장음표시 사용
11쪽
- l2 derari ab hominibus solent, complectantur. Ilinc memoriae proditum est AEgyptios, indos, PIthagora eos, aliosque sexcentos primi subsellii viros hanc provinciam, ut hominum voluntati veri summique boni doctrina recte constituendae consulerent, sibi quam diligentissimo obeundam, quasi divinitus demandatam, existimaSSe. Legite , quaeso , unum ex ethnicis elegantissimis scriptoribus Tullii librum De honorum ac mularum finibus eruditissimum , atque ex veteribus Ecclesiae Patribus sanctissimis illum Divi Augustini doctissimum, qui inscribitur De elotiate Dei, ac sa-cillime in mentem revocabitis, quanta cura et dilige tia , quanto studio et labore prae ceteris Epicurei , Stoici, Peripatetici decertarint, ut summi boni naturam conStii uerent , quidque per se sugiendum , vel appetendum esset ad bene beateque vivendum, homines edocerent.
ouod tamen ita volumus intelligere , ut nemo sibi in animum inducat illos superno sidei lumine de-Stitut verum summumque honum, quod homini beatitatem viserret, plane assequutos , aut voluntatis labefactatae vitio sine divinae gratiae auxilio ullam medelam aliquando suisse allaturos. Christus enim apertissime docuit unum Deum bonum esse, queis verbis bonitalem prosecto in uno ipso Deo collocandam esse praedicavit. Sed hoc solum etiam atque etiam contendimus , Academias ac litteras ad bonum consectandum ab ipsa hominum institutione esse destinatas. Namque quis adeo demens est, ut Academiarum nomine illas appellandas censeat , quarum studia et scholae eo spectant, ut qui litteras ac scientias excolunt , insanientis sapientiae consulti errent' mores
maculent 2 pietatem dureni' Boc fonte derivata cla-
12쪽
vel pessimis velamine quaesito, quod Suapte natura honestum est, tamquam turpe prorSus rejicitur, quodque contra re ipsa malum est , quasi bonum numeris omnibus absolutum, plane praecipitur; quae malorum colluvies 2 quae corruptelarum illecebrae' quae libidinum effraenata jhetantia 2 quae scelerum immanitas 2 quae hominum perversitas 2 quae virtutum contemptio ' quae vitiorum licentia ab hujusmodi Aeadem iis , I.Iceis , GJmnasiis non fuit expectanda PCui tantae calamitati certe nobis aliqua saltem ex parte hujus Academiae studiis, atque exercitationibus est occurrendum. Occurremus autem, si non Solum mentes hominum a veritate aberrantium veri inquisitione erroris convincemus . verum etiam voluntates maxime depravatas boni consectatione ad honestatem revocabimus. Cum enim homines recte sapere
atque agere edocti fuerint , inter eos vigebit ossiciorum observantia , judiciorum Sanctitas , legum reverentia, rerum contractarum sides, morum innocentia, aliaque hujusmodi , ex quibus omnibus otium, Pax , et tamdiu expetita securitas societati ac religioni re. si ituentur. Aeriter igitur non minus falsas cujuscunque generis opiniones, quam vitia ac facinora insectabimur.
ouid sciendum, quid agendum cuique homini sit, ut
ea paret, atque anquirat, quae ad beatitatem assequendam sibi conducant, nostris orationibus eloquemur. In eos vero , qui ad pietatem ex animis evel, lendam, ad auetoritatem aspernandam, ad leges Conculcandas, ad aliena rapienda, ad sacra Cum prosanis permiscenda, ad omnia susque deque ferenda, scriptis, voce, ephemeridis, fictis , sutilibusque narratio-
13쪽
in nocturnis conventibus paratis connituntur, tum maximo eloquentiae impetu, tum ingenti doctrinae vi et copia acerbius invehi non dubitabimus. O fortunatam Academiam, si quidem hujuscemodi hominum conatus Prossigariti quot gratias posteritas illi erit habitura quot praeconiis, monumentisque ejus dignitas ac praestantia decorabitur ' Nobis vero, Academici praestantissimi, nobis , inquam , non modo proemia , atque honores ex Praesidis liberalitate, atque benevolentia, qua nos complectitur, sperare licebit; verum etiam illa gloria praesto erit, qua olim Marochii, Majellii, Aulae, Simiolii, ac mea vestrumque memoria Lavi trani, Bonannae, Clampittit, Scottii , Octaviani, Ma et relii, aliique doctissimi Sacerdotes pietatem cum litteris mirum in modum conjungentes, veritatem , hinnitatemque voce, et scriptis praeseserentes in hac urbe
Quid quod juventuti in Ecclesiae spem Sueerdiscenti ad litteras ac disciplinas alaeriori animo complectendas magno erimus incitamento' Ipsis enim adolescentibus, qui ad humanitatem insormantur, litteraturAm non modo a pietate non abhorrere , Sicuti jamdiu praejudicata opinio quorumdam animis insedit, sed etiam hanc cum ea adeo necessario conjungendam demonstrabimus, ut sine timore Domi ui , a quo Sapientia initium ducit, verum litterati nomen, quo nihil praestantius, nemo sibi queat comparare. Ita vobis, Academici ornatissimi, illud spondere, in meque re cipere non dubitabo, suturum ut a nostra opera atque industria in Religionem ac societatem quam plurima commoda importentur, et sub faustissimis, novisque