장음표시 사용
221쪽
adhibito intercessis re Ioanne Nepo muceno, in quem
praecipua religione serebatur, et cujus patrocinium ut ceteri sibi adsciscerent, quacumquc poterat, ratione sata oebat . Ceterum cum sua omnia divinae
Voluntati penitus subjecisset , ac nihil ipse vellet praeter id, quod Deo fieri placeret , cuius sub paterna Providentia tutus quiescebat , sustinuit invicto animo rerum vicissitudines, quas si salva divina voluntate potuisset, effuso sanguine perlibenter redemisset , nec dubitasset vitam pacisci pro ea , quam susceperat vivendi ratione , maximi interea beneficii loco habens hocce sui potissimum sacrificium offerre Deo potuisse. Hisce virtutum exemplis cum omnibus praeluceret, ac aetatis suae annum septimum supra septuagesimum excessisset; sensit vires corporis ita debilitari, ac pr0pe extingui, ut surgere e lectulo non posset admonitusque quanto in discrimine vitae
versaretur, brevi anteactae vitae expiatione, pleniliasmaque cum divina voluntate conformatione ad postremam profectionem alacris par bat se Se . Cori Oboratus est sacro Viatico tenerrimos inter cordis alia sectus, ac suavissima cum Servatore nostro colloquia o sacro deinde oleo inunctus, fidei, spei, charitatisque actus iterans , quibus mirisce reficiebatur . Hisce munitus sacramentis relinqui solus cum enixe postularet, idque confessarius, et adstantes alii adnuissent ; cum proximae mortis signum
222쪽
nullum appareret, ae Vellent morem gerere solitudinem postulanti, quo liberius sese effunderet in tenerrima cum Deo, ac Beatis c0lloquia; ipse, virium infirmitatem cum spiritus robur, ac virtus superaret, maximo conatu surreXit e lectulo , ac genuflexus animam Creatori suo reddidit 2 a. Iun. 178 . Ita genuflexus , et extinctus inventus est ab his , qui multo post in conclave irruperunt , et sequenti die apud S. Clementem more pauperum Sacerdotum tumulatus est , relictis nobis tot virtutum exemplis, quae recordari non possumus , quin tanti Viri memoria recreemur , et ejusdem imitandi
