Septem illustrium virorum poemata

발행: 1660년

분량: 520페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

291쪽

VIT A.

de Virginii Caesarini ingenios moribus , stud ijs , disciplina, for

tuna , totoque vitae cursit, non ab

rumore vulgi , neque a Rhetorum laudationibus accepimus , sed a . viris grauibus, & ab Gmni affectu liberis , qui adhuc supersunt, quique Virginium usu quotidiano cognitum habuerunt; ea ΠΟS, sicuti narrata , acceptaque sunt, simpliciter, pro nostra , & argumenti natura, fideliterqtie tr

Natus est Romae die XX. Octobris annou.D.LXXXXV. patre Iuliano,Ciuitatis Novae Duce , matre Liuia Virginij Vrsini filia. Vtritisque autem parentis genus, generisque dignitas potentia clariora sunt, quam ut scriptoris operam, lucemque desiderent. Fratres habuit maiores quidem natu Ioannem Georgium, qui patri in Ducatu successit , Alexandrum, qui postea Cardinalis creatus est ab Urbano Octauo, utinores autem Ferrantem , viritisque Signaturae Referendarium , ac Petrum, militem Hierosolymitanum .Propinquitatibus vero multis magnisque floruit;

292쪽

VIRGINII CAESAR IN I

floruit, a matre praesertim. Nam praeter Vrsinam gentem , Beatrix, Cornelia, & Catharina Liuiae sorores nuptui traditae, cum suis,tum sum rum filiorum coniugijs Sfortias, Columnas, Corneos, Pallavicinos, Maluetios, Altempsios, Caesios, Borro maeos, Madrutios , aliasque suta inde veteres familias δί locupletes comprehenderant. In Virginio igitur eximia ab ineunte aet, te indoles , ad licidia literarum singularis alacritas apparuit: adeo ut Bonifacius Cardinalis Caietanuῖ, acri vir, ut omnes sciunt, perspicaci alie iudicio, septennem adhuc puerum cum tractaret, ad omnia summa natum diceret,& incredibiles progressi is in literis, si institutio accederet , augurari soleret. Celebre esto,ac pene inconsuetudinem prouerbij venit, nihil Romanis pueris fess tutus,nihil elegantius fieri posse: promtos, sagaces, dicaculos, ingeniosos, ad omnii disciplinarum genera mire factos videri: ubi

adoleverint, concidere tape vim illam omnem, ardoremque animorum,S quasi Circaeo aliquo poculo repente mutatos,alios plane sensus,aliam sibi mentem induere. Verene id, appositeque ldicatur; an a Transalpinis hominibus, Vetere er-lga Romanos odio, falso iactetur, nihil laboro. llia Virginio certe aliter se res habuit,ut postea intelligemus. Nouem ferme natus annos Parmam

mittitur cum Alexandro fratre, quo procul a paternis delici js, adeoque ab ijs occasionibus, quae mentes adhuc tener 1s, Sc ad magna surgentes plerumque enecant, intentiorem ad studia animum

293쪽

VIT A. is s

num ad ijceret. Antelata autem ceteris urbibus Parma, cum ob celebritatem illius Academiae excellentibus in onini disciplina magistris , Matiiij Ducis opera, florentissimae, tum ob auiam Farnesiam : quo etiam nomine Ranutius venientem Virginium libenter domum sitam re-zepit,& pro ea, quae intercedebat, coniuncti6ne, benigne liberaliterque habuit, quoad ea in urbe est commoratus. Mansit autem ibi quinque plus minus annos: intra quod spatium non solum ea omnia arripuit, quibus ad humanitatem informari solent ingenui adolescentes; venim etiam totius Philosophiae cursum confecit, praeceptore Atlangino, qui Iacobi Zabarellae in Gymnasio Patauino discipulus, Peripateticae disciplinae ludum in Parmensi aperuerat: tanta quidem cum laude, ut condiscipulos S percipiendi celeritate, disputat di solertia longo in teruallo omnes anteirer. Nec institutum interea iter retardavit infortunium, quod illi accidit. Nam dum inter aequales in equestri ludo se exercet squod unicum habebat a studiis laxamentum in refractarius equus , cui erat impositus, tu ueniliter exultantem, & superbe nimis imperitantem eXcussit, adeoque grauiter solo illisit, ut pluribus locis crure confracto, prae dolore sensi-btis paene omnibus destitutus, ultimum vitae discrimen adiuerit. Quem castim maior etiam paulo post calamitas excepit, Chirurgi imperitia. Cum enim post duos menses, qtiaina decubuerat, experiri vellet, an recte adhuc consistere pedibus posset,

294쪽

aues VIRGINII CAESARI NI

posset , adeo perperam ac distorte conglutinat tibia apparuit, ut eam denuo perfringere necesssuerit, dc in eum statum reuocare, quo ante curationem fuerat, quo rectiuSconualesceret,accer

sito ab Itao usque lacu, in Veneta regione,pro ibatae artis Chirurgo. Horret animus eos crucia tuS cogitare, qui denuo tolerandi Virginio fuere l ui tamen illos eo animi robore tulit,eaque conantia, quam in viro confirmatae iam aetatis 3 sapientiae non requiras. Igitur, Ut eramuS aggress dicere, tantum abfuit,ut propterea studiorun lsuorum cursum intermitteret, ut per totum illuc

tempus,quo in lectulo confixus iacuit iacuit au item integrum . prope annum) nihil ageret aliud iquam vicum viris doctis sermonem de literis institueret, praecipue vero cum Patribus Soc. IESU qu i ei frequentes, ad omne promti officiunassidebant.Qu9ruin quidem vivendi ratio & institutum adeo Virginio arriserant, ut non semede illorum amplectenda militia cogitarit: eam que animi illius propensionem perpetuam atqtu constantem postea aperuit ultima ipsius voliin tas, qua Ignatiano habitu cfferri se velle cauti in testamento. Ea curatio cum post mensem V decimum exitus tandem prosperos habuisset

eosque iam progressus fecisset in literis , quoi

Operae pretium esset in aspectaim lucemque proferre, Romam, ineunte adolescentia , Virginius reuertit, ubi magnum fine virtuti suae theatrum inuenit paratum. Nana inger Is hominum animos cupido incesserat videndi cominus, Sc peri-

olitandi

295쪽

litandi ingensi, de quo tam multa, tam prae lara omnium sermone afferebantur: erantqueaon pauci, qui suspicarentur, in adolescentulom mariae nobilitatis, & morum formaeque et Iantia commendatissimo, esterri plus aequo amnia: ita vero solere fieri, ut qui alijs in ursibus maximo in pretio essent, & laude ingenij eteros mortales anteirent, Romae ita decrescerent, ut Vix aliquo in numero haberentur. Vir- Iinius semen aduentu si10 ita confirmauit rumores , qui de ipsius virtute atque ingenio per rebuerant, ut nihil iam in Urbe esset eius nonine clarius; essentque in eum, tamquam in

iliquem ex veterum annalium memoria , con--

aerii animi & studia ciuitatis. Sive enim pri-iatis eruditorum colloquijs de re literaria sermo siet, siue in scholasticorum , 'uos Vocant, arenam descenderetur; magna ubique eius doctrina, magnum acumen, & fertilitas ingenij eminebat. Haec autem efficiebat etiam gratiora praeter generis claritudinem suauitas oris, formaeque dignitas. Quibus accedebat actio efficax,

M sonus vocis elegans, & ad aurium Volupta tem accommodatus ; ingenuus praeterea quidam pudor, & candor animi, pari cum humanitate erga omnes, & facilitate naturae. Nam ad

id quidem quod pertinet, e stat inter eius scripta Sisyra elegans, qua acriter carpit, vel potius irri-d t nobilium quorumdam inscitiam, qui existimationem dignitatemque nominis,quam solidis

ornamentis,ac vera virtute non possunt,ostenta

296쪽

xione generis ac potentiae, & insolentis antini fastu consequi volunt. Nec parum momenti ha bebat ad plausum laudemque Virginio conciliandam senilis quaedam in primo aetatis floret

maturitas, non illa quidem austera ac tristist nam hilariora nonnumquam conuiuia SI com glesstis amabat, eratque in iaciendo , mitte

doque ridiculo perurbanus in sed quae adolesten tem deceret literis impense deditum, & ab insita animi generositate non fluxa,& praesentia sed ad memoriam illustria, dc aeterna respicietatem. Ferunt, cita ab aequalibus ad insigne spe Ctaculum inuitatetur, quod totius Vrbis concursit helebrabatur, se vero id facturum negasse, nec eo se crimine velle adstringere, Vt quc temporis spatio posset Olympicis, Nemeaeis Circensibus ludis, &, si liberet, etiam Floralibus, sine ullo incommodo aut strepitu domisit lae interesse , mallet imperitorum artificum nugis, quantumuis sumtuosis , inter tumultur vulgi angustias, oculos atque animum prosintuere. Maximos praeterea clamores excitabat

memoria, qua ita Virginius pollebat, ut integras saepe Scriptorum paginaS, pro re nata, recitaret ι Δί ubi interestet publicis disputationibus sintererat autem fere quotidie, certatim inuitantibus ijs, quorum ea sbllemnitas erat, quo tanti viri praesentia illustrior fieret) essetque vel eleuandum aduersarh dictum, vel suum com firmandum, sexcenta Aristotelis loca proferret ex tempore, ijsdem paene verbis quibus reddita fuerant

297쪽

VIT A. asssuerant ab interprete: nam Graeca adducere, nec moris est apud nostros homines, & ipse sinstitutum enim tenebo, nec alios patiar falsas Virginio laudes appingere) nonnisi leuiter attigerat Graecas literas. Itaque cum acerrimo imgenio parem memoriam, quod perraro accidit, sortitus esset , 5c tempus omne, quod reliquum esset ab ossicijs ad tuendam vitam necessarijs, i reret in commentationibus, & tractatione librorum , breui omnis reconditae exquisitaeque doctrinae scientiam ita comprehendit, ut admirationi esset uniuersis, nec iam se intra Italiam

contineret illius gloria, sed mare & Alpes pra tervecta longe se ad ultimas terras, lateque diffunderet. Cardinalis quidem Bellarminus quem virum partim considerate quicquam, aut ad as, lentationem dixisse vel fecisse umquam, nefas esset suspicari in solitus erat dicere , videri sibi Virginium alterum Picum Mirandulanum, eum qui ob excellentiam ingenii, & doctrinae. phoenix est nuncupatus. God sane dictum& probabatur in vulgus, M Vtriusque genus,

mores, formam, ingenium, studia, exitum ipsum vitae ex aequo comparanti haud multum abfbnum a vero reperietur. In cuius rei fidem subijcimus numisma, ex una quidem parte duobus phoenicibus insculptum, ex altera vero totidem imaginibus affabre ductis,& extantibus; auarum prior Ioannem Picum, Virginium Caesarinum altera referebat.

298쪽

rso VIRGINII CAESAR INI

Idem Cardinalis Virginio auctor fuit, ut tan

tam rerum optimarum scientiam, ingenij qupraestantiam , quae sibi diuinitus contigisset, at

ipsius Dei gloriam, & generis humani fructur Conferret I scribendo librum, in quo uberioribu

argumentis, quam ceteri fecissent,magisque a sensium permanantibus, omnem dubitationen tolleret de immortalitate animorum, ad reuincendam illorum pertinaciam, qui sacrarum literarum testimonio hac in re minime acquiescerent. Et sane multa in id argumentum Virginiuiam collegerat, colligebatque in dies,quo omni

suo tempore recte & ordine digesta luculent Volumine complecteretur;nisi praematura poste mors egregium opus, quemadmodum alimulta quae moliebatur animo, intercepisset. Inter haec non neglexit Iuris quoque scientiae,cuiuConsultus fuerat Parmae sollemniter appellatu Operam dare, coacto etiam stylo, quo ceteroqvCastigato utebatur, accommodare se firmulcorruptae Iurisprudentiae. Verumtamen long maio

299쪽

VIT A. 26IMaior illum voluptas ad mitia Musarum studia,& flagrantior cupido rapiebat,hominem praesertim non tam honorum M Potentiae, quibus vulgares animae usque ad insaniam capiuntur, quam udis dc gloriae, qua magnae mentes & erectae imprimis ducuntur, appetentissimum. Quamobrem, valere tandem iussis leguleiorum foriaque clamoribus, iterum se liberalioribus literis totum tradidit, Theologicis praesertim, ac Philossiphicis: quarum primas cum facrae historiae, Canonum, Conciliorum, ac Patrum cognitione coniunxerat; in Ultimis vero, Doctore S Maiasistro Auanaino, de quo supra mem'rauimuS, ita usque 'ad illud quidem tempus Peripatetico rum sectae adhaeserat, ut ab eorum placitiS vel l tum unguem cliscedere religio illi esset. Venina

ubi versari familiarius coepit cumFederice Principe Caesio, eiusque auctoritate & consilio in amicitiam se dedit Galilaeo, Ioatavi Ciampolo, alijsque eius disciplinae hominibus, qui e caelo

te deuocasse gloriabantur veram ac germanam

philosephiam, hoc est,aliam plane ab ea, quam Aristoteles tradidisset; primo quidem 'bluctari

acriter eorum dictis, deinde Vbi quotidianus se mo argumenti insolentiam cicurauit, haud gra uate aures , postremo etiam manus dedit.Itaque veteris militiae desertor Sc transfuga, ut sitiat tu aenum ingenia cupida rerum nouarum, transitum fecit ad castra Lynceorum sid nomen A eademiae fuit) quorum erat institutum inu si is

a rerum euenta, quae terris, quae caelo accide

300쪽

16α VIRGINII CAESAR IN I

rent , in disputationem vocare, causis sitavid indagare, & eorum obseruationibus, athsque experimentis , veterem omnem philosophiam, Aristotelicam in primis euertere. Ex eo numero qui esset, quasi familiae suae tesseram ambitioni vocabuli conuenientem, gestabat digito ann Ium,lynce insculptum, quo significabatur, esse eos in rimandis naturae arcanis perspicacissimos. Haec porro Academia amitorem habuit eum, iquem diximus, ridericum Principem C esium, literarum amatorem potuis, quam peritumimVsitque tamdiu, quamdiu vixit auctor suus, qui illam quasi satam a se arborem omni ossicio industriaque colebat. Vertam eo mortuo, cum Academici nulla haberent certas sedes,

nec ceterarum Academiarum morem sequeremtur, statis diebus in v tum conueniςndi, sed unicq nominis sielendore, & annuli mysterio qnanis eorumdisiciplina contineretur;breui Lymceorum memoria ita extincta est, ut eorum ad aetatem hanc nostram vix tenuis aura peruentrii. Pr*ter Galilaeum , M Ciampolum, coluitruoque Cynthium Clementem eidem sectae ad. ictum, & insignem ea tempestate Medicum, Abeo Virginius Chimicis sacris initiatus ver fari coepit attentius in eius artis experimentis, quibus praecipue Aristotelis fundamenta comuelli putabant. Eaque ipsa experimenta coimuertit postmodum a deliruendis Peripateticorum placitis ad fulciendam valetudinem suam

quae iam Massiduo labore in . studijsi de habitu

SEARCH

MENU NAVIGATION