Tentamen medicum inaugurale, de corpore humano quaedam complectens : quod annuente summo numine.....

발행: 1793년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

Dil CORPORE HUMANO. 3r

fas esse videtur, exitus solos vitae humanae naturales esse febres, casus fortuitoS, et lenectutem. Calamitatibus his naturalibus hominum stultitiae sua corpora non modo obnoxiora reddidere, sed etiam morborum Vix numerabile agmen, homini inculto ignotum, introduxerunt.

Causas quasdam, Cur summa vitae humanae adeo brevis sit ut pene semper deplorata fuerit, videbimus fortassee, Cum aliquos Coeli, Cibi, et Vivendi Rationis, effectus ConsideremUS. Hominis vitae cursus naturalis saepe Corripitur causis localibus et fortuitis, quas evitare

minime potest. Res multae quae salutem ejus valde assiciunt ex sua voluntate haud pendent. Cuique in potestate minime est in coelo salubri vivere, aut tantum divitiarum acquirere, quantum inopiis suis sum ciet; nec

quisque corporis Constitutionem, saniS parentibus derivatam, eligere potest. Sed omnes, in omni aetate, intemperantiam et luxum in Ci- . his

42쪽

sa TENTAMEN MEDICUM

bis evitare, moderationem in voluptatibus, studiis, et exercitatione, observare, tempusque proprium somno et quieti tribuere, possunt.

DE CIBO.

In infantia, pueritia, adolescentia et JUVentute, Corporis incrementum in toto impediretur, robur et perfectio, quae in aetate virili acquirit, Cito perderetur operibus magis laboriossis, qUae nunc agenda sunt, si materiae va-

riae, ingestae et organis digerentibus subjectae, non Corpori suppeditarent alimentum, quod non modo dispendium diuturnum reparat, sed etiam molem ejus auget, formamque evolVit. Canalis alimentarii actione in has materias liquor, colus dictus, praeparatur, qui postea cum sanguilie mixtus, operationibus subsequentibus in sanguinem rubrum ipsum Convertitur, dein in Circuitu Circumactus vi systematis vasculorum Contractili, in omnes Corporis

43쪽

Dil CORPORE HUMANO. 33

riS Partes quamcunque minutas fertur, ejusque nutrimento et augmento Contribuit.

Quodcunque vel solidum vel fluidum in Corpus ingeritur, ut aletur, Cibus vocatur. SECU-lis primis mundi, ut scriptum est, hominum genus, glandibus, baccis, et fructibus aliis, quos terra sua sponte ferebat, vescebantur; dein necessitate vegetabilia farinaria Colere cogebantur. Dubitari autem potest, an homines unquam vegetabilibus solis pasti sunt. Saltem verisimile videtur, hominem, tempore valde brevi, postquam de innocentia cecidit, cibum animalem cum vegetabili miscuisse; et experientia seculorUm ComprobaVit, qUam salutaris constitutioni humanae talis sit mistu-ra. Perpauci homines, et Certe, quatenus mihi Cognitum, nullae gentes cibo vegetagili in toto vescuntur. Qui plurimum vegetabilibus u -

tuntur, qUoddam animale tamen Cum cibo miscere solent; quoniam hi omnes plus minusve lactis animalium diversorum Capiunt. Nomines, diaeta vegetabili tantum utenteS,

E minime

44쪽

s TENTAMEN MEDICUM

minime aeque robusti aut laborum patientes sunt, ac qui illam cum animali miscent; econtrario sunt saepe debiles, maceri, et affectionibus intestinorum praecipue obnoxii. Etsi Naturae intentio fuisse videtur, homines cibi his divei sis generibus promiscue uti, tamen praestat vegetabili in quantitate majori, quam animali cibo, vesci . Usus solus Cibi, vel vegetabilis, vel animalis, effectus malos Certe fere produceret ; sed hujus priores quam illius.

Etsi enim cibus animalis plus virium dat Corpori, et magis idoneum reddit exercitationibus musculorum fortibus, tamen vasculorum systema sanguine nimis implendo et distendendo, mobilitatis talem statum inducere potest, ut morbi periculosi, eg casibus minimis fortuitosis, immineant. Praeter Ple thoram, et quae eam sequuntur, Corpus proclive sit in conditionem putrescentem dictam ; quae proportione magna cibi vegetabilis utendo optime prae

45쪽

Dil CORPORE HUMANO. 33

Saepe dictum est, et observatio auctoritate viri maxime et justissime celebris confirmatur , carnem saliam et exsiccatam in stomacho aegre solubilem esse, propter partes solidas dense compactas; et salis magnam quantitatem Cum eo ingestam valde noxiam esse systemati. Mihi sit venia, et ut spero, arrogantia nulla attribuatur, si observationem unam hic osse ram, quae mihi in mentem de hac re cogitanti saepe venit. Factum, tam bene notUm, est ut nulla auctoritate ad confirmandum egeat, dimidium saltem cibi animalis incola.rum civitatis Virginiae lardum esse, vel Car-

nem suillam salsam, et longe in fumo vegetabilium urentium exsiccari suspensam. Nu quam, pro rata parte numeri incolarum, qUantitas major Carnis, quam hic, Consumitur ; et his tantum partibus CivitatiS exceptiS, quae noxiis effectibus inius matum paludibus exhalantium praecipue exponuntur, haud in omni orbe terrarum, hominum genUS Corporibu S ma

46쪽

36 TENTAMEN MEDICUM

gis robustis, et integra valetudine, invenietur, Fortasse etiam dignum sit observari, pisces, his in locis paludosis, proportionem magnam cibi incolarum constitUere. Ex his supra dictis de corporis progressu, appareret, Cibo, genere et quantitate diverso, in variis aetatibus opus esse. In prima aetate, Cum debiles sunt vires digerentes, diaeta levis, et talis requiretur, qualis viscera adhuc tenera haud opprimet, aut nimis stimulabit , ideoque mater in suo lacte infanti cibum partim pridem praeparatum praebet, qui per

menses novem aut duodeCim ContinuaretUr.

Postea per annos duos aut plureS, diaeta ex lacte aliorum animantium et farinariis potissimum constare debet: haec dein pro Carne una cum vegetahilium proportione magna gradatim mutari potest. Dum Corpus in perfectionem progreditur, organis digerentibus vim acquitentibus, Cibo validiori opus est, praesertim cum propter juventutis et aetatis virilis occupationes exercitatio magis operosa

47쪽

Dil CORPORE HUMANO. Mi

sit necessaria. In senectute diaeta nutriens requiritur, et vini aliquid generosi opus est vim vitae deficientem sustentare.

Corpus denique, quo plus augetur, eo pluris nutrimenti pro rata parte eget. In prima aetate, etsi in actionibus functionum diversarum valde parvum dispenditur, tamen quoniam nunc Celeriter Crescit, multum ali opus est. In media aetate, Corpore quasi in statu manente, et aUgmento ejus perfecto, refectus Cum dispendio aequalis esse debet. In senectute tamen, fieri aliter non potest, quam ut dispendium, eo quod suppeditatur, majus sit. Hinc apparebit, inediam longam male sustinere viros, prius juvenes, Pessimeque omnium infantes et seneS.

DE COELI EFFECTIBUS.

Pauca nunc de Coeli in humanum Corpus Effectibus dicenda sunt. In his tractandis,

48쪽

38 TENTAMEN MEDICUM

non mihi in animo est, coelum, sicut gradibus Septentrionalibus aut Australibus designatur ab Aequatore, Considerare, vel sicut varietatis speciei humanae pene infinitas facit, sed sicut quodque corpus totius speciei, Calore, frigoro, aut humiditate assicit.

Calor, principium naturae magnum actuosum, stimulus vitae animali adeo necessarius est, ut eo deficiente in toto, actiones Corporis

humani confestim Cessarent; dum ejus quidam gradus illam systematis mobilitatem et

aCumen, quibus motus nostrique sensus pendent, subministrat. Calore, sicut aliis omni bus stimulis, nimis vehementer aut longe applicato, Vires in quas agit Conficiuntur . Corpus quidem, ulli caloris augmento, aut ulli ejus diminutioni, Ultra modum salutarem natura institutum, etsi in gradu coloris positum suo aliquanto superiore aut inferiore, quadam potestate aliquandiu resistendi praeditum esse videtur. Ex gradu tamen vel caloris vel frigoris.' GARDINER, On the Animal Oeconomy.

49쪽

Da CORPORE HUMANO. 3s

goris extremo, Violentiam quandam Coryus patitur, qua in systemate actiones tales excitantur, quales Vim vitae brevi tempore exhauriunt.

In regionibus calidis maturius quam in frigidis, incolae ad perfectionem in plerisque

functionibus attingere dicuntur. Puellae his in locis anno octavo menstruales aliquando fiunt ; et duodecimo, mares Veneris arma

vibrare apti sunt. ' In regionibus valde oa-

lidis aut frigidis, minoris fere sunt incolae staturae, quam in temperatis. His in gradibus nimis magnis aut parvi S CaloriS, ut Corporis temperies quam minime mutetur, Verisimile videtur, actiones quasdam inusitatas ex

citari, quibus vires systematis nonnihil exhauriri necesse est, et ita accidere, Corpus justam magnitudinem acquirere non posse. Talis feliciter est humani corporis Consti tutio, ut Coelis omnibus tam calidissimis quam frigidissimis aut temperatioribus facile sese 2CCommodet; GREo. Dis. Inaug.

50쪽

do TENTAMEN MEDICUM

2CCommodet; et homines in Coelis magi me intempestivis et insalubribus nati, fere salute fruantur, si secundum naturae instituta vi

vant.

Frigore magno, praesertim Cum humi ditate Conjuncto, perspiratio et liber sanguinis circuitus in partibus externiS magnopere Impediuntur : Frigus enim ramuloS vasorum extremos et Cutis spiracula constringit: humiditas fibras musculorum debilitat, et ita cordis arteriarumqUe Vires minuit moventes. Coelum igitur valde frigidum aut humidum Corpori nocet, quia motus fluidorum et distributionem per omnes partes liberam, quae saluti omni aetate adeo necessaria sunt, impedit. In regioni us valde frigidis torpor corpus ingravat ; systematis vasorum actio nimis Ianguida eam elongationem, quae staturam Corporis plenam perficiat, producere non potest. Ex observationibus viatorum de regionum frigidarum incolis apparet, quam adversum staturae GREo. Dis. Med.

SEARCH

MENU NAVIGATION