장음표시 사용
211쪽
ardor otiosus remaneret, long ἰtudine, ac asperitate viarum illi labori non adiueti pedes plurimis
Populo S. Pauli ex superioris decreto addictus linguam Mobi macham , quae vernacula illi p0pulo
est, ac pronuntiatu dissicillima tanto conatu discere suscepit, ut brevi tempore in pluribus ministeriis opem ferre socio suo potuerit longa senectute, ac valetudinis incommodis plurimis ita vexato, ut ViX trahere corpus aegrum posset. Quare haud multo post spiritualem, ac temporalem curam in Paschatam transferre omnem senex potuit, qui cum mitissima indole polleret, et cordis tenerrimi signa haud dubia ubicumque apparerent , quae reS conciliandis sibi populorum illorum animis plurimum haberent invicti roboris , celeriter s ctum est , ut Neophi torum praecipuos arctissime fbi devii xerit,
eosque paratissimos habuerit ad quodcumque arduum, ac gloriosum facinus aggrediendum . Itaque cum senex socius longo senio , ac laboribus fractus morte gloriosa diem clausisset extremum , et novum
commilitonem suum apostolicis omnibus ministeriis haberet exercitatissimum Pasch dius, accinxit se operi, quod plurimum haberet laboris, atque discriminis. Acceperat ex vulgi sermonibus esse in interioribus, montibus ac silvis nationes quasdam , in quas nullus adhuc sacrae religionis minister penetrarat; illis igitur ut lumen veritatis affulgeret, iter suscipere
212쪽
I sopere statuit, nihilo habens difficultates omnes, vi taeque discrimina, quibus certissime objiciebat sese. At cum propriae infirmitatiS probe conscius vires omnes sciret ab sola divina Pietate , ac misericordia requirendas, atque sperandas, psiusquam meditatum facinus aggrederetur, integrum mensem vacavit sacris meditationibus in Solitudine secessus sui; imploravit opem divinam enixis precibus, ac uberrimis lacrymis, ut gentes illae ad veram religionem vocatae Venirent; neve suis ipse noxis impediretur ad palmam martyrii pervenire , si tanta gratia, tantoque beneficio cumulare eum vellet infinita Misericordiae Pater. Erant gentes illae in quas irrumpere statuerat , ferocitate barbarae, quaeque vix umquam pharetram , sagittasque exuebant , parati
in advenas quoscumque saevire , cum nullam hospitii legem , nullam prope naturae communis cOC-ditionem in externis tuerentur. Erat igitur maximi negotii facinus in eorum regionem non vo aistum quemquam penetrare. At Paschasius, cui in suscepto ad tantam Dei gloriam, proximorumque salutem opere nihil accidere potuisset gratius, quam aut gentes illas ad Ecclcsist gremium perducere , aut in causa animam ponere, nihil tanta dissicultate, periculisque deterritus, quosdam ne Ophites ,
quos magis strenuos, et ad ardua paratiores noverat, Vocat ad sese, quid animo verset, decreveritque edocet . Obstupuere scilicet neophili, cum probe
213쪽
be scirent quam certis Vitae periculis omnes se obiajicerent: cum Vero tenerrimuS amor, quo evangelicum ministrum suum prosequebantur, minime pateretur, ut illo proficiscente , ipsi in oppido consisterent ; arreptis armis , quibus opem qualem cuminque ferre optimo Curioni suo possent; iter cum eo aggressi sunt pedites; namque iumenta impedimento potius, quam auxili 0 fuissent . Erant siquidem penetrandae silvae seris ipsis imperviae , superandi montes, in quibus semitae ne vestigium quidem ,
vado transeunda flumina, et paludes quarum in altissimo coeno haerere immobiles viatores poterant .
His plurimum addeb ni negotii tigrides , Leones, Leo pardi, quibus regio illa maxime abundat, quos si accensus nocturno tempore ignis ab requiescentibus sub arbore , vel sub dio arceret , imminebat aliunde assiduum vitae discrimen ab viperis saevissimo, promptissimoque veneno armatis, quae nullo strepitu celerrime repentes mordere statim, Venenoque laethali inficere eos solerent, quos nulla cautio tueri posset, atque defendere. Hisce incommodis , atque periculi S cum trecentorum milliarium iter confecissent, ad locum pervenerunt, in quo barbarae illae gentes conveniebant. Duplici natione constabat conventus Typ0isorum altera, altera Paca Varorum , qui cum adversus finitimas nationes assiduum bellum gererent ;castrorum in morem vallaverant crebris, densisque
214쪽
a 91 arborum truncis ingens terrae spatium , ubi ab Im. provisis hostium aggressionibus sese tuerentur; atque ea arte munimenta illa Ordinarant , ut penetrare incentrum nisi per longas , implicatasque ambages nemo posset , pateretque interea, si quis auderet , hostilibus ictibus eorum, qui abditissimis in locis collocati nullam sui corporis potestatem faciebant hastis aut sagittis hostis oculatissimi, promptissimique. Constitit cum Sociis Paschasius extra vallum procul ab teli j ctu, cumque pacis signum ostendi Lset iis, qui in castris excubias agebant, solitis inter eos corporis flexionibus, de pusitisque in terra armis, cum nox immineret Gad quietem eodem quocum s ociis constiterat loco, se composuit, ut primo oriente die a barbaris intelligeret, quo animo eius ad illos adventus exciperetur . Dum ceteri curabant corpora , serventissimas Pascha sius fundebat ad Deum preces, ut gentes illae divinae gratiae vinculis ad verae fidei, religionisque cognitionem , professionemque traherentur : donec tandem orto sole
visi sunt procul barbati illi secessu e suo prodire
armati longo ordine, inde choreas instituere, quas dum more suo barbarico hac , illac ducunt , consulto patiuntur, ut modo arcus, modo sagittae in terram decidant, nec lapsas curant. Hic est apud eos ritus, quo excipi hospites pacifice declarant, ac iisdem patere aditum ad castra. Hoc signo, veluti responso accepto, ingressi Neophili intra vallum pe
215쪽
netrarunt ad nationum illarum proceres, suscepti itineris causam exposuerunt, venisse secum Virum ,
quem sola ardens cupiditas plurimum de illis bene-
merendi ad eas regiones traxerat . quem si audirent, pro certo haberent , ejus adventum in maXimum
eorum commodum redundaturum . Ingressus est,sa
potestate Paschasius , et octo dierum spatio, quibus inter eos versatus est, ita eorum animos mira
agendi suavitate delinivit , allexitque , ut gentem integram ad Christianam fidem pertraxerit , et rite eruditam sacris sanctificaverit lymphis, tanta animi jucunditate, ut labores praeteritos , famem, sitim , vitae discrimina omnia non iam recordaretur. Cum Neophilos hosce in tuto jam colloca sectet, atque religionis in rebus ita haberet eruditos, ac firmos ut ejus conspectu ad aliquot dies carere ulla sine i ,ctura possent : expertusque esset per benignam erga se divinam misericordiam ; iterum penetrare statuit in barbaras, ac silvestres nationes, cum jam antegro mense solitis sese spiritualibus exercitationibus uberius armasset. Erat eas inter gentes Ca-yubabarum natio, in quam praecipuo animi ardore serzbatur , quamque ut ab tenebris ad verae s dei lucem revocaret, novis se laboribus, gravioribusque Vitae periculis committere non dubitabat. Suscipiendum siquidem erat iter multo longius dissiciliusque, in quo subeundi assidui cruciatus , quos examen incredibile insectoriam minuti Timorum afferebat Pol-
216쪽
I' Torinos incolae vocant vermiculos , qui uti pellem penetrarunt, pruriginem excitant assiduam, molestissimamque, ab qua qui scalpendo sublevari velit,
longe gravius in malum incidit, cum quae pars unguibus tacta est, ea in plagam ingentem Aperiatur: itaque qui hac insectorum lue insectus sit , vestes prorsus omneS mutet necesse est. At Pascha sius cum sola ve ste suisset contentus, martirio illi totus patuit, quamdiu in illis regionibus commoratus est . Multo erat dissicilius vitam tueri ab tigribus in silvis densissimis, quae in arb0ribus latentes improvise aggrediuntur transeuntem , et lethali vulnere
mira celeritate confossum relinquunt . Ab altera ex his paene oppressus est, quae tamen cEm cauda eum
demulsisset; singulari, ac Divino beneficio ab omni vulnere abstinuit. In nationem t0t laboribus quaesitam pervenit Paschasius, consecto centum quinquaginta leucarum itinere; eam vero istam ita ad Christi fidem perduxit, ut ne unus quidem ex illis sacro sine baptismate decesssierit. Hisce fortunatis messibus excitatus ardentius , tertium in illas gentes penetrare cogitabat cum supremi Praesidis praescripto ius us est missionariis omnibus illius regionis praeesse , quod munus maxima Omnium probatione cum gessisset datus est toti provinciae praeses, quam et summa prudentia, ac charitate administravit, et occasionem sibi gratulati sunt socii omnes cognoscendi virum, in quo
217쪽
ramque Apostoli imaginem contemplari quisque poterat. Functus hisce muneribus magna sui commendatione , quam manifestum Sociorum commodum excitarat, ardebat vehementer ad suos Moxenses populos remigrare, ut inter eos morte fungeretur, quorum saluti procurandae triginta prope Vitae annos dicaverat. Cum vero obedientiam cuicumque
sacrificio praeferendam ex divino oraculo didicisset; vegendam Professorum domum suscepit. Eodem obedientiae spiritu subjecit se paulo post regiae legi . qua simul cum aliis sociis exulare jubebatur; quam
rerum vicissitudinem eo animo tulit , qui virum vere apostolicum decebat. Namque etsi probe cognosceret quanti sibi sexagenario imminerent terra, marique labores, quantaeque molestiae ferendae essent; nullum ei privato negotium facessere hae poterant, cum ab aetate vigentiori laboribus adiuevisset longe gravioribus; nee maris inconstantiam , crebrasque procellas cogitatione sua dignas existimabat Vir, qui toties vitam objecerat strenue periculis multo manifestioribus . At quem animi dolorem inde non experiebatur, patiebatur multo acerbiorem ab conspectu malorum Moxensibus suis imminentium, quos in fide 1uscepta teneros defectioni cernebit valde obnoxios: absorte deinde Sociorum suorum funestissima , que is religiosis e claustris extractis videbat subeundas es-
218쪽
se tempestates , quae superari singulari sine Dei beneficio non possent. Cum vero de Divina Providentia certus esset, et humana omnia sciret Eiusdem voluntate, ac nutu regi , dirigique , in hac adquiescebat, ut in optimo, charissimoque parente filius obsequentissimus. Sustinuit hac mente impavidus navigationis diuturnae, cibi potusque caritatem non vulgarem, IDO-lestia ruin reliqaarum agmen h0rridum superavit , sui immemor omnino, et sortem eorum dumta Xat dolens, quos videbat hisce laboribus minime adsuetos , iter facere pedibus per perrupt0s montes , et dissiciles saltus , et misero tenesque victu refect0s locum quaerere in aperto solo, ubi fessa corpora curarent . H aec sine acerbo dolore intueri non poterat vir mi Lissimae indolis , quique suo S nihilo du-ccns, bilenis laboribus acerrime torquebatur . Hisce paululum est relevatus cum Ferrariam venisset, et quas hactenus gesserat Provinciae Praesidis partes , huic tradidisset , relicta sibi procuratione domus , quam aliquot , e nostris Socii incolebant. Hic namque terrena omni cura solutus , et solis caelestibus intentus, emicare carpit illustrius virtutum omnium
e Xemplis, qua sum anteactie vitae tempore tot dederiit egregia documenta.
Exquo scilicet, relictis cultioribus regionibus, in illos abditissimos Moxensium tractus apostolicus praeco penetravit Paschasius acerbissimis corporis cru
219쪽
asyciatibus dudum solitis omnem ab carnibus abstinentiam adiunXit, omnem etiam Vini, cum p aeter aquam potum sibi , quemcumque alium Omnino interdix si et: prandium duplex ovum instituebat, hoc iubebat corpus esse contentum etiam cum Provinciam administrAret, et cum Ferrariae degeret ad postrem a m ulque aegritudinem eodem semper usus est nec ab eo postremis vitae diebus recessisset nisi ex
medici imperio coactus fuisset vesci carnibus , et vino modicissimo veluti medicina uti. Hoc parcisia simo cibo vix su stineri posse videbatur procerum
corpuS, atque natura sua robustum : at pallor assiduus. quo Vultus Obtegebatur , ostendebat intuentibus quale ille spiritus imperium in corpus exerceret. Equidem cum crebro Pascha sium in templo urbis maximo intuerer, in quo diei partem potiο- rem orando ducebat; haerebam in ejus obtutu attonitus, videbarque mihi virum plane Apostolicum intueri , qualemque evangelicae leges , ac consilia nobis eXhibent persectissimum . Ex familiari cum Deo, ac Beatis consuetudine, ex diuturna coelestium meditatione hauserat eximiam animi demissionem illam , qua cum ceteris effet praepositus, putabat se omnium minimum; neque hac sui opinione contentus, infima, obscura, incommoda magis sibi deligebat . Terra, marique etiam contra adnitentibus Sociis, quibus ipse praeerat, cum aliis aetate vigentibus et viribus providisset, quo quisque loco pro
220쪽
angustiis, in quibus versabantur omnes, requiescere posset, ipse aiebat sibi sufficere nudam terram, cum huic ipse lectulo ab robusta aetate adsuesset. In conductis do bus amabat deteriora , et dum reliqui
contenti essent, sua nequidem cogitabat . Inde illa erga omnes charitas, comitas, facilitas, illa singu-lbris modestia , qua omnium mentes , animosque trahebat ad sese, cum re magi S, quam verbis ontenderet quantam de aliis existimationem , quam missam sui opinionem animo foveret. Hanc sequebatur eximius paupertatis amor. Praeter miserrimum , quem modo meminimus, cibum, miserrimum etiam , licet non sordidum , corporis cultum, cetera Omnia paupertati tribuebat, animo ab terrenis adeo alieno, ut si quando donum , aut pecuniam, quam non n0scebat, ab alio accepisset,
eam indigentibus sociis large distribueret , aegris
praecipue, quibus Opem quam poterat maXimam ferre satagebat. Ita et ritu pauperum sepeliendus fuit qui paupertatem divitiis omnibus tanto studio praetulerat. Hisce maxime virtutibus intactum ostendebat animi candorem, angelicaeque virtutis sulgorem, quem divino beneficio adeptus erat maximum, atque tot corporis cruciatibus, tanta sui abnegatione, tam constanti sensuum custodia tuebatur. In se severissimus, erat erga alios maternae chari- ratis, qu0s ne offenderet unquam, Vel minimo verbo, curabat diligenter, id enixe ab Deo postulans adhi-