장음표시 사용
61쪽
nem minuere, haud parum Contribuit, et ita humanum CorpuS Per Vari RS aetateS magnopere assicit: semper enim inutilis, saepe periculosa est, nimia abstinentia . Venus modice Culta in aetate virili cor- pus excitat, frequens solvit in adolescentia praesertim si his voluptatibus homo maxime indulserit, Corpus valde enervabitur, et forsitan impotentia inducetur ; quae in viro Pene Criminosa putatur, adeo naturale est desiderium speciei suae propagandae. VITAM hominis protrahere ope artis medicae dissicillimum est ; extinctam reVOCare, aut CorpuS ejus senescen S renovare, ita ut juvenescat iterum, ulla arte sublunari, prorSUS impossibile est. Si tamen electioni alimento rum in variis aetatibus attentio detur ; si vo
62쪽
luptatibus mensae modum imponat appetentia haud vitiata ; si ritus Venerei omni aetate modice excolantur ; si exercitatio et quies ad sines proprias dirigantur, illa Corpus invigorarare, haec Vires ejus exhaustas reficere; si exercitationis gradus systematis mutationibus in variis aetatibus laccommodetur ; et si auri sacra fame, tam multi in occupationeS et coelos, constitutioni humanae lethalia, non Cogantur ;turba malorum, quae nunc hominis vitam infestat, evanesceret; et generiS hUmani pars major, etsi forsitan haud ultimum senium attingeret, semper tamen per CXitUm UDUm-qUempiam vitae humanae naturalem decederet; Casus scilicet fortuitos, morbos eX aere orienteS, aut mortem senectutis.