedia efficacia, donec indicia formidolosa necesserint, minime deferre : si enim haemorrhagia progredi sinatur, quamvis vitam, sub initio, aegrotantis non in discrimine summo ponat, Vires con Stitutionis forte adeo collabantur, ut Postea Se DUD- quam in pristinum robur restituat, vel fundamentum morbi vetusti et denuo lethalis struitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION