Scriptores neurologici minores selecti, sive, Opera minora ad anatomiam physiologiam et pathologiam nervorvm spectantia

발행: 1791년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

LECTORI BENE VOLO

EDITOR.

Eis me non latet, tales opusculorum et observationum collectiones, qualem Tibi hic offero L. B. non magnam editoris animi contentionem exigere, tamen omni utilitate prorsus non carere egregie quoque scio. Quapropter etiam non vereor, aliquos dicturos esse, me modo aliorum scriptis edendis operam impendere, quippe qui praeter hanc commentationum academicarum syllogen jam aliam adhuc ad aliud scientiarum genus spectantem ante annum et quod excurrit cum erudito orbe communicare inceperim. Edidit enim jam ante hos quadraginta et quinque annoS HALLERUs etiam collectiones tales plures, quibus anatomen et chirurgiam optime illustravit atque locupletavit. Caeterum et hoc vellem scirent lectores aequi, me in uno tantum argumento Versantes observationes collegisse, atque tales, quae anatomen paulo subtiliorem atque recentissimis temporibus omni

sedulitate et mira secantium patientia elaboratam in lectorum conspectum producerent ; deinde me adjecisse aliquas notulas, ut in quibusdam locis ea adderem, quae nuper adjecerunt praeclari et eruditi viri; quemadmodum tandem etiam curabo ab lutae collectioni adnecti indices, qui sylloges usum adhuc magis augebunt. Posset etiam inconsilium videri, talem delectum nostris adhuc temporibus edere, in quibus latina scripta nimis negligenter vel plane non leguntur, et in plerisque Germaniae academiis artis medicae magistri h mani corporis anatomen vernacula lingua profiteri Qlent. - Porro provocavit me ad istum laborem vir summi nominis et apud nos et apud exteros Magnificus ERNEsTUs PLATNΕRus , collega meUS COH-

3 junctis

12쪽

junmssimns, cujus commendatione me huicce delei tui fautores esse conciliaturum spero atque certo confido. Quamobrem nollem etiam hic ullo passo reticere, hoc hUncce thesaurum nevrologicum componendi consilium meum non esse, ne videar aut immodestus aut ingratus. Inter colloquia nempe et inter confabulandum jam ante aliquot annos; lubenter enim atque avide, quod mihi pro hujus viri erga me favore et amicitia licet, ejus societatem et sermones sequor; animadvertebat praestantiss1natis vir, multa ab HALLERO, TIsso Τo aliisque de nervis et nerv rum vicissitudinibus esse scripta neqtae tamen praeter ea, quae Veteres jam sciverint, pauca esse addita, novo tramite esse incedendum, inventa r centiorum anatomicorum in primis curiose et diligenter es e examinanda et

ad physiologiam atque pathologiam nervorum accommodanda, denique aliquem utilem posse laborem suscipere, qui in thesauro aliquo minora

opera Congregare vellet.

In delectu vero hoc nos non adeo infelices suis e eapropter persitast sumus, quoniam non nisi jam ab Omni erudito orbe laude condecorata recepimus scripta minora: qUae Vero omitimus hoc primo in volumine, vel ob tabularum numerUm, Vel quoniam eXterarum universitatum litterariarum Edinensis, Leidensis aliarumque commentationes conquirere saepe res sit magnopere impedita, omittere debuimus. Quapropter etiam omnes exterarum academiarum proses ores et doctores rogamus, velint ad bibliopolium, in quo opera haec minora de dissectione nervorum exponentia excusa sint, ea scripta, quae ad hancce discuplinam aliquid conserunt benivole transmittere, quam humanitatem gratis sima mente semper agnoscem US. Jam vero non plane inconsentaneum erit, quaedam breviter praefari de nervorum administratione et alia ad historiam litterariam nevrologiae pertinentia insequentibus praefationibus percurremus. Adhibuerunt enim artificia diversa et ingeniose excogitata nostri praecipue saeculi homines. Namque Veteres nervos tantum musculares dXaminarunt et nervorum conjugationes enumerarunt

atque id nonunquam adeo vitiose effecerunt, quamvis egregia et praestan

tissima

13쪽

PRAEFATIO.

tissima caeterum sint ea, quae GALENUS, VES ALIUS, EUSTACHIUs, W11L1s1Us, Vig Us SENIUS et alii de nervis commentati sunt Itaque rudior haec nevrologia aucta est atque emendata ab aliis, qui viscerum et organorum nerVOS eX Cellulosa tela et paren chymate solverent atque mirabilia nervorum retia, pleXUS atque anastomoseS ipsorumque conspirationem perspicere anniterentur, ad qUOs reserendi sint LANcisius,MONRous P. alii.

Neque adeo his laboribus ad finem et terminos perducta est nevrologia suos: nimis profunde et in durissimis ossibus reconditi erant nervi, cultellus non nisi partium mollium fibrillas et fasciculos nervosos distinguere et oculis

objicere poterat; igitur aliis artificiis maxime impedita nervorum itinera revelare oportebat. Malleo, Caelo, serra frangere atque dissecare oportebat cranii, faciei, maxillae inferioris et aliorum membrorum ossa. Quomodo aliter invenisset MΕcxELius Intercos talis origines 3 Atque hoc Mechelianum studium imitatores plures invenisse nemo ignor3t. Praeterea nervorum partitio vitio aliquo per longum tempus laboraverat, diversis dissectoribus varitim conjugationum numerum indicantibus. Hinc cerebrum cum cerebello et medullam oblongatam adjecto spiritu acido aliquo duriora reddere conati sint et probabilem nervorum partitionem VRISBERGIUs praecipue proposuit. At enim vero non solum cerebro nervorumque substantiae aliqua firmitudo ad accuratius eXamen erat concilianda, Vertim quoque ossa liquido aliquo solvente emollienda erant, ne nervi in ipsis progredientes dilacerarentur, sed ut multo facilius ex osseis parietibus separarentur. Quo artificio usi sunt praecipue plures inter Anglos dissectores atque S Α ΡΑ. Sic hucusque studium nevrologicum quotidie auctum est et emendatum atque speramus sere, Ut sit aliquando quam maxime elaborata anatomiae disciplina. Sicque vale L. B. nobisque fave.

Scripsi in Universitate litteraria Lipsiensi in mercatu vernali A.

14쪽

VIII

E NUMERATIO OPUSCULORUM TOMI PRIMI.

IogVI. SAM. TH. SoΕΜΜERRING et NOETHIG do decussatione nervorum opticorum. Ia IVII. Io. FRID. MECREL de quinto pare nervorum cerebri. - - 14ς VIII. AN T. BALTH. RAYΜ. HiRsCH Paris quinti nervorum encephali disquisitio anatomica, in quantum ad ganglion sibi proprium semiluuare et ad origi nem nervi intercostalis pertinet. IX. HEN R. AUG, WRisBERG de quinto pare nervorum encephali et de nervis, qui ex eodem duram matrem ingredi falso dicuntur. X. Io. FRANC. GUILIEL. BOEHΜER de nono pare nervorum cerebri. XI. GEOR. TH. As CH de primo pare nervorum medullae spinalis. XII. IAN. BAMG Nervorum cervicalium anatome. in

TABULARUM EXPLICATIONES.

Tabulae Ρrimae. - pag. Ι44 Tabul. Sextae et Septimae. pag. 3o Tabul. Secundae et Tertiae. 23s Tabul. Octavae, Nonae et Deci- Tabulae Quartae. - 26 a mae. - - 334 Tabulae Quintae. - ῶ78 Tabulae Undecimae. - . 344

15쪽

IOHANNES PFEFFINGER

STRUCTURA NERVORUM.

SECTIO PRIMA

ARGENT ORATI IT 82.

Itium in eo essem, ut de Nervorum Structura academicum conscriberem opusculum, sperae pretium facturum me judicavi, si ea, quae in rei anatomicae fa- sis ab artis incunabulis ad nostrum usque aevum tradita leguntur, cum iis ccnferam. quae possin hausi ex sedula naturae tontemplatione. Ea vero molienti tanta

sese rerum obtulit suppellex, quae facile justos dissertationis cancellos superaret. Hine

cuncta in ordinem redacta duobus commisi fasciculis: quorum prior nervorum inU0- lucra, eorum vasa atque ganglia tomplectitur; posterior vero ea pertractabit, quae circa nemorum Origines, decursum et sines memoratu digna Occurrunt. . IScr t. nePr. min. T. L

16쪽

Dura membrana.

Remora calvaria in conspectum prodit membrana validissima S), albida, vasculosa, fibris vario ductu incedentibus congesta φ), propriis destituta nervis, ipsaque insensilis'). Obvolvit illa cerebrum ubi vis, in specum vertebrarum recepta interiorem ejus ambitum imitatur, spinalem medullam ue eamque in caudam eqtiinam resolutam continens. Finitur in imo sacri ossis, perio fleo spinae interno ligamentis flavis et fasciae ligamentosae vertebrarum cellulosis fibris ') connectitur. Membrana haec Dura Mater vocata, ex instituto naturae in duas laminas divisa est ), quarum exterior cranii ossibus adhaeret innumerabilium vasculorum veluti vinculo, quae ex validioribus trunculis ad perpendiculum ascendunt, et ossa eorumque diploen subintrant, in quibus consumuntur. Haec felici injectione instituta, exteriorem durae matris faciem pilosam reddunt, praesertim in iuvenili cadavere, in senili vero occoecata vascula in totidem ligamentula seu fibras mutantur.

r) Duram matrem una cum peri card so totius corporis validii limam esse membranam AR aBΤΟΤ ELEA de pari. animalo Lib. HLCap. XI. neque ullam si miorem novit Ill. HAL

EUASKNS Nevrogr. universa Lugd. i 684. Lib. l. Cap. J l. p. 3. Ra DLEY An. Cer. Lugd. Bat. ι TS . p. 3. q. et S. eclm membrann- Ceum musculoso glandulosum corpus esse

O et res an. Paris i 76 l. T. I. p. 16. fibrarum nostrarum usum sequentibus verbis d0scripsit:

Ellas servent ii augmenter ripasseur de la dx-re Mef d la fortifer, tant dans las endroitS, ou elis Dutient tine plus grande masse du

nent une plus grande quantite de sang, commedans le sinus langitudinal, et dans las Ia-

3) COLUM AUS, exteriori durae matris laminae praecipue exqiustissimum sensum adscripsit; cujus verba BAUFIiNUS repetiit. GLASER eidem sententiae accessit, quia lamina ista spiritibus in e exebro praeparatis propinquior sit. SCHNE1DER duram M. sensus fontem et radicem nuncupavit, nervulo E-que ab eadem deduxit; illum secutus ost 1LLISIUS, VITUS SEMUS, WINSLO-

q. d.

1 Us, LE CATI Us aliique. RIDL EJUS atque GAREN GKoΤUS nervulos duram M. introgredientes sese observasse fassi sunt, eorumque trunculos unde originem duxi si e via debuntur, in scriptis suis singulos tradidere. Hos etiam agnovit Cl. DUvERNEI Us. sed simul miratus est, membranam fortissimam, atque ex sua sententia sensu instructam adire nervos exiguo adeo numero. Atque Cl. LORRV durae M. nervis quanquam destitutae, tamen sensum adscripsit. Sed novistima circa haec instituta pericula, uno fere ore insensilem esie membranam nostram declarant. Qualia sunt BoMΝi I, HUNTERI, Z1ΝΝΙΕ atque HALLERI experimenta, quae Venerandus Praeceptor Illustris I OBSΤΕ1Ni Us in Di T. de nerv. D. M. respondente BEYCE ERT, Arg. 1772. tanta cum solertia iterum trutina

admovit confrmavitque, ut juxta Ill. WRas-BERGIUΜ vid. H. Obf. an. de quinto pari nerv. enceph. etc. GOetting. IT T. g. XU. nullum sere dubium de plenaria nervorum in dura M. absentia superesse possit.

3 Duplicem durae M. laminam se primum observasse sibi gratulatus est COLU Μ a Us de

Re anatomica. Francos. 139O. p. 3q8

S. III. P. 9a.

17쪽

Lam na durae matris interior, exteriori tenerior, qua arachnoideam spectat lae vis est, glabra et uda, cumque exteriori per cellulosam fabricam . arcte copulatur f), ut tamen haud ubivis sibi comites persistant, sed alternus est earum coitus secessusque, ut videas inde efformari falces, septa, tentoria, et sinus, qui, totidem puteis si miles ') reducem ex encephalo sanguinem recipiunt, et venis emissariisque amandant. Ast cerebrum, inquilinum cranii viscus, suas propagines, nervos dictos, emittit, qui piae atque Arachnoideae membranis, ceu totidem vagini S, amicti petunt cranii foramina , ac hinc inde sulcos ossibus insculptos. Per haec migrant nervi in totum corpus diffusi, sensus motusque organa, atque totidem processus infundibuli formes a duramen inge recipiunt, quibus inhaerent. Foramina haec cum dura mater superavit, reflectitur sive tota, quod fere ubivis solenne est, atque in cranii perio fleon abit '); sive

ambae durae matris laminae a se invicem recedunt, quarum tunc exterior cranii perio-sleon generat, interior vero instrata nervo, brevi peracto itinere, serius in hoc, ocius in illo in cellulosum textum resolvitur '), cujus vinculo vicinis partibus nervi alligantur f), ast cum mobilitate definita. Variat haec cellulosa tela, fortis est in illis ἡ qui Octavi paris exemplo pulsanti cuidam arteriae vicini q), sive per loca pressioni obnoxia incedunt'), fortissima vero in iis est, qui musculorum carnes pervagantur q); mollis iterum in viscerum nervis, abdominis in primis '), variabilis saepe in eodem 'R in multis nulla V); in osseis canalibus, ossi tota amxa, nervos nudos relinquit '' , ibi,

refert Ill. HALLE Rus '') dura membrana remotum integumentum es, risu coni tum NerVi involacrum. Haec itaque extima atque communis nervi vagina, quam omni Λ a aevo

Thes. L

ro Di . etc. T. II. p. 288. et Cl. PROCHAS-KA de 'um nerv. Vindob. I 779. p. 8a. Sed probe annotavit Ill. Z1NNi Us Mem. dei' acad. R. de Berliu ann. I733. p. l33. hoc in oncephali modo iis nervis obtinere, qui, superatis aperturi R os is, inter musculos sese statim demergunt; in spina vero vertebrali utrasque laminas in nervos produci, quae in cellulosam dein resolvantur: spinae enim vertebrali cranii ipsius periosteon superinduci. 3 UALLER l. c. ZINN Mem. cit. p. I 36.

io ΗΛLLER l. c. in artuum nervis interiora versus, Ubi tenerior est: etiam insecundo et primo ramo quinti paris. ii) ZiNN et ΗALLER l. c. Ia) Z1NΝ p. i 36. HALLER l. C. in Co dis nervis, et ii', qui ere intercostali trunco et pharyngeo circa carotidis divisionem procedunt, aliisque qui per conveXam carpi tar-sque sedem incedunt.

18쪽

aevo a dura membrana Incisores petierunt ''), non in qualibet sede eadem observatur, sed alternat robore juxta partium, quas cum nervis ingreditur, indolem ' ).

g. III.

Tenuis membrana. Alterum cerebri involucrum priori multo tenerius est, unde Membranae Tenuis seu Piae Matris nomine istud insignitur. Albicans est quoties vasculis non pingitur '), quorum magnam vim recipit a validis carotidum atque vertebralium arteriarum truncis. Numeros Os haec hinc inde ramulos exserunt, flexuosos, in retia intricatos'),qUOrum continuati surculi ex ea corticem medullamque adeunt, in quibus sese deperdunt. Imitatur haec membrana cerebri figuram ubi vis, cui proXime incumbit et vasculorum vinculo cohaeret, ut in gyros anfractusque cerebri sese contorquendo demittat, et totam ejus externam superficiem continua veluti crusta obducat. Inde GA-LgNus olim duram M: cerebri propugnaeulum, piam vero naturale ipsius operimentum vocavit. Quin in intimos cerebri recessus producitur, ut nulla, vel medullae, Vel corticis pars eadem destituta sit '), ventriculorum ) et Choro idei plexus exemplo, qui mera ejus productio est. Basin vero cerebri si lustras, vaginas singulis etiam nervosis fasciculis eadem impertit, quos cerebrum edit q); quin et infundibulum, ad glandulam pituitariam tendens, ea obductum esse observas '). Hoc nervi involucrum, vasculis nonnunquam pictum in cadavere longum, quandoque breve cum ne EVO instituit iter, donec is pervenerit ad istam sedem, quo vaginam durae matris ingreditur.

. IV.

Quae hucusque de pia matre totam cerebri molem obducente retuli, valent etiam de medulla spinali, quam illa in specum vertebrarum producta a re in1me ') amplectitur. Vasculosissima et hic eadem occurrit, a principio ejus ad ultimum usque sinem quin et nervorum fasciculos pingit ex medullae lateribus productos, quos pia Comit3tUr , donec Vagina durae matris eXcepti, per foramina intervertebralia e X eant. HOC piae involucrum, discissa dura matre, intra cranii et spinae foramina ubivis videre est, i 4) GALRNUA, UE ALI Us et sexcenti alii, quamquam jam suo tempore in eo dubius haeserit FALLOPPI Us obf. an. Francos. 16CO. p. 4 a. egregie monens, duplex invo-ίucrum ad fines tisque nervorum ratione V2

II. fig. i. a. et 3.

De Usu pari. Lib. VIII. Edit. Venet.

19쪽

interdum adhuc vasculosum, obscuriores paululum facit vaginulas ' , ut in cellulosum fere textum resolutum esse videatur '). Quandoque satis distinctum ad interiora nervi plura septula demittit, et quamlibet medullarem librillam proprio canaliculo continet 'P. Quandoque durum nervi involucrum cum pia ita observatur confusum, ut utraque a se invicem amplius nequeant distingui; hoc praecipue inter musculorum fasciculos occurrit ). In aliis sedibus compages ejus adeo mollis est, ut vel medullam diceres, acustici sique olfactorii nervi exemplo μ . Hinc fere praedicare poteris hoc, quod pia mater ubivis, sit extra vel intra cranii et spinae antrum, nervum comitetur etiam tunc, quum dura membrana eundem deserit Τ). Haec vagina, qua tenuis membrana nervorum funiculos cing quando cum his eo pertingit, ubi suo fini proximus vervus est, ita delicata evadit, ut inter pertractantis digitos penitus evanescat.

. U.

Ar achnoideat. His duobus cerebri involucris aliud adhuc intergerinum repetatur Arachnoidea dictum a Claris viris BLAsio, SI ADo, K1NA, SwAMΜΕ DAΜo, Go TZΚE 3liisque, qui post VAROI IUΜ membranae hujus uberiorem historiam tradiderunt. Diversa est auctorum, quos involucri hujus ratione consului, sententia ut operae preti Um esse duxerim, nonnulla huc afferre, quibus observata eorum clarius patescant. Atque pri mUm apparet, arachnoideam externam cerebri pia matre velut incrustatam, superficiem ubivis obducere, nec in anfractus ejus descendere, ut iis in locis piam matrem deserat. Ast tegit pontis ad instar gyrorum intervalla ), qui exinde coercentUr, ne a validiori cerebri motu a se iuvicem secedere possint. In superiori cerebri ambitu arcte haec cum pia matre cohaeret, ubi eandem immediate tangit, in gyrorum autem intervallis tela cellulosa adest, in qua cerebri vasa tuto decurrunt φ). In cerebri basi pluribus eminentiis ditata, a pia distat plurimum, quod idem in omni vertebrarum specu offendis, in quam simul sese demittit. Ex his hucusque enarratis patet clare, quare VIEUssENI Us ') piam membranam in trauio unitam esse scripserit, quae, cum vertebrarum specum subeat, in duas Iaminas datur, quartim exterior medullam spinalemnerVeasque Omues ex ipsa progerminantes rillas complectatur; interior vero medullam eandem immρdiate complexa, praedictas etiam με illas, ex ipsa emissus, et in Dinoles nervos abeuntes seorsm investat; adeoque cum RIDLΕJo , W1ΝsLΟwIo, LIE UT AUDO, GARENGEΟΤΟ, C. A. a BERGEN aliisque, arachnoideam perperam pro exteriori piae M. lamina habuit. Contra illam V1 LusspN11 sententiam acriter insurrexit Cl. SANΤΟ-RINUs ' , arachnoideam, propriam esse membranam contendens nullo jure piae M.

7 P. M. omnes nervos aequabiliter cingere Ri AsLER Dissi cit. Thes. U.

20쪽

PN ger de fractura nervortim adscribendam, addiditque, si alterius lamiuam appellare Iibuerit, eam multo potiori jure

durae, quam tenuis esse dicendam. Hoc SAΝΤoR1NI aisertum in primis valere poterit in vertebrali specu, quippe arachnoideam ibidem durae matri adhaerere, quod in crauit cavo non reperiS, in ectio quemlibet docere poterit. g. VI. Est itaque Arachno1dea proprium cerebri et spinalis medullae involucrum, quodHALLERI aliorumque testimonio confirmatur. Haec productiones suas Circa nervos fundit intra cranii atque vertebrarum specum, et crassam linitatΗr meningem; Cum cunctos nervorum fasciculos colligit nec singulis nervosis funiculis vaginam impertit, quod solam piam M. praestare supra praecepi. Ita jam Cl. BL Asius ') suo tempore arachnoideam uerDeorum involacrorum numerum aliquatenus intrare, et nerNea sila, aute- quam durae membranae canales subierint, colligere atque in fissus servare, annotaverat. Hoc idem fere docuit DuvΕRNgius φ), simulque addidit, eandem cum nervis e Cranio erumpere, qUorum silamenta per transversa fila colligat, dumque ita a vagina ad vaginam transcendat, utrasque meninges in nervis uniat ipsosque firmet. Ab hisce hucusque recensitis discrepat Cl. BonNius '), qui fibrillas nerveas propriis arachnoideae processibus cinctas esse sibi persuasit. Egregius LINNI Us ') propius rursum vero accessit; sedulus enim horum involucrorum indagator, arachnoideam intra cranii et specus Vertebrarum cava nerveos funiculos eandem colligere annuit, sed simul dubitat, an haec arachnoidea cranii atque spinae foraminum limites cum nervis transcendat; . quod si Vero contingeret, certe caeterarum meningum more cellulosa evaderet. Nec huic sententiae alienus est Ill. HALLE Rus ) atque Cl. PROCHAsκ Aq), qui novissime nervorum structuram improbo labore perquisivit. Arachnoidea, inquit HALLE Rus 7), omnino se addere videtur exeuntibus nervis et claevmponere in ipso per duram matrem

trossit. Aufutura fecundum involatrum commune γ an fatrura septula γ quis dixerit γAlio autem loco, ea, quae rugae transversae, tractus obscuriores sibi implexi striae que graciliores nervorum auctoribus nuncupantur, Uno paragrapho comprehendit, et conclusit, de hac cellulosa dici pose, eam cum arachnoidea cerebri continuari. Ita sane intra memorata cava arachnoideam circa nervos vaginas efformare, quae laxe fasciculos uniunt, eXtra autem cranii specusque vertebrarum cava foraminibus superatis, nil praeterquam filamentosu1n textum de eadem superesse observare poteris.

g. VII.

His in genere de nervorum involucris praelibatis, accedam ad ea quae singulis nervis propria sunt. Fatendum quidem hoc est, multa nova me proferre non posse; iterum vidi quae aliorum observationibus scriptisque declarata sunt, eademque nunc ordine Id Tra'. cit. p. a I. s) in B ORPH. Insit. Med. cit. I. not. b. a) Tram cit. p. 48. 6 Tras1 cit. p. si . et Sa.

SEARCH

MENU NAVIGATION