Epistolarum ciceronis ad quintum fratrem libri i. prima suethica adnotationibusque illustrata

발행: 1857년

분량: 19페이지

출처: archive.org

분류: 로마

2쪽

Ex scriptis quae exstant Ciceronis nihil est quod et eum qui logit maiore periundat voluptate et ad cognitionem huius

singularis Viri plus conferat, quam opiStoldi, quarum, ut Vulgo cognitum est, magnam copiam reliquit. In his ita se porspiciendum praebet, ut, quacunque in re Ver8atur, et amorem logentium sibi conciliet et admirationem. Si de republica mentionem facit, quo in genere hae epistolae maximum habent momentum ad historiam illius aetatis cognoscendam, idem semper apparet patriae amantissimus vir, si de privatis ac domosticis rebus, quam pietatis erga coniugem et liberos, studii erga amicos omnia sunt plenal si in sermonem do artibus ot litoris incidit, is tibi occurrit, qui unus omnium omni suae aetatis doctrina instructus qualia quantaque ea esset certissimum nobis debit in seriptis

suis documentum.

Inter opistolas ad Quintum fratrem datas, quae omnes quidem animi vere iraterni testimoniis abundant, praeter ceteras tamen eminet ea, quae in editionibus primum adepta est locum. - Q. Cicero, cui praetori anno a. Chr. n. LXII. Asia provincia obtigerat - quae tunc ex Mysia, Phrygia, Lydia, Caria

constabat atque erat ex praetoriis provinciis maxima - iam insequenti anno ut sibi succederetur optaverat. Quod consilium ne ad optatum eveniret, M. Cicero maximo studio contenderat, cuius rei causas ipse in capite primo indicat. Qua in re quum fratris exspectationi non respondisset, eo maiorem contentionem adhibuerat, ut tertio anno liceret Quinto e provincia decedere, at frustra. Imperium ei fuit prorogatum. De qua molestia eum consolaturus in hac epistola ostendit hoc primo quidem aspectu acerbum posse videri, penitus autem re perspecta occasionem ei datam esse ut si quas maculas e superiorum annorum administratione sibi contraxisset, eas posset eluere iucundissimamque sui nominis memoriam in provincia relinquere. Nam auctore Suetonio ') Q. Tullius hoc munere 'parum secunda fama' erat iunctuS.' in Aususto cap. 3.

3쪽

Quae ol obiiciebantur vitia non tamen erant illa in praesidibus Romanis vulgaria ac quotidiana, avaritia, superbia, intemperantia, imo in his rebus integerrimum se praebuerat atque etiam multis modis optimo erat de provincia meritus. Sed hae vii tutes duobus vitiis obscuratae sunt ab eius qui aliis praeost dignitate et existimatione alienissimis. Fuit enim tanta iracundia, ut si quid

ei animum commovisset non po88ot sese continere atque nonnumquam primo animi fervore incitatus ad iniustitiam et crudelitatem descenderet. Doinde in delectu familiarium parum diligens, graViSSimas reipublicae partes saepe ita commisit, qui lenitatu eius atque liberalitate abutebantur. - Marcus, cuius Romae viventis maxime interserat, ne quid vituperationis fratri accideret et inde ad se redundaret - summam enim dignitatem et gloriam ingenii tantum et virtutum praestantia adepto non defuerunt inimici atque obtrectatores, quorum mox artibus in exsilium eiectus est - occasione igitur arrepta in hac epistola, quam longiorem cetoris in modum orationis conseripsit, omnia propraetoris munia pereenset et quomodo in quaque administrationis parte se adhibeat frater praecipit. Quisquis eam perlegerit, ne-Sei t, utrum aciei illae mentis, qua hominum ac praesertim iratris ingenium et mores perspectos habuerit, an amori in fratrem Summo, an Singulari arti, qua reprehensionem summis blanditiis intexerit, maiorem tribunt admirationem.

SEARCH

MENU NAVIGATION